V. 10 :
Eiice ancillam hanc, et filium eius: non enim erit haeres filius ancillae cum
filio meo Isaac.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 1, Caput 1
De qua re non dubito intelligendum esse quod sequitur:
Et dividetur Israel in duo.
(
S1, 15, 28) In Israel scilicet inimicum Christo, et Israel adhaerentem Christo: in Israel ad
ancillam, et in Israel ad liberam pertinentem: nam ista duo genera primum simul erant,
velut
Abraham adhuc adhaerente ancillae, donec sterilis per Dei gratiam fecundata clamaret:
Ejice ancillam et filium ejus.
(
Gn, 21, 10) Propter peccatum quidem Salomonis, regnante filio ejus Roboam,
(voir:
R3, 12)
scimus Israel in duo fuisse divisum: atque ita perseverasse, habentibus singulis
partibus reges suos, donec illa gens tota a Chaldeis esset ingenti vastatione subversa,
atque
translata. Sed hoc quid ad Saulem? si tale aliquid comminandum esset, ipsi David fuerat
potius
comminandum, cujus filius erat Salomon. Postremo nunc inter se gens Hebraea divisa
non est,
sed indifferenter in ejusdem erroris societate dispersa per terras. Divisio vero illa,
quam
Deus sub persona Saulis illius regni et populi figuram gerentis eidem regno populoque
minatus
est, aeterna atque immutabilis significata est, per hoc quod adjunctum est:
Et non convertetur, neque poenitebit eum, quoniam non est sicut homo ut poeniteat
eum.
Ipse minatur, et non permanet.
(
S1, 15, 28) Id est homo minatur, et non permanet, non autem Deus, quem non poenitet sicut hominem:
ubi enim legitur quod poeniteat eum, mutatio rerum significatur immutabili praescientia
manente divina. Ubi ergo non poenitere dicitur, non mutare intelligitur. Prorsus insolubilem
videmus per haec verba prolatam divinitus fuisse sententiam de ista divisione populi
Israel,
et omnino perpetuam. Quicunque enim ad Christum transierunt, vel transeunt, vel transibunt
inde, non erant inde secundum Dei praescientiam, non secundum generis humani unam
eamdemque
naturam. Rursus quicunque ex Israeliticis adhaerentes Christo perseverant in illo,
nunquam
erunt cum Israeliticis, qui ejus inimici usque in finem vitae hujus esse persistunt,
sed in
divisione, quae hic praenuntiata est perpetuo, permanebunt. Nihil enim prodest testamentum
vetus
de monte Sina in servitutem generans;
(
Ga, 4, 24) nisi quia testimonium perbibet testamento novo, alioquin quandiu legitur Moyses
(voir:
2Co, 3, 15 et
2CO, 3, 16)
, velamen supra corda eorum positum est; cum autem quisque transierit ad Christum,
auferetur velamen. Transeuntium quippe intentio ipsa mutatur de vetere ad novum, ut
non
quisque intendat accipere carnalem, sed spiritualem felicitatem.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis