Liber Primus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 24 : et adduxit eum secum postquam ablactaverat in vitulis tribus et tribus modiis farinae et amphora vini et adduxit eum ad domum Domini in Silo puer autem erat adhuc infantulus

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 9. 10. :

    Anna petit natum, Samuelem dat Deus illi,

    Qui puer in Silo discipulus fit Heli.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 39. 40. :

    Tres ducens secum uitulos modiumque farine

    Vasque meri portans astitit illa Deo.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Quod est verbum, quod implendum asseritur, nisi praedestinata conversio gentilitatis? Et quia per ejus sanguinem reconciliamur Deo, ipse pro implendo verbo precatur, cujus obtentu salus nostra perficitur. Precari etiam ei est se in humanitate assumpta pro salute nostra aeterno Patri continue exhibere; quod dum sic se offerre non desinit, receptioni nostrae aditum ad vitam facit. Quia vero dispositionis suae consilium exquirendo perfecit, apte subinfertur: Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte ( S1, 1, 23). Deinde sequitur: Et adduxit eum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini; et adduxit eum in domum Domini in Silo. ( S1, 1, 24)
  • Liber 1, Caput 1
    • Quod profecto, qua praedicatorum ordo electus exigentibus [ Forte, electus ex gentibus], non ex levitate vanitatis habuit, sed ex virtute bonae intentionis, sequitur: Et amphora vini ( S1, 1, 24). Virtus vero bonae intentionis est charitas Dei, quae in electorum cordibus diffunditur, per donum Spiritus sancti. Quod nimirum charitatis donum recte vini appellatione figuratur, quia mentem occupat, et a terrenis affectibus alienat, ut intentionem ad saeculum non habeat, quam ad appetenda sola coelestia inflammat. Verum, ut hujus quoque virtutis non perfectio, sed initium designetur, amphora vini, et non poculum fuisse ostenditur. In amphoram quippe reponimus quod quandoque per poculum propinemus. Hinc est enim quod is qui supernae charitatis perfectionem gustaverat, Deo omnipotenti confitebatur dicens: Impinguasti in oleo caput meum, et poculum meum inebrians, quam praeclarum est ( Ps, 22, 5)! In amphora ergo vini Samuel oblatus ostenditur, quia electus quisque, cum ad evangelicae praedicationis ministerium praeparatur, ipsius praedicationis bonum proponit, non pro vana hujus saeculi ambitione, sed pro sola charitate impendere. In vitulis ergo adducitur pro proposito fortitudinis, in farinae modiis pro doctrina verbi, in amphora vini pro intentione charitatis.
  • Liber 1, Caput 1
    • Quae profecto virtutum initia, ubi sint perficienda edocet, cum subjungit: Et adduxit in domum Domini in Silo ( S1, 1, 24). Domus Domini sancta Ecclesia recte intelligitur, quae nimirum in Silo sita esse perhibetur. Silo autem locus est in quo arca Dei mansisse perhibetur. Quid ergo aliud Silo isto in loco significat quam veteris legis traditionem? Nam velut arcam Dei continet, dum carnalem litteram foris exhibet, quae in suis secretis spiritalem scientiam clausam tenet. Quid est ergo, quod domus Domini in Silo sita esse perhibetur, nisi quia sancta Ecclesia in sacramento Scripturarum velut in loco fundata cognoscitur? Illuc Samuel adductus asseritur, illic oblatus, quia praeter sanctam Ecclesiam locus non est ubi merita virtutum crescant, et ad culmen perfectionis veniant. Sed cum ipse qui adductus est asseritur, ejus quoque dilationis causa memoratur, cum subditur: Puer autem adhuc erat infantulus. ( S1, 1, 24) Nam si infantulus tunc non esset, dum per se posset accedere, duci huc ab alio non oporteret. Sequitur: Et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli. ( S1, 1, 25)
  • Liber 1, Caput 1
