Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 11 : paenitet me quod constituerim Saul regem quia dereliquit me et verba mea opere non implevit contristatusque est Samuhel et clamavit ad Dominum tota nocte

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 288. 289. 290. :

    Saul pepercit Agag

    Rursus bella Saul faciens Amalech premit hostem,

    Sed contra Domini iussa pepercit Agag.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Nos autem in bello Amalech fornicationis pugnam descripsimus, qui nobis omnino deleri per sacra eloquia jubetur. Merito igitur de lapsis in carnis bello doctoribus intelligi potest, hoc quod Dominus queritur, dicens: Poenitet me, quod constituerim regem Saul: quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. ( S1, 15, 11) Verbum quippe ejus praeceptum praedicatoribus est: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris. ( Lc, 12, 35) Qui ergo verbum in praedicatione habet, et in praecinctu castitatis non habet: loquendo, Dei esse cernitur, sed operando, Deum derelinquere probatur. Foris divina exsequitur, sed occulte, dum in carnis voluptate resolvitur, verba Domini opere non implere declaratur. Dominum quippe dereliquit, mala proponendo; verba ejus non implet, prohibita praesumendo. Bene ergo dicitur: Poenitet me, quod constituerim regem Saul. ( S1, 15, 11) Quasi dicat: Quem praeesse aliis tunc volui, modo nolo: quia quem humilem praetuli, nunc superbientem et elatum transgressorem cerno. Quod nimirum de quibuslibet lapsis non dicitur; sed de his quorum lapsus ostenditur, et poenitentia nequaquam praevidetur. Nam de justorum casu scriptum est: Septies in die cadit justus, et resurgit. ( Pr, 24, 16) Eorum certe casus quodam modo status eorum est: quia aliquando permittuntur cadere, ut semper valeant fortius stare. Permittuntur ut in malis corruant, ne summa virtutum dona per elationem perdant. Hi profecto, etsi verba Domini quandoque non implent, a Domino non recedunt: quia ad tempus relinquuntur, ut aeternaliter teneantur; et in modico desipiunt, sed post modicum resipiscunt. Dum ergo Saul non solum verba Domini opere non implesse reprehenditur, sed ipsum Dominum reliquisse, quos melius, quam lapsos, et impoenitentes significat? De quibus profecto per prophetam dicitur: Percusserunt foedus cum morte et inferno. ( Es, 28, 15) Cum morte quidem foedus percutere, est mala audacter perpetrare, et ea semper agenda promittere. Mala quippe indesinenter faciunt, sed diligendo quod faciunt, quasi a mortis amicitia se nunquam recedere pollicentur. Hi quippe in mortis foedere quanto insensibiliores fiunt, viscera matris Ecclesiae tanto acrius miserando quatiuntur. Unde bene subjungitur. Contristatusque est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. ( S1, 15, 11)

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 14
    • Iniit iterum Saul praelium adversus Amalech, interfectis cunctis hostibus ab Evila usque Sur. Est una Evilath regio, quam circuit fluvius Phison,exiens de paradiso, quae hodie India vocatur; dicta autem Evilath a quodamnepote Noe. Est et alia Evilath, solitudo contra faciem Aegypti; haec enim Evila, illaEvilath debet nuncupari. Sur quoque est solitudo inter Cades et Barath, extendens desertum usque admare Rubrum et Aegypti confinia. Percusso hoc termino pepercit Agag regi, nec voluit disperdere omnia juxtapraeceptum Domini, irasciturque ei Dominus. Factum est autem verbum Domini ad Samuel, dicens: Poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit ( S1, 15, 10 et S1, 15, 11). Neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est deomnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Nos vero cum de Deo hoc in divinis Scripturis audimus, indignum arbitramurhoc de illo sentire; sed necesse est ut aliquid dicatur per quod hoc aliquomodo demonstretur. Cum verba omnia quibus humana colloquia conseruntur, illius sempiterna virtuset divinitas mirabiliter atque incunctanter excedat, quidquid de illo humaniterdicitur, quod etiam hominibus aspernabile videatur, ipsa humana admoneturinfirmitas, etiam illa quae congruenter in Scripturis sanctis de Deo dictaexistimat, humanae capacitati aptiora esse quam divinae sublimitati; ac per hocetiam ipsa esse transcendenda, est sanior intellectus, sicut ista qualicumquemodo transcensa sunt: quis est enim hominum, cui non occurrat in Deo cunctapraesciente poenitentiam esse non posse? Et certe tamen haec duo verba sunt,poenitentia et praescientia, quorum quia unum congruere