Liber Primus Samuelis

Caput 15

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35
PrécédentSuivant

V. 28 : et ait ad eum Samuhel scidit Dominus regnum Israhel a te hodie et tradidit illud proximo tuo meliori te

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 2
    • Per vestimentum etiam rectoris conversatio designatur, Psalmista attestante, qui ait: Sacerdotes tui induantur justitiam. ( Ps, 131, 9) Summitas ergo pallii apprehenditur, quando doctor de magna sanctitate laudatur, cum illud in ejus laudem dicitur, quod decorum foris ostendit. Sed quia justorum plura sunt bona quae latent, pallii tantum summitas apprehendi potest: quia parum est quod de electi doctoris justitia cernitur, multum vero quod occultatur. Ipsum vero parum quod scitur, cum apprehenditur, scinditur: quia justi suis laudibus non tenentur. Quia enim eas in momento contemnunt, quasi scissura pallii teneri nequeunt. Tenetur quidem pars scissa vestimenti, propheta non tenetur: quia verum est, quod de justi laude dicitur, et tamen justi, dum contemnunt quod audiunt, quasi scissuram in tenentis manibus relinquunt. Majorum ergo quia quaedam sciri possunt, quasi pars apprehenditur. Cum vero totum scitur a parvulis quod agetur, si laudatur, nihilominus abjiciendum est; quia aliquid bonorum operum per vanitatem tenendum non est. Hinc namque est, quod dum Joannes adhuc adolescens comprehensum jam Dominum sequitur, et per pallium tenetur, et relicto pallio nudus fugisse describitur (voir: Mc, 14) . Per vestimentum namque adolescens capitur, quando de bonae conversationis initio collaudatur; sed relicta sindone nudus profugit, qui laudes quas audit vilipendit. Nudum namque fugere, est laudabilem vitam habere, sed electae vitae laudem despicere. Quasi enim nudus fugit, qui de ornatu virtutum sibi per vanam gloriam nihil ascribit. Potest etiam idcirco nudus fugisse intelligi, quia qui per partes sindonis captus asseritur, reliquisse sindonem perhibetur; quia plerumque in electorum conscientia agitur, ut, per hoc quod ex parte laudantur, non pars meritorum, sed omne bonae vitae meritum perdidisse suspicentur. Samuelis ergo pallium scinditur, quia laudes suas electi doctores vilipendunt. Et quia laudibus non flectuntur, severitatem prioris sententiae replicat, dicens: Scindit Dominus regnum Israel de manu tua hodie. ( S1, 15, 28)
  • Liber 6, Caput 2
    • Perfecti etenim viri, quia a rigore justitiae nulla laude mollescunt, tales ante quales post laudis suae testimonium sunt, et quae prius dixerant, eadem post repetendo confirmant. Sed quaerendum est, quid significet hoc, quod dicitur: Hodie. ( S1, 15, 28) Si enim reproborum vita nox est, quid est quod in die Saul regnum scinditur? Sed si nox est vita pastoris reprobi, cum ejus regnum scinditur, diem facit. Dies quippe non fit, nisi eum nox recedit. Dicit ergo, Hodie, ( S1, 15, 28) quia caligo inobedientis damnari perhibetur. Unde et exeunte Juda Dominus dicit: Nunc clarificatus est filius hominis ( Jn, 13, 31); quia noctem vitae illius vidit discedere, et puram lucem justitiae in aliis discipulis permanere. Dicitur etiam: Hodie, ( S1, 15, 28) quia amoto superbo, regi humili regnum tradebatur. Unde et subditur: Et tradidit illud proximo tuo meliori te. ( S1, 15, 28) Cum ergo dies dicitur, non abjecti regis lucidum aliquid cernitur, sed substituti gloria praedicatur, qui de regni culmine magnae virtutis debebat splendore radiare. Et divinae sententiae incommutabilitatem asserens subdit, dicens: Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur. ( S1, 15, 29)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 14
    • Et conversus est Samuel ut abiret; ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est, et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo, meliori te. ( S1, 15, 27 et S1, 15, 28) Nota mysterium, quod sicut in passione Domini, pontifex vestimentum suum scidit (voir: Mt, 26) , ita rex Saul vestem prophetae nunc scindere describitur. Per utramque enim potestatem, et regalem videlicet et sacerdotalem, scissiovestimentorum facta est, ut demonstretur stabilitatem regni et sacerdotii in populoJudaeorum fieri non posse, qui verum regem et sacerdotem ad sevenientem, Dominumvidelicet Christum, recipere noluerunt.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 15
    • Et conversus est Samuel ut abiret, ille autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te ( S1, 15, 27 et S1, 15, 28). Nota mysterium, quod sicut in passione Domini pontifex vestimentum scidit (voir: Mt, 26) , ita ex rex Saul vestem prophetae nunc scindere describitur. Per utramque enim potestatem, et regalem videlicet ac sacerdotalem, scissio vestimentorum facta est: ut demonstretur stabilitatem regni seu sacerdotii in populo Judaeorum fieri non posse, qui verum regem et sacerdotem ad se venientem, Dominum videlicet Christum, recipere noluerunt.
