V. 34 :
abiit autem Samuhel in Ramatha Saul vero ascendit in domum suam in Gabaath
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 6, Caput 2
Quod in frusta conciditur, per parvas particulas mortuus
secatur. Agag quippe interficitur, quando carnis vigor
abstinentiis, vigiliis, ac spiritualibus meditationibus sic eliditur, ut
nihil lascivum, nihil libidinosum movere sentiatur. Interfici
quippe ejus, est carnem turpiter movere non posse. Sed
interfecti cadaver integrum est, quando ejus motus remanet.
Libido non remanet, quando solo pondere mentem gravat; cum videlicet
membris simplex ac naturalis insidet motus carnis, sed libidinosi nil
habet ardoris. Hoc ipsum autem, quia electorum mentes
graviter tolerant, quasi regis mortui integrum cadaver
portant. Quid vero est, quod in frusta conciditur, nisi quia
nec ipsi naturali motui relinquere vigorem volunt? In frusta
ergo conciditur, quia quoties pulsat, necatur. Dum ergo vices
motuum convenire non sinuntur, quasi cadaver Agag in frusta
conciditur. Vel fortasse talis est Agag iste, ut nisi
concisus in frusta mori non possit. Ut enim superius dixi,
more ignis libido succenditur; et, si negligenter exstinguitur, adjacens
stipula velociter inflammatur. Magnus quoque ignis dispersus
saepe exstingui melius potest. Nam cum in unum multi carbones
conveniunt, ingentem massam prunarum faciunt. Ne ergo
exstinguens comburatur, prunarum massa ante sapienter dispergitur, ut
per singulorum carbonum frusta velociter exstinguatur. Quid
enim cogitationes luxuriae, quid sunt libidinosi corporis motus, nisi
carbones ignis? Qui nimirum si in corde aut in carne
conveniunt, comburere cito possunt, exstingui facile nunquam
possunt. Dispergatur ergo ignis, in frusta concidatur Agag,
et custodiatur mens, ut immundas cogitationes dispergat, ne unam alteri
adhaerere permittat. Quia enim agere non potest, ut innoxia
nunquam cogitet, agat quod potest, ut statim cogitationem ejiciat, quae
negligenter ad mentem intrat. Sic nimirum quasi ignem maximum
in carbones singulos et velociter dividit, et celeriter exstinguit, si
omnes flammas cogitationum sic separat, ut conjungi in mente neque per
negligentiam, neque per desiderium sinat. Sic nimirum et
motus corporis vigorem mentis reprimit, cum ad invicem convenire minime
permittit. Motus quippe illecebrosus carnis, si per
cogitationem minime pascitur, convenire cum altero non
videtur. Glutinum quippe illecebrosorum motuum, immunda
cogitatio est: quia qui libenter immunda videt, statim carnem ad amata
concupiscendo violenter movet; quo libentius ac morosius cogitat, quasi
carbones carbonibus, turpes turpioribus motus ligat. Teneat
ergo fortem custodiam animi, qui potenter vult dispergere motus
carnis. Intus quippe ante Agag dividitur, ut foris pariter in
frusta dividatur; quia qui cogitationes malas convenire non patitur, et
nimirum turpes motus carnis, quasi in frusta dividuntur. Sic
nimirum Agag pinguissimus occiditur, si in frusta dividatur; quia sensum
carnis cum immundis motibus, cum in corpore, tum in anima tunc potenter
exstinguimus, si ad ejus singulas insidias singulari intentione
vigilemus. Unde et Sapiens ille diligenter admonet, dicens:
Omni custodia serva cor tuum, quia ex ipso vita procedit, et
de neglecto mors exit.
(
Pr, 4, 23) Vita namque procedit, cum cor servatur, quia, dum
immunditia omnis repellitur, ad virtutes conversorum spiritus
animatur. In frusta ergo Agag a propheta conciditur, quando
per doctorum consilium singulae immunditiarum particulae, et in corpore
auditorum, et in mente perimuntur. Bene autem et coram Domino
et in Galgalis concidi perhibetur; quia illi minutias illecebrosarum
cogitationum, et turpium motuum dividere potenter possunt, qui et de
omnipotente Deo, et de sanctis Scripturis cogitare sapienter
sciunt. Sed, ut dixi, simulata bona malorum, saepe doctores
non pro ipsis, sed pro aliis sustinent; quia quod simulate agunt non
simulatoribus, sed videntibus prodest. Saepe quidem electi
simulata bona malorum vident; sed quia corda nesciunt, bonum, quod
fulgere videtur exterius imitantur. Saul Samuelem ut secum ad
adorandum Dominum reverteretur, rogavit; sed ille reversus Agag in
frusta concidit, quia electi doctores per opera, quae reprobi faciunt,
electos ad bene vivendi studia convertunt. Sed quia idipsum
dispensative, id est propter aliud faciunt, cum dispensationis
necessitas transit, ipsos reprobos, quos quasi ad bona opera sequuntur,
ad reprobi cordis impoenitudinem lapsos deserunt. Bene itaque
subditur:
Abiit autem Samuel in Ramatha, Saul vero ascendit in
domum suam in Gabaa, et non vidit Samuel ultra usque ad diem
mortis suae.
(
S1, 15, 34 et
S1, 15, 35)
Commentaires
Gregorius I (540-604)