Liber Genesis

PrécédentSuivant

V. 1 : Igitur Sarai, uxor Abram, non genuerat liberos: sed habens ancillam aegyptiam nomine Agar,

Poètes

Commentaires

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Fuit Helcana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, filii Helcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Taath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant. Et habuit uxores duas, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Fueruntque Phennenae filii, Annae autem non erant liberi ( S1, 1, 2) et caetera. Iste ergo laudabilis vir habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Habebat autem filios de secunda (Phennena); sterilis vero erat prior illa, quae et nobilior erat. Similia invenies etiam in Genesi: cognata sibi est quippe Scriptura divina. Invenies ibi primam uxorem Abrahae Saram nobiliorem: Secundam vero Aegyptiam Agar ignobilem fuisse: et ante patrem effectum Abraham de ignobili, quam de nobili (voir: Gn, 16, 1, Gn, 17, 19, Gn, 18, 10 et Gn, 21, 1) . Fuit tamen postmodum etiam de nobili conjuge pater. Ita ergo etiam nunc Helcana hic, qui est possessio Dei, prius de secunda uxore efficitur pater, quam de prima, quoniam concluserat Deus vulvam Annae, sicut et prius concluserat vulvam Sarae. Post plurimos vero partus Phennenae, etiam Annae vulva orationibus, et precibus aperitur, et efficitur etiam ipsa mater filii ejus, quem obtulit Deo. (voir: S1, 1, 11 et S1, 1, 24) Quid ergo haec in se sacrmenti contineant videamus. Phennena interpretatur conversio: Anna autem interpretatur gratia. Unde quisque nostrum, qui vult effici possessio Dei, istas sibi duas jungat uxores: sed cum ipsis sibi nuptias celebrat, primum sibi jungat quae nobilior est, et generosior, gratiam. Haec enim nobis per fidem prima conjungitur, sicut et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem. ( Ep, 2, 8) Secundae vero conjungimur (Phennenae), id est conversioni, quia per gratiam credulitatis emendatio fit morum, et vitae conversio. Sed cum iste sit ordo nuptiarum, alius ordo procreationis efficitur. Prima namque nobis filios parit Phennena, quia primos fructus de conversione proferimus, et prima justitiae germina de actibus, et operibus procreamus: primum namque justitiae opus est, converti a peccatis: quia nisi ante convertamur, et declinemus a malo, non poterimus de Anna effici patres, nec de gratia filios generare.