  • Liber 1, Caput 15
    • Porro triumphator in Israel non parcet et poenitudine non flectetur. Neque enim homo est ut agat poenitentiam ( S1, 15, 29), etc. Triumphator in Israel Dominus est, cui omnis victoria recte ascribitur, quia mutabilis non est, sed secundum justitiam et veritatem universa dijudicat. Notandum autem quod alia editio habet: Non revertar, inquit Samuel, tecum, quia sprevisti verbum Domini, et spernit te Dominus, ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret, et tenuit Saul, pinnulam diploidis, et disrupit eam. Et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super te. Et dividetur Israel in duo, et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum; ipse minatur, et non permanet ( Aug, sl). Iste cui dicitur: Spernit te Dominus, ne sis rex super Israel, et disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie ( Aug, sl), quadraginta regnavit annis super Israel, tanto scilicet temporis spatio, quanto et ipse David, et audivit hoc primo tempore regni sui; intelligamus ideo dictum quia nullus de ejus stirpe fuerat regnaturus, et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem Mediator Dei et hominum, et homo Christus Jesus. ( 1Ti, 2) Non autem in Scriptura, quod in plerisque Latinis codicibus, legitur: « Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua; » sed sicut a nobis positum est inventum in Graecis: « Disrupit Dominus regnum ab Israel de manu tua, » et intelligatur, « de manu tua, » quod est, « ab Israel. » Populi quoque Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per Novum Testamentum non carnaliter, sed spiritaliter regnaturo. De quo dum dicitur: « Et dabit illud proximo tuo, » ad carnis cognationem id refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est, « bono super te, » potest quidem intelligi, « meliori te; » nam et quidam sic sunt interpretati. Sed melius sic accipitur, « bono super te, » ut quia ille bonus est, ideo sit super te, juxta illud aliud propheticum: Donec ponam omnes inimicos tuos sub pedibus tuis, ( Ps, 109, 1) [mauvais référencement: Ps, 109] in quibus est et Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit illic et Israelita, in quo dolus non erat, ( Jn, 1, 47) [mauvais référencement: Jn, 1] quoddam frumentum quasi illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum primus Stephanus (voir: Ac, 7) ; inde tot Ecclesiae, quas apostolus Paulus commemorat, in conversione magnificantes Dominum. De qua re non dubito intelligendum quod sequitur, Et dividetur Israel in duo ( S1, 15, 28). In Israel scilicet inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo; in Israel ad ancillam, et Israel ad liberam pertinentem. Nam ista duo genera primum simul erant, velut Abraham adhuc adhaeret ancillae, donec sterilis per Christi gratiam fecundata clamaret: Ejice ancillam et filium ejus. ( Gn, 21) Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam, scimus Israel in duo fuisse divisum, atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldaeis esset ingenti vastatione subversa atque translata. Sed hoc quid ad Saulem, cum, si tale aliquod comminandum esset, ipsi David potius fuerit comminandum, cujus erat filius Salomon? Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona Saulis illius regni et populi figuram gerentis eidem regno populoque minatus est, aeterna atque immutabilis significata est. Per hoc adjunctum est: « Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum: ipse minatur et permanet; » id est, homo minatur, et non permanet; non autem Deus, quem non poenitet sicut hominem. Ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum significatur, immutabili praescientia manente divina. Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi Israel et omnino perpetuam. Quicunque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt, inde non erant, inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eamdemque naturam. Prorsus quicunque ex Israelitis adhaerentes Christo perseverant in illo, nunquam erunt cum Israelitis qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt; sed in divisione quae hic praenuntiata est, perpetuo permanebunt.
