V. 19 :
quare ergo non audisti vocem Domini sed versus ad praedam es et fecisti malum in
oculis Domini
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 71. 72. : Obsequium Deitas omni praefert holocausto, Haec Samuel perhibens, cedit Agag gladio.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Quid est, quod ait:
Sine me, et indicabo tibi;
(
S1, 15, 16) nisi quia dum fallaces verbositati insistunt examinantibus
praelatis loquendi locum non tribuunt? Quasi dicat: Dum a
verbositate non desinis, ea quae audire debes, loqui me non
permittis. Potest etiam hoc verbo adulatoris intentio
derideri; qui dum blandimento laudis placere se credit, eos quos laudat,
se quasi tenere eisdem laudibus arbitratur. Tale est ergo ac
si laudatorem suum electus praesul honesta gravitate derideat, dicens:
Qui me laudas, loqui tibi dura non possum. Sine ergo, id est
permitte me loqui, et ea quae sum locuturus intellige. Et
quia, ut dixi, placere se laudando adulatores credunt, audire ab eis
dura, quos laudant, nequaquam putant. Quasi ergo jam laeta et
prospera auditurus, subsequitur Saul, dicens:
Loquere.
(
S1, 15, 16)
Sed electi viri, cum laudes suas audiunt, inter fomenta laudis a
rigore justitiae non mollescunt. Nam qui reproborum acta
despiciunt, excipere verba nequaquam possunt. Quia ergo
flecti laudibus nequeunt, laudatores improbos et subtili ratione
discutiunt, et districtis sententiis insequuntur. Unde
sequitur:
Et ait Samuel: Nonne cum parvulus esses in oculis tuis,
caput in tribubus Israel factus es? Unxitque te
Dominus in regem super Israel; misitque te Dominus in viam,
et ait: Vade, interfice peccatores Amalech, et pugnabis
contra eos usque ad internecionem eorum. Quare
ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam es, et
fecisti malum in oculis Domini?
(
S1, 15, 17,
S1, 15, 18 et
S1, 15, 19)
Liber 6, Caput 2
His quippe verbis superbi regis inobedientia subtiliter examinatur:
quia et prius dona collata objicit; deinde audaciam transgressionis per
ejusdem culpae exquisitionem ferit. Subtilis namque
examinatio est, quando sic versutus quisque peccator discutitur, ut ei
culpae excusatio nulla relinquatur, ut hunc ad mortem flagitii quasi
vinctum Dei sententia teneat, cui peccati confugium nullum
restat. Ut ergo omnis via fugiendi fallacibus superbis
obstruatur, memorantur ei et sublimitas dignitatis et modus ministerii,
cum dicit:
Nonne cum parvulus esses in oculis tuis, caput in
tribubus Israel factus es: et ait tibi Dominus: Interfice
peccatores Amalech?
(
S1, 15, 17 et
S1, 15, 18) Et ut circumdatum jam et obsessum ratiocinationibus
capiat, manum culpae injicit, dicens:
Quare ergo non audisti vocem Domini, sed versus ad praedam
es, et fecisti malum coram oculis Domini?
(
S1, 15, 19) Quasi dicat: Ecce quid eras, qui factus es, quid
debuisti facere, ecce quid fecisti; ecce quantum ab eo, quod debuisti
exercere, recesseris. Dum ergo intulit, dicens:
Quare fecisti malum in oculis Domini?
(
S1, 15, 19) quasi fallacem reum circumdando
comprehendit.
Liber 6, Caput 2
Sed in hoc loco notandum est quia, dum rex superbus arguitur,
electionis ejus tempora memorantur, ut tumor cordis sentiatur, non
adfuisse eligendo, sed ex culmine crevisse praelato. A Domino
quidem bonus electus est, sed dum crevit ex culmine, decrevit
elatione. Dicit ergo: Cum esses parvulus in oculis
tuis, caput in tribubus Israel factus es; modo versus ad
praedam, fecisti malum in oculis Domini.
Quasi dicat: Per veritatem humilitatis regnum promeruisti, sed nunc
praetextu humilis, veritate tumidus regnum perdis. Quid enim
sunt oculi cordis, nisi aspectus rationis? Nam qui integros
visus rationis habet, perfecte illuminatus est. In oculis
ergo suis est humilis, qui se perfecte respicit, et humilem perfecta
visione cognoscit. His ergo verbis lapsi regis non solum
praeterita humilitas, sed etiam rationis acuitas commendatur: quia
videlicet tantus erat ratione, ut se perfecte cognosceret; et tantus
virtute, ut se subtiliter intuens, vere humilem videret. Quia
igitur cum arguitur, ejus praeterita memorantur, quid aliud, quam his,
quae habebat, carere describitur? Nam superbire nequeunt,
nisi qui prius oculos cordis perdunt. De libidinosis vero
valde clarius constat: quia in fornicationis baratro se nunquam
obruerent, si a luce intimae gloriae non ante caligarent. Qui
quia alta pudicitiae praecepta contemnunt, etiam tumoris
arguuntur. Qui ergo deponere praepositum regem venerat,
dicit:
Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus
Israel factus es; nunc fecisti malum in oculis Domini.