credimus Deo, id est,praescientiam, negamus in eo esse poenitentiam. Cum vero alius liquidiore consideratione ista pertractans quaesieritquemadmodum vel ipsa praescientia Deo congruat, et invenerit hujus etiam verbinotionem illius ineffabili divinitate longe alteque superari, non miraturutrumque de illo propter homines dici potuisse, de quo utrumque propter ipsumincongrue diceretur, quid est enim praescientia, nisi scientia futurorum? quidest autem futurum Deo, qui omnia tempora supergreditur? si enim scientia Deires ipsas habet, et non sunt ei futurae, sed praesentes, ac per hoc non jampraescientia, sed scientia dici potest: si autem sicut in ordine temporaliumcreaturarum, ita et apud eum nondum sunt, quae futura sunt, sed ea praevenitsciendo: bis ergo ea sentit, uno quidem modo secundum futurorum praescientiam,altero vero secundum praesentium scientiam. Aliquid ergo temporaliter accidit scientiae Dei, quod absurdissimum atquefalsissimum est; nec enim potest quae ventura praenoscit nosse, nisi cumvenerint, nisi bis innotescant, et praenoscendo antequam sint, et cognoscendocum jam sunt: ita fit ut quod longe a veritate seclusum est, temporaliteraliquid accidat scientiae Dei, cum temporalia quae praesciuntur, etiampraesentia sentiuntur, quae non sentiebantur. Si vero etiam cum venerint quae praesciebantur esse ventura, nihil noviaccidet scientiae Dei, sed manebit illa praescientia sicut erat, etiampriusquam venirent quae praesciebantur, quomodo jam praescientia dicereturquando non est rerum futurarum? jam enim praesentia sunt, quae futura cernebat,et paulo post erunt praeterita. Praeteritarum autem rerum sicut praesentium, nullo modo potest dicipraescientia. Reditur ergo ad id, ut fiat rebus jam praesentibus scientia, quae eisdemrebus futuris erat praescientia, et cum ea quae praescientia erat prius, posteascientia fiat in Deo, admittit mutabilitatem, et temporalis est, cum sit Deus,qui vere summeque est, nec ulla ex parte mutabilis, nec ullo motu novitiotemporalis. Placet igitur ut non dicamus praescientiam, sed tantummodo scientiam. Quaeramus et hoc quomodo: non enim scientiam solemus dicere in nobis, nisicum sensa et intellecta memoria retinemus, cum meminimus aliquid sensisse nosvel intellexisse, ut id quod volumus, recolamus. Quod si ita in Deo est, ut possit proprie dici intelligit et intellexit,sentit et sensit, admittit tempus, et subrepit nihilominus illa mutabilitas,quae longe a Dei substantia removenda est, et tamen et scit Deus, et praescitDeus ineffabili modo, sic eum et poenitet ineffabili modo, cum enim scientiaDei longe distet ab humana scientia, ita ut irridenda sit comparatio, utraquetamen scientia vocatur: et haec quidem humana talis est, ut de illa dicatApostolus etiam, scientia destruetur ( 1Co, 13, 8): quod nullo modo descientia Dei recte dici potest, sic et ira hominis turbida est, et non sinecruciatu animi: ira vero Dei, de qua dicitur in Evangelio: Sed ira Dei manet super eum ( Jn, 3, 36); et Apostolus: Revelatur enim Dei ira de coelo super omnem impietatem ( Rm, 1, 18): illo in tranquillitatejugiter manente, in creatura subdita exercet admirabili aequitatevindictam. Misericordiam quoque hominis nonnulla cordis sequitur miseria. Unde etiam in Latina lingua nomen accepit. Nam inde est etiam, quod non solum gaudere cum gaudentibus , sedetiam flere cum flentibus ( Rm, 12, 15), hortatur Apostolus . Quis autem sano capite dixerit ulla miseria tangi Deum? quem tamen ubiqueScriptura misericordem esse testatur. Ita zelum humanum non sine peste livoris intelligimus, zelantem vero Deum nonita, sed eodem verbo, non eodem modo. Longum est percurrere caetera, et sunt innumerabilia quibus ostenduntur multadivina eisdem nominibus appellari, quibus humana cum incomparabili diversitatesejuncta sint. Nec tamen frustra eadem sunt rebus utrisque indita vocabula, nisi quia haeccognita quae in quotidiana consuetudine versantur, et experimentisusitatioribus innotescunt, nonnulla ad intelligenda illa sublimia praebentviam. Cum enim dempsero de humana scientia mutabilitatem, qua transitus quosdam acogitatione in cogitationem recolimus, ut cernamus animo quod in contuitu ejuspaulo ante non erat; atque ita de parte in partem crebris recordationibustransilimus, unde etiam ex parte dicit esse Apostolus nostram scientiam. Cum ergo haec cuncta detraxero, et reliquero solam vivacitatem certae atqueinconcussae veritatis, una atque aeterna contemplatione collustrantis; immo nonreliquero, non enim habet hoc humana