  • Liber 1, Caput 24
    • Ascendit ergo David inde, et habitavit in locis tutissimis, Engaddi, ( S1, 24, 1) etc. (voir: Isid, sl) In eremo Engaddi, cum persequendum David Saul appeteret, ingressus est David speluncam, et ibi latitabat. Sed rex improvisis exceptus insidiis, quod innocuo moliebatur, inciderat. Scriptum est enim: Qui fodit foveam proximo suo, incidet in eam. ( Si, 27) David bona pro malis retribuens, inimicum non occidit, sed pro testimonio facti, oram regiae chlamydis amputans abstulit. Cum utique facilius esset exceptum insidiis adversarium perdere magis quam fallere. Quid ergo est quod iste fugiens a facie Saul in spelunca latuit? Quare autem latuit, nisi, ut occultaretur et non inveniretur? Quid est contegi spelunca, nisi contegi terra? Qui enim fugit in speluncam terra tegitur, ne videatur. Portabat Jesus terram, carnem, quam acceperat de terra, et in ea se occultabat, ne ab Judaeis inveniretur Deus. Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent. ( 1Co, 2) Quare ergo Dominum gloriae non invenerunt? Quia spelunca se texerat, id est, carnis infirmitatem oculis objiciebat, et majestatem divinitatis in corporis tegmine, tanquam speluncae abdito, contegebat. Illi non cognoscentes Deum, persecuti sunt hominem, nec mori potuit, nisi in homine, quia nec teneri potuit, nisi in homine. Opposuit ergo male quaerentibus terram, servavit bene quaerentibus vitam. Fugit ergo secundum carnem in speluncam a facie Saul, quia passus est, usque adeo se occultans coram Judaeis, ut moreretur. Sed quare usque ad mortem esse patiens voluit, ut fugeret a facie Saul in speluncam, quae inferior pars terrae potest accipi? Et certe manifestum et notum est omnibus, eum in monumento positum esse quod excisum fuerat in petra (voir: Mt, 27) . Hoc ergo monumentum spelunca erat. Illuc fugit noster David a facie Saul. Tandiu enim persecuti sunt illum Judaei, quousque poneretur in spelunca. Sed quid est quod Saul persecutor ad purgandum ventrem speluncam ingreditur, nisi quod Judaei conceptam in Christum malitiam mentis, quasi odorem fetidum emiserunt, et cogitata apud se noxia factis deterioribus, dum Christum perimunt, ostenderunt? Sed tamen David Saulem occidere noluit. Et cum eum in abdito occultatus antro haberet in potestate, servare potius quam occidere maluit. Ita et Christus dum esset in spelunca carnis, persecutorem populum in potestate habuit, et non occidit. Scriptum enim erat de eis per prophetam: Ne occideris eos. ( Jr, 41) Denique David tantummodo summitatem chlamydis ejus silenter abscidit, ut ostenderet prophetia Christum Judaeos non occidisse, sed eis tantum regni gloriam abstulisse, sicque eos pro persecutione sua vacuos sede vel imperio reliquisse. Chlamydis enim abscisio regni est amputatio. Hoc etiam alio loco idem Saul cum per inobedientiam peccasset, ostendit. Nam cum veniam precaretur, rogaretque Samuelem ut reverteretur cum illo ad placandum Deum, et noluisset, atque convertens faciem suam abiret, tenuit Saul pinnulam vestimenti ejus, et disrupit eam, et dixit ad eum Samuel: Disrupit Dominus regnum Israel de manu tua hodie, et dabit illud proximo tuo, et dividetur Israel in duos populos. ( S1, 15, 28) [mauvais référencement: S1, 15] Ergo rex iste personam figurate gerebat Judaeorum, significans quod inde amissurus erat regnum dum persequitur Christum. Item moraliter hujus rei gestum si quis quaesierit, ita accipere potest, ut per Saul mali rectores designentur. (voir: Greg, sl) Saul igitur ventrem purgare est pravos praepositos conceptam in corde malitiam usque ad opera miseri odoris extendere, et cogitata apud se noxia factis exterioribus exsequendo monstrare. Quem tamen David ferire metuit; quia piae subditorum mentes ab omni se peste obtrectationis abstinentes, praepositorum vitam nullo linguae gladio percutiunt, etiam cum de imperfectione reprehendunt. Qui et si quando propter infirmitatem sese abstinere vix possunt, ut extrema quaedam atque exteriora praepositorum mala, sed tamen humiliter loquantur, quasi oram chlamydis silenter incidunt. Quia videlicet dum praelati dignitati saltem innoxie et latenter derogant, quasi regis superpositi vestem foedant. Sed tamen ad semetipsos redeunt, seque vehementissime vel de tenuissima verbi laceratione reprehendunt. Unde et bene et illic scriptum est: Post haec David percussit cor suum, eo quod abscidisset oram chlamydis Saul ( S1, 24, 6). Facta quippe praepositorum oris gladio ferienda non sunt, etiam cum reprehendenda certe judicantur. Si quando vero contra eos vel in minimis lingua labitur, necesse est ut afflictione poenitentiae comprimatur, quatenus ad semetipsam redeat, cum praepositae potestati deliquerit, ejusque contra se judicium, qui sibi praelatus est, perhorrescat. Nam cum praepositis delinquimus, ejus ordinationi qui eos nobis praetulit, obviamus. Unde Moyses quoque cum contra se et Aaron populum conqueri cognovisset, ait: Nos enim quid sumus? Nec contra nos est murmur vestrum, sed contra Dominum. ( Ex, 16)

