Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 13 : dixit ei Saul benedictus tu Domino implevi verbum Domini

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Venit quippe ad Saul, ut superbum deponat, quem humilem ad regni culmen extulerat. Quem qualis erat invenit, non qualem se superbiae signis ostenderat. Quid est ergo, quod holocaustum Domino Amalech primitias offert, nisi quia nonnulli et prave vivunt, et placere se Deo per aliorum profectum arbitrantur? Et quia non parum placere credunt Deo quod offerunt, non sacrificium aut victimam, sed holocaustum offerre perhibentur. Initia vero praedarum dicuntur, ut in Samuele summi et electi antistitis vigilans studium designetur, a quo malorum principia velociter comprimuntur. Quasi dicat: Valde festinus occurrit, quo absente nec initium holocaustorum habere liberum potuit. Possunt initia praedarum intelligi electa quaeque de praedis. Quae aperto ore lubrici, sed occulta caecitate percussi offerunt, quando inde se placere Deo credunt, quod in auditoribus suis ea perimunt, quae in se vivere permittunt. Quasi enim indiscrete offerentem apertius reprehendens dicat: Illud vivum offerebat, quod melius offerret exstinctum. Nam si juxta verba Domini praedam omnem in Amalech exstingueret, holocaustum omnino acceptabile omnipotenti Deo obtulisset. Sic nimirum et doctor lubricus, si cuncta blandimenta carnis, quae loquendo reprobat, volendo reprobaret, holocaustum combureret, quod reprobari non posset. Quid est ergo, quod dicitur, quia offerebat praedarum initia, quae attulerat de Amalech, ( S1, 15, 12) nisi quia caeci cordis caligo damnatur, quod sic de eo reputat, quod prodest aliis, ut videre negligat, quod obest sibi? Quasi dicat: De illo quasi victor gaudebat victor in aliis, quod in se vivum et invictum portabat. Et quia plerumque tam dementer insaniunt, ut etiam ipsis electis et summis praedicatoribus praetextum virtutis offerre conentur. Sequitur: Et dum venisset Samuel ad Saul, dixit Saul? Benedictus tu a Domino, implevi verbum Domini. ( S1, 15, 13)
  • Liber 6, Caput 2
    • Verbum Domini fuit, ut Amalech delere debuisset. Quid est autem, quod dicit, implevi verbum Domini, nisi quia culpa fornicationis quo foedior cernitur, eo a reprobis studiosius occultatur? Quia ergo ii, qui eidem fornicationis vitio subjecti sunt, semper latere appetunt, in eorum typo et Amalech Saul demoliri despexit, et ad Samuelem dixit: Implevi verbum Domini. ( S1, 15, 13) Quasi dicat: Et in aliis libidinem domui, et in meipso ejus blandimenta peremi. Et quia blanda adulatione summi viri flectere mentem nititur, praemisit, dicens: Benedictus tu a Domino. ( S1, 15, 13) Quasi dicat: Hoc quidem ego egi, sed agere non meis viribus, sed tuis meritis, et intercessionibus potui. Sed perfecti viri audire laudes suas possunt, a rigore autem justitiae flecti nequeunt. Quare et subditur: Dixitque Samuel: Et quae est haec vox gregum, quae resonat in auribus meis, et armentorum, quam ego audio? ( S1, 15, 14)