    • Superius de sola Anna dicebatur: Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat ( S1, 1, 24). Nunc autem de Helcana pariter, et de Anna subjungitur: Et immolaverunt vitulum, et obtulerunt puerum Heli ( S1, 1, 25). Tunc immolatus est vitulus, cum adductus est Samuel, et oblatus. Si ergo ibi erat tunc Helcana, et cum ducebatur, et cum offerebatur, quare non dictum est, adduxerunt eum secum, sicut dictum est, immolaverunt, et obtulerunt? Sed quia haec ad Ecclesiam et ad Christum retulimus, illi lactare, illi adducere pertinet, offerre et immolare sibi et Christo. Ipsa quippe institit verbo praedicationis, sed quibus doctrinam insinuat virtutem adimplendae operationis nequaquam subministrat. Litteram quippe Scripturae loquendo exhibet, sed ipsum bonum se petentibus nonnisi cum sponso dare potest. Immolatur ergo vitulus cum divina gratia cordi bona petentis infunditur, ut bona quae destinando deliberat studio boni operis hilariter impendat. Vitulus enim tunc immolatur, quia victima boni operis propositi ab omnipotenti Deo devotae mentis oblatione suscipitur, si id quod ei vovendo mens exhibet, totum Deo mactatur per hilaritatem. De hac immolatione vituli Dominus in Evangelio ait: Si vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris, quanto magis Pater meus coelestis dabit spiritum bonum petentibus se? ( Lc, 11, 13 et Mt, 7, 11) Hinc Paulus ait: Qui seminat in benedictionibus, de benedictionibus et metet, unusquisque prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate, hilarem enim datorem diligit Deus ( 2Co, 9, 6 et 2Co, 9, 7). Quid namque est destinare in corde, nisi proponere ex deliberatione? Dum ergo destinavit dixit, quasi vitulum adductum asseruit. Sed dum addidit, non ex tristitia, aut ex necessitate, quia hilarem datorem diligit Deus, adductum vitulum qualiter immoletur exposuit. Adducuntur ergo vituli cum ad agenda fortia bene proponenda praeparamur, sed vitulus immolatur cum deliberatio boni propositi Deo impenditur in oblatione magnae devotionis. Uterque autem, id est vir et uxor, vitulum immolasse perhibentur, quia eadem hilaritas fidelibus subditis praedicatoris voce ostenditur, atque in eorum cordibus divina gratia propagatur. Pariter ergo vitulum immolant cum in corde bene proficientis subditi divina convenit cum humana praedicatione. Tres autem vituli adducuntur, quia cum auxilium lapsis et stantibus ferre, et nobis ipsis opem custodiae proponimus, dum una bona intentione haec attendimus, tria quidem sunt respectu operis, sed unum in munere oblationis. Tria quidem sunt, quia erga nos, et proximos nostros diverso respectu et diversis temporibus exhibentur, sed unus sunt vitulus, quia simul proponuntur, et pari devotione oblationis Deo impenduntur, et una in eis hilaritas, et alia non habetur.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini, et adduxit eum in domum Domini in Silo. ( S1, 1, 24) Bene ait: Postquam ablactaverat, ( S1, 1, 24) quia videlicet Anna, id est sancta Ecclesia ex nationibus. De quibus Dominus ait: Et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient. ( Jn, 10, 16) [mauvais référencement: Jn, 10] Prius lacte enutrivit filium, quem corde concepit per fidem, id estsimpliciintellectu in suis auditoribus. De quo Paulus apostolus ait: Lac vobis potum dedi, non escam. ( 1Co, 3) Scilicet quia mysterium incarnationis et crucis et praecepit etpraedicavit. Unde idem egregius praedicator iterum dicit: Nihil me judicavi scire inter vos, nisi Christum Dominum Jesum, et hunc crucifixum: Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam. ( 1Co, 2) Et recte in vitulis tribus. ( S1, 1, 24) Tres enim vituli, tria, ut nobis traditum est, tempora signifiCant. Ante legemvidelicet, sub exemplis patriarcharum, et sub lege, sub dictis prophetarum scilicet,quibus praefiguratus est Dominus, et eum exspectabat Ecclesia et ideo tristabatur,quia gratiam incarnationis nondum habebat. In tertio tempore gratiae, eo