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Conversus est autem Samuel ut abiret: Saul autem apprehendit summitatem pallii ejus, quae et scissa est. Et ait ad eum Samuel: scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. ( S1, 15, 27 et S1, 15, 28) Compellimur juxta Septuaginta interpretum translationem, hanc ponere sententiam, quia multo amplius habet illic: ita enim illic scriptum est: Non revertar tecum, quia sprevisti verbum Domini: et spernet te Dominus, ne sis rex super Israel. Et convertit Samuel faciem suam ut abiret: et tenuit Saul pinnam diploidis ejus, et dirupit eam. Et dixit ad eum Samuel. Dirumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, et dabit proximo tuo bono super te. Et dividetur Israel in duo: et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo, ut poeniteat eum. Ipse minatur, et non permanet. ( S1, 15, 27, S1, 15, 28 et S1, 15, 28) Iste, cui dicitur: spernet te Dominus ne sis rex super Israel ( S1, 15, 26); et dirumpet Dominus regnum ab Israel de manu tua hodie, quadraginta regnavit annos super Israel, tanto scilicet spatio temporis, quanto et ipse David. Et audivit hoc primo tempore regni sui, ut intelligamus ideo dictum, quia nullus de stirpe ejus fuerat regnaturus. Et respiciamus ad stirpem David, unde exortus est secundum carnem mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. Non autem habet Scriptura quod in plerisque latinis codicibus legitur: dirumpet Dominus regnum Israel de manu tua ( S1, 28, 17), sed sicut a nobis positum est inventum in Graecis: Disrumpet Dominus regnum Israel de manu tua ( S1, 28, 17). Ut hoc intelligatur de manu tua, quod est ab Israel. Populi ergo Israel personam figurate gerebat homo iste, qui populus regnum fuerat amissurus, Christo Jesu Domino nostro per Novum Testamentum, non carnaliter, sed spiritualiter regnaturo. De quo cum dicitur dabit illud proximo tuo ( S1, 28, 17), ad carnis cognationem refertur. Ex Israel enim Christus secundum carnem, unde et Saul. Quod vero additum est bono super te, potest quidem intelligi meliori te ( S1, 15, 28), nam et quidam sic interpretati sunt, sed melius sic accipitur bono super te, ut quia ille bonus est; ideo sit super te, juxta illud propheticum: Donec ponam inimicos tuos omnes sub pedibus tuis ( Ps, 109, 1). In quibus est Israel, cui suo persecutori regnum abstulit Christus, quamvis fuerit illic et Israel, in quo dolus non erat ( Jn, 1, 47), quoddam quasi frumentum illarum palearum. Nam utique inde erant apostoli, inde tot martyres, quorum prior Stephanus, inde tot Ecclesiae, quas Apostolus (voir: Ga, 1, 24) commemorat, in conversione ejus magnificantes Deum.
  • Liber 1, Caput 1
    • De qua re non dubito intelligendum esse quod sequitur: Et dividetur Israel in duo. ( S1, 15, 28) In Israel scilicet inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo: in Israel ad ancillam, et in Israel ad liberam pertinentem: nam ista duo genera primum simul erant, velut Abraham adhuc adhaerente ancillae, donec sterilis per Dei gratiam fecundata clamaret: Ejice ancillam et filium ejus. ( Gn, 21, 10) Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam, (voir: R3, 12) scimus Israel in duo fuisse divisum: atque ita perseverasse, habentibus singulis partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldeis esset ingenti vastatione subversa, atque translata. Sed hoc quid ad Saulem? si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fuerat potius comminandum, cujus filius erat Salomon. Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa non est, sed indifferenter in ejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa, quam Deus sub persona Saulis illius regni et populi figuram gerentis eidem regno populoque minatus est, aeterna atque immutabilis significata est, per hoc quod adjunctum est: Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo ut poeniteat eum. Ipse minatur, et non permanet. ( S1, 15, 28) Id est homo minatur, et non permanet, non autem Deus, quem non poenitet sicut hominem: ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum significatur immutabili praescientia manente divina. Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi Israel, et omnino perpetuam. Quicunque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam eamdemque naturam. Rursus quicunque ex Israeliticis adhaerentes Christo perseverant in illo, nunquam erunt cum Israeliticis, qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt, sed in divisione, quae hic praenuntiata est perpetuo, permanebunt. Nihil enim prodest testamentum vetus de monte Sina in servitutem generans; ( Ga, 4, 24) nisi quia testimonium perbibet testamento novo, alioquin quandiu legitur Moyses (voir: 2Co, 3, 15 et 2CO, 3, 16) , velamen supra corda eorum positum est; cum autem quisque transierit ad Christum, auferetur velamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad novum, ut non quisque intendat accipere carnalem, sed spiritualem felicitatem.