scientia, si pro viribus cogitavero:insinuatur mihi utcumque scientia Dei: quod tamen nomen ex eo quod sciendoaliquid non latet hominem, potuit esse rei utrique commune: quamquam et inipsis hominibus solet discerni a sapientia scientia, ut etiam Apostolus dicit: Alii quidem datur per spiritum sermo sapientiae, alii sermo scientiae secundum eumdem spiritum ( 1Co, 12, 8). In Deo autem non sunt haec duo, sed unum; et in hominibus quidem ita discerniprobabiliter solent, ut sapientia pertineat ad intellectum aeternorum, scientiavero ad ea quae sensibus corporis experimur. Sed licet alius aliam differentiam proferat, nisi tamen diversa essent, nonsic ab Apostolo distinguerentur: quod sane si ita est, ut nomen scientiaerebus, quas per sensum corporis experimur, deputandum sit, nulla est omninoscientia Dei: non enim Deus per seipsum ex corpore et anima constat, sicuthomo; sed melius dicitur aliam esse scientiam Dei, et non ejusdem generis,cujus ista est, quae hominum dicitur: sicut etiam id ipsum, quod Deus dicitur,longe aliud est, quam quemadmodum est dictum, quod stetit in synagoga deorum:tamen ad non latere quoquo modo pertinet communicatio ipsa vocabuli: sic etiamde ira hominis detraho turbulentum motum, ut remaneat vindictae vigor, atqueita utcumque surgo ad innotescentiam illius, quae appellatur ira Dei. Item de misericordia si auferas compassionem de eo quod miseraris,participatus es miseriae, ut remaneat tranquilla bonitas subveniendi, et amiseria liberandi insinuatur misericordiae divinae qualiscumque cognitio. Zelum quoque non repudiemus et aspernemur, cum scriptum invenimus; sedauferamus de humano zelo pallidam tabem doloris, et morbidam perturbationemanimi remaneatque illud solum judicium, quo corruptio castitatis impunita essenon sinitur, et assurgimus ut incipiamus aliquo modo capere zelum Dei. Quapropter cum legimus etiam Deum dicentem: Poenitet me ( Gn, 6, 7):consideremus quod id esse soleat in hominibus opus poenitendi, cum proculdubioreperitur voluntas mutandi, sed in homine cum dolore animi est: reprehenditenim in se, quod temere fecerit. Auferamus ergo ista, quae de humana infirmitate atque ignorantia veniunt, etremaneat solum, velle, ut non ita sit aliquid, quemadmodum erat. Sic potest aliquantum intimari menti nostrae, qua regula intelligatur quodpoenitet Deum: cum enim poenitere dicitur, vult non esse aliquid, sicutfecerat, ut esset, sed tamen cum ita esset, ut ita esse debeat, et cum ita essejam non sinitur, jam non esse debet, ita perpetuo quodam et tranquilloaequitatis judicio, quo Deus cuncta mutabilia incommutabili voluntatedisponit. Sed quomodo praescientiam et scientiam cum laude solemus in hominibusappellare, iramque ipsam solet humanum genus in magnis potestatibus tremerepotius quam reprehendere, congruenter putamus talia dici de Deo. Qui autem zelat, et quem aliquid poenitet, quoniam vel culpari solet, velculpam in se corrigere, atque ideo cum reprehensione ista de hominibus dici,propterea movet, cum legimus esse aliquid in Deo ejusmodi. Sed illa Scriptura omnibus consulens, propterea magis et ista ponit, ne illaquae placent sic intelligantur in Deo, quomodo consueverunt in hominibusintelligi: per haec enim quae displicent, cum ea non videamus sic intelligere,ut inveniuntur in homine, discimus etiam illa sic quaerere quae apta esse atqueconvenientia putabamus. Nam si propterea non est illud de Deo dicendum, quia in homine displicet, nondicamus incommutabilem Deum, quia de hominibus cum reprehensione dictum est, non enim est illis commutatio ( Ps, 54, 20). Item sunt quaedam quae in homine laudabilia sunt, in Deo autem esse nonpossunt, sicut pudor, quod aetatum viridiorum magnum est ornamentum, sicuttimor Dei, non tantum in veteribus libris laudatur, sed Apostolus etiam dicit, Perficientes sanctificationem in timore Dei ( 2Co, 7, 1), quiutique nullus in Deo est. Sicut ergo quaedam laudabilia hominum recte intelliguntur in Deo, non ita inhominibus, sed vocabulis tantummodo communibus, longe alia ratione etmodo. Nam paulo post idem Samuel, cui dixerat Dominus: Poenitet me quod constituerim regem Saul ( S1, 15, 11); ipsi Sauli ait de Deo: Quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum; ubi videlicet satis ostendit etiam cumdicit Deus. Poenitet me, non humano more accipiendum esse, sicut jam quantumvaluimus disputavimus.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Praefatio 0
      • - De Alchana, Elcana, et duabus uxoribus ejus, et nativitate Samuelis. Cap. I.