apparente, jam et fidem percepitcredendo, etpraedicationem quodammodo praesentavit, quia manifeste se credidit. Unde et sequitur, et in tribus modiis farinae. ( S1, 1, 24) Per tres modios farinae, tres virtutes in unitate fidei compactas acciperedebemus, fidem videlicet, et spem, et charitatem, quas perfectas obtulit Ecclesia; seutres modii farinae, tres accipiuntur filii Noe, quos plures credens Ecclesia perduxitad fidem, atque Deo obtulit confitendo. Nonnulli etiam in farina modiorum, corpus Domini accipiunt: et in amphora vini,sanguinis mysterium ipsius, quae mysteria quotidie celebrat Ecclesia offerendo, etsumit ore ad imitandum. Haec sunt enim dona quae pro puero offert Ecclesia gentium, ut ostendat se puerumgenuisse, id est, percepisse se veraciter perfectam fidem Christi, et eamse operibusdemonstrare velle. Et adduxit eum in Silo in domum Domini. ( S1, 1, 24) Quia cum eadem perfecta fide mysterii incarnationis Christi, et crucis trophaei,junxit se primitivae Ecclesiae ex Synagoga Judaeorum, quae domus Dei dictafuerat. De qua dictum est: Domum tuam decet sanctitudo. ( Ps, 92, 5) [mauvais référencement: Ps, 92] Dicamus et aliter secundum opiniones aliquorum. Nam quod ait: Adduxit eum secum postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, ( S1, 1, 24) in Hebraeo, ut aiunt, non tribus modiis, sed modio farinae haberidicunt, et apud Latinos scriptorum vitio putant depravatum, et non contra legispraeceptum tres modios obtulisse: quia ibi praecipitur, ut mense primo offerrentsimilae oleo conspersae tres decimasper singulos vitulos, duas decimas per arietem,unam decimam per agnum. Haec vero decima, decima pars erat ephi: unde datur intelligi, quod non potuerittres modios farinae cum tribus vitulis offerre, sed novem decimas, quibus secundumHebraicam mensuram unus efficitur ephi. Caeterum allegorice, quod noluit illum ducere ad domum Domini antequamablactaretur, significat matrem Ecclesiam quemlibet filiorum suorum non ante adsacerdotium provehere, quam illum a lacte infantiae et parvitate sensus educatum,effecerit capacem spiritalis doctrinae. Omnis enim, ut ait Apostolus, qui lactis est particeps, expers est justitiae sermonum. ( He, 5) Offert eum in tribus vitulis, et modio farinae, et amphora vini, hoc est insacrificio piae confessionis, in exercitiobonae operationis, et gratia sacraeeruditionis, et fide sanctae Trinitatis pleniter instructum. Qui potest dicere cum propheta: Reddemus Domino vitulos labiorum nostrorum, ( Os, 14)et jugiter in domo Dei permanens, offerat digne sacramentum corporis etsanguinis Domini. Sequitur

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 1
    • Mansit ergo mulier, et lactavit filium suum donec amoveret eum a lacte. >Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat, in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini. ( S1, 1, 23 et S1, 1, 24) In Hebraeo non, tribus modiis farinae ( S1, 1, 24), sed modio farinae ( Hebr, sl), legitur. Quem locum apud Latinos scriptorum vitio constat esse depravatum. Si enim cum tribus vitulis tres modios farinae obtulit, contra legis praeceptum fecit. In lege itaque ita praecipitur: Mensis septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis, dies clangoris est et tubarum. Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum. ( Nb, 29)Haec vero decima decima pars ephi erat, unde datur intelligi quod Elcana non obtulerit tres modios farinae cum tribus vitulis, sed novem decimas, quibus secundum Hebraicam mensuram unus efficitur ephi. Quod autem Anna, nato puero, noluit illum ducere ad domum Dei antequam ablactaretur, significat Ecclesiam matrem quemlibet filiorum suorum non ante ad sacerdotium provehere quam illum a lacte infantiae et parvitate sensus educatum effecerit capacem spiritalis doctrinae: Omnis enim, ait Apostolus, qui lactis est particeps, expers est sermonum justitiae. ( He, 5) Offert eum in vitulis tribus; et tribus modiis farinae sive modio farinae, et amphora vini, hoc est, in sacrificio piae confessionis, in exercitio bonae operationis, et gratia sacrae eruditionis, et fide sanctae Trinitatis pleniter instructum, qui possit dicere cum propheta: Reddemus Domino vitulos labiorum nostrorum, ( Os, 14) et jugiter in domo Dei permanens offerat digne sacramentum corporis et sanguinis Domini.