Liber Primus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22
PrécédentSuivant

V. 4 : congregati ergo universi maiores natu Israhel venerunt ad Samuhel in Ramatha

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 41. 42. :

    Ut det eis regem poscunt populi Samuelem,

    Quod Dominus reprobat, cum fieri iubeat.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 258. 259. 260. 261. :

    Ast eius pueri, non iussa paterna sequentes,

    Munera ceperunt nequitiamque sequi;

    Quos populus non ferre ualens sibi querit inungi

    Regem, par aliis gentibus esse uolens.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 4, Caput 1
    • Ecce qui prophetiae spiritu plenus fuerat, ii, quos judices Israeli ponebat, quia post avaritiam postmodum declinare debebant, et munera accipere, et pervertere judicium, non cognovit. Quid ergo mirum, si falli in disponendis ordinibus possunt, qui prophetiae gratiam non accipiunt: si ii qui prophetiae spiritum habent, eumdem spiritum ad disponenda cuncta non habent? Quis autem de tanto viro dubitet, quia si futuram perversitatem filiorum praenosceret, eos utique forensibus honoribus non praeferret? Qui ergo reprobos scienter provehunt, hoc prophetae exemplo sibi blandiri nequaquam possunt: quia tunc solum innoxie agitur, cum in eis, tempore quo promoti sunt, subsecutae iniquitatis signa nulla patuerunt. Quare et apte ii, qui judices Israeli a Samuele positi sunt, cum ponerentur, ejus filii dicebantur: ut ex eo non solum per carnem credantur geniti, sed etiam conversationis ejus splendoribus adornati. Quare et eorum nomina caute assignantur: ut ex titulo nominis, illa, quae tunc eis inerat, cognoscatur forma virtutis. Nomen, inquit, uni Johel, alterius Abia, judicum in Bersabee. Sed et de illis, qui post acceptam dignitatem declinasse ad avaritiam dicuntur, aperte ostenditur: quia antequam ejusdem dignitatis culmen attingerent, in eis futurae pravitatis signa nulla videbantur. Sed ecce, dum pastorum solatia attendimus, gregis Dominici non parva pericula iutuemur. Nam steterunt subditi, sed in culmine praelationis positi prophetae filii ceciderunt: ut si nobis sub cura majorum positis indesinens sanctae vitae studium, aut securitas magnae conversationis arrideat, praeesse tamen aliis non habeamus in appetitu desiderii, sed in magnitudine timoris. Sed carnales quique, dum sola visibilia attendunt, spiritalem sanctorum conversationem cognoscere non merentur. Pastorum quidem sanctae Ecclesiae culmen aspiciunt, sed cogitare nesciunt, quam inviti illi intus decorem tollerent, quem in splendore culminis foris tenent, quod sublimitatem honoris in oppressionem magni sustinent oneris, quod magno desiderio fugiunt, quod exteriori ministerio prosequuntur. Testante etenim egregio doctore didicimus, quod animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei ( 1Co, 2, 14). Unde et tanto dementius carnalia sequens errat, quanto per discretionis virtutem spiritalia nulla jam penetrat. Et nonnulli tales in tantum dementiae malum proficiunt, ut commovere ipsum etiam statum ecclesiastici culminis non vereantur. Unde et sequitur: Congregati ergo universi majores natu ex Israel venerunt in Ramatha, dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis. Constitue super nos regem, ut judicet nos sicut universae habent nationes ( S1, 8, 4 et S1, 8, 5).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 8
    • Congregati ergo universi majores natu Israel, venerunt ad Samuelem in Ramatha, dixeruntque ei: Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis, constitue nobis regem, ut judicet nos, ( S1, 8, 4 et S1, 8, 5) etc. Quid enim significabat quod seniores Israel, reprobatio Samuele propheta, regemsibi petierunt, nisi hoc quod in adventu Salvatoris impletum esse cognoscimus: quandoscribae et Pharisaei, repulso. Domino Jesu Christo vero sacerdote, regem sibi elegerunt, clamant: Non habemus regem nisi Caesarem. ( Jn, 19, 15) [mauvais référencement: Jn, 19] Unde Samuel, qui interpretatur nomen ejus Deus, reprobatus asenioribus Israel, Dominum ac Redemptorem significat. Saul vero, qui dicitur petitus seu petitio, suo quod a populopostulatuslegitur, Barrabas intelligitur, quem dimitti sibi petierunt: qui Saul filiusCis, filius Abiel, fuisse legitur. Cis enim interpretatur durus vel vomens. Abiel vero pater meus dicitur, quorum nominum interpretationes ad duritiem, et ad vomitummalitiae Judaeorum pertinent, qui, Deum Patrem confitentes, Filium in passionenegaverunt, dicentes: Tolle hunc, et dimitte nobis Barrabam: non intelligentes, quiaqui negat Filium negat et Patrem, qui misit illum.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Praefatio 0
      • - De Alchana, Elcana, et duabus uxoribus ejus, et nativitate Samuelis. Cap. I.
      • - De Cantico Annae.
      • - De propheta ad Heli destinato, et malo filiorum ejus, atque morte ipsorum.
      • - De sacerdote fideli, quem spondet Deus, quod juxta cor suum sit.
      • - De caligine oculorum Leli, Heli, et augmento Samuelis: et verbis Domini, quae non ceciderunt in terram.
      • - De arcae captivitate, et idolo Dagon, nec non et morte Heli, atque nuru sua.
      • - De spiritu maligno, qui irruebat in Saul.
      • - De David, et unctione ejus.
      • - De certamine David, et Goliae.
      • - De eo quod Saul pro centum praeputiis Philistinorum, David filiam promittit dare uxorem.
      • - De fuga David et salute ejus, et simulacro, quod in lecto ejus inventum est.
      • - De adventu David ad Samuelem, et nuntiis Saul, qui missi sunt, ut apprehenderent David, qui accepto spiritu Dei prophetaverunt.
      • - De reversione arcae Domini ad terram Israelitarum, et percussione Bethsamitarum.
      • - De eo quod scriptum est: Ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. ( S1, 7, 2)
      • - De eo quod scriptum est: Congregato omni populo Israel, oravit Samuel Dominum, et exaudivit eum. ( S1, 8, 4)
      • - De filiis Samuel, qui declinaverunt post avaritiam, et acceperunt munera. ( S1, 8, 3)
      • - De unctione Saul regis, et adventu Samuelis in Galgala.
      • - De jejunio indicto a Saule.
      • - De praelio Saul contra Amalech, et Agag regem; et de eo quod scriptum est: poenitere Dominum, quod constituerit Saul regem. ( S1, 15, 11)
      • - De objurgatione Samuelis in Saul, cur non audisset vocem Domini, et scissione pallii Samuelis, nec non et morte Agag regis.
      • - De adjuratione David et Jonathan.
      • - Ubi David ad Abimelech sacerdotem venit, et gladium Goliae sustulit, seu panes propositionis accepit.
      • - Ubi David ad regem Achis fugit, et mutavit os suum.
      • - Ubi in spelunca David, Saulis chlamydem abscidit.
      • - De descensione David in solitudine Machon, ubi habitabat Nabal, ubi David, dormiente Saul, et exercitu ejus, hastam, scyphumque abstulit.
      • - De praelio David in Amalech.
      • - De phitonissa, quam consuluit Saul, et suscitatione Samuelis.
      • - De praelio Philistinorum, et plaga in Israel, morteque Saul, et Jonathae filii ejus.
      • - De luctu David pro morte Saul, et Jonathae, et interemptione Israel, maledictioneque montium Gelboe.