(
S1, 15, 27 et
S1, 15, 19)
Quasi dicat: Superbus modo, et caecus juste deponeris, qui prius
videns et humilis regnum sortiri meruisti. Nam et superbi
Pharisaei ab ipsa veritate caeci nominantur, quae ad discipulos ait:
Sinite eos; caeci sunt, et duces caecorum.
(
Mt, 15, 14) Quae utique caecitas specialiter libidinosis
ascribitur, quia nulla sunt vitia quae spissiores tenebras menti
ingerant quam libido. At nunc plerosque videas stetisse
clericos, sacerdotes corruisse. Quibus certe per Samuelis
imperium dicitur:
Cum esses parvulus in oculis tuis, caput in tribubus Israel
factus es.
(
S1, 15, 17) Quasi dicat: Cum in minori ordine illuminato corde
pudicitiae praecepta servaveris: nunc, amissis oculis, in fornicationis
baratrum corruisti.
Ad praedam versus es, quia divina praecepta violenta
praesumptione rupisti. Quia enim prohibente, et quasi minis
armato et obstante Deo, ad violandum sacrarium castitatis irrumpunt:
quasi per rapinam praedae, Amalech electa ad Domini terram
ducunt. Et quia quantum possunt, lubrici praedicatoribus
absconduntur, in conspectu Domini malum Saul fecisse
reprehenditur. Quasi enim minans et terrens praedicator in
carnis voluptate lapso dicat: Crimen immunditiae hominibus quidem
absconditur, sed videnti omnia non celatur. Haec quidem et
his similia cum impoenitentes audiunt, terreri nequaquam
possunt. Unde etsi jam ratiocinatione capti sunt, velut
angues per lubricum dilabi a tenentis se manibus satagunt.
Caudam proferunt, caput abscondunt: quia videntur jam extrema operum,
sed earumdem tegitur qualitas actionum. Unde et sequitur:
Et ait Saul ad Samuelem: Imo audivi vocem Domini, et
ambulavi per viam qua misit me Dominus, et adduxi Agag regem
Amalech, et Amalech interfeci.
(
S1, 15, 20)
Liber 6, Caput 2
Quando armatorum violentia alicujus aliquid proprium tollitur, praeda
nominatur. Vitia autem carnis et animae, quia diabolo
suggerente propagantur, ejus velut proprium sunt. Quisquis
ergo in se nuper remissus, nunc autem violentus vitia destruit, praedam
facit; quia quae aliena sunt, potenter rapit. Et notandum,
quia caedere et praeda dicitur,
ut alia mortua relicta, alia viva delata esse doceatur.
Caeduntur quidem oblectamenta libidinis, quando virtute supernae
intentionis depelluntur a corde, et contritione spiritus reciduntur a
corpore. Sed viva ad immolandum deducuntur; quia etsi
conversione peccatoris, carnis aut mentis delectamentum deseritur, poena
praeteritae delectationis penitus non deletur. Caedantur ergo
vitia, primitiae vivae ad immolandum nullatenus serventur: ut qui vim
peccati in contemptum oblectationum potenter perimit, vivere sibi ad
immolandum timeat poenam delectationis. Primitiae ergo
caesorum quid sunt, nisi delectationes peccaminum? Has quidem
offerre dicitur, qui coram Deo sacerdotibus confitetur. Et
oblata immolantur, quando eorum poena poenitendo destruitur.
Quasi enim in primitiis caesa offeruntur, et per posteriora vivunt:
quando aliquis peccata confitetur, et immolare, hoc est coram Deo
mactare, poenitendo non nititur. Dum ergo caesorum primitiae
reservari ad immolandum dicuntur, quorumdam error confunditur, qui
peccata deserunt, nec tamen plangunt. Quia ergo non solum
confitenda sunt peccata, sed etiam poenitentiae austeritate delenda, dum
boni doctoris Saul typum simulat, subjectos suos caesorum primitias
immolandas tulisse asseverat. Quia etiam ratione scripturarum
modus poenitentiae decernendus est, in Galgalis primitiae immolandae
deducuntur. Boves autem non solum, sed et oves ad immolandum
servantur: ut qui circa salutem suam solliciti sunt, sic delere
poenitendo magna studeant, ut minora plangere non omittant.
De superbis autem manifestum est: quia, cum semper magni videri
appetant, notari peccatores erubescunt. Deprehensi etiam
resistunt, et in his etiam justi apparere cupiunt, quae
agunt. Quid est ergo, quod ait:
Imo audivi vocem Domini?
(
S1, 15, 20) Samuel autem dicit:
Sine me, et indicabo tibi, quid locutus sit mihi Dominus
nocte.
(
S1, 15, 16) Et post pauca:
Quare versus ad praedam es, et fecisti malum coram oculis
Domini?
(
S1, 15, 19) Patet ergo, quam mirabiliter tumeat, qui tunc se
justificare appetit, quando Dominum se reprehendere de peccato
recognoscit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)