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et adduxit eum secum, postquam ablactaverat in vitulis tribus, et tribus modiis farinae, et amphora vini: et adduxit eum in domum Domini in Silo ( S1, 1, 24). In Hebraeo non tribus modiis farinae, sed modio farinae legitur: quem locum apud Latinos scriptorum vitio constat esse depravatum. Si enim cum vitulis tribus, tres modios farinae obtulit, contra praeceptum legis fecit. In lege enim ita praecipitur: Mensis septimi, prima dies venerabilis et sancta erit vobis. Omne opus servile non facietis: dies clangoris est et tubarum: offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino: vitulum de armento unum, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem, et in sacrificiis eorum similae oleo conspersae. Tres decimas per singulos vitulos, duas decimas per arietem, unam decimam per agnum ( Nb, 29, 1, Nb, 29, 2, Nb, 29, 3 et Nb, 29, 4) (voir: Lv, 23) Haec vero decima, decima pars erat Ephi. Unde datur intelligi, quod Elcana non obtulerit tres modios farinae cum tribus vitulis, sed novem decimas: quibus secundum Hebraicam mensuram, unus efficitur Ephi.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Fuit Helcana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, filii Helcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Taath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant. Et habuit uxores duas, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Fueruntque Phennenae filii, Annae autem non erant liberi ( S1, 1, 2) et caetera. Iste ergo laudabilis vir habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Habebat autem filios de secunda (Phennena); sterilis vero erat prior illa, quae et nobilior erat. Similia invenies etiam in Genesi: cognata sibi est quippe Scriptura divina. Invenies ibi primam uxorem Abrahae Saram nobiliorem: Secundam vero Aegyptiam Agar ignobilem fuisse: et ante patrem effectum Abraham de ignobili, quam de nobili (voir: Gn, 16, 1, Gn, 17, 19, Gn, 18, 10 et Gn, 21, 1) . Fuit tamen postmodum etiam de nobili conjuge pater. Ita ergo etiam nunc Helcana hic, qui est possessio Dei, prius de secunda uxore efficitur pater, quam de prima, quoniam concluserat Deus vulvam Annae, sicut et prius concluserat vulvam Sarae. Post plurimos vero partus Phennenae, etiam Annae vulva orationibus, et precibus aperitur, et efficitur etiam ipsa mater filii ejus, quem obtulit Deo. (voir: S1, 1, 11 et S1, 1, 24) Quid ergo haec in se sacrmenti contineant videamus. Phennena interpretatur conversio: Anna autem interpretatur gratia. Unde quisque nostrum, qui vult effici possessio Dei, istas sibi duas jungat uxores: sed cum ipsis sibi nuptias celebrat, primum sibi jungat quae nobilior est, et generosior, gratiam. Haec enim nobis per fidem prima conjungitur, sicut et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem. ( Ep, 2, 8) Secundae vero conjungimur (Phennenae), id est conversioni, quia per gratiam credulitatis emendatio fit morum, et vitae conversio. Sed cum iste sit ordo nuptiarum, alius ordo procreationis efficitur. Prima namque nobis filios parit Phennena, quia primos fructus de conversione proferimus, et prima justitiae germina de actibus, et operibus procreamus: primum namque justitiae opus est, converti a peccatis: quia nisi ante convertamur, et declinemus a malo, non poterimus de Anna effici patres, nec de gratia filios generare.