      • - De Cantico Annae.
      • - De propheta ad Heli destinato, et malo filiorum ejus, atque morte ipsorum.
      • - De sacerdote fideli, quem spondet Deus, quod juxta cor suum sit.
      • - De caligine oculorum Leli, Heli, et augmento Samuelis: et verbis Domini, quae non ceciderunt in terram.
      • - De arcae captivitate, et idolo Dagon, nec non et morte Heli, atque nuru sua.
      • - De spiritu maligno, qui irruebat in Saul.
      • - De David, et unctione ejus.
      • - De certamine David, et Goliae.
      • - De eo quod Saul pro centum praeputiis Philistinorum, David filiam promittit dare uxorem.
      • - De fuga David et salute ejus, et simulacro, quod in lecto ejus inventum est.
      • - De adventu David ad Samuelem, et nuntiis Saul, qui missi sunt, ut apprehenderent David, qui accepto spiritu Dei prophetaverunt.
      • - De reversione arcae Domini ad terram Israelitarum, et percussione Bethsamitarum.
      • - De eo quod scriptum est: Ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies. ( S1, 7, 2)
      • - De eo quod scriptum est: Congregato omni populo Israel, oravit Samuel Dominum, et exaudivit eum. ( S1, 8, 4)
      • - De filiis Samuel, qui declinaverunt post avaritiam, et acceperunt munera. ( S1, 8, 3)
      • - De unctione Saul regis, et adventu Samuelis in Galgala.
      • - De jejunio indicto a Saule.
      • - De praelio Saul contra Amalech, et Agag regem; et de eo quod scriptum est: poenitere Dominum, quod constituerit Saul regem. ( S1, 15, 11)
      • - De objurgatione Samuelis in Saul, cur non audisset vocem Domini, et scissione pallii Samuelis, nec non et morte Agag regis.
      • - De adjuratione David et Jonathan.
      • - Ubi David ad Abimelech sacerdotem venit, et gladium Goliae sustulit, seu panes propositionis accepit.
      • - Ubi David ad regem Achis fugit, et mutavit os suum.
      • - Ubi in spelunca David, Saulis chlamydem abscidit.
      • - De descensione David in solitudine Machon, ubi habitabat Nabal, ubi David, dormiente Saul, et exercitu ejus, hastam, scyphumque abstulit.
      • - De praelio David in Amalech.
      • - De phitonissa, quam consuluit Saul, et suscitatione Samuelis.
      • - De praelio Philistinorum, et plaga in Israel, morteque Saul, et Jonathae filii ejus.
      • - De luctu David pro morte Saul, et Jonathae, et interemptione Israel, maledictioneque montium Gelboe.
  • Liber 1, Caput 1
    • (Rursus XX, 1; XXV, 18. Exod. XV, 22; I Reg. XXVII, 8.) Percusso hoc termino pepercit Agag regi, (voir: S1, 15, 7) nec voluit disperdere omnia juxta praeceptum Domini; irasciturque ei Dominus. Factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit ( S1, 15, 10 et S1, 15, 11) Factum est verbum Domini ad Samuelem dicens: poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit ; neque enim sicut hominem, ita Deum cujusquam facti sui poenitet, cujus est de omnibus omnino rebus tam fixa sententia, quam certa praescientia. Quomodo ergo poenitet aliquid Dominum, in quo est omnis praescientia?