Liber Primus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 15 : respondens Anna nequaquam inquit domine mi nam mulier infelix nimis ego sum vinumque et omne quod inebriare potest non bibi sed effudi animam meam in conspectu Domini

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 5. 6. :

    Anna sacerdoti reputatur Heli temulenta,

    Cum tacet in templo, flensque movet labia.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et quia potum Annae ad laetitiam retulimus sanctae Ecclesiae, quae laetari ostenditur, amaro animoflevisse quomodo narratur? Sed rationabiliter intelligi potest, quia ad laetandum hanc contemplatio supernae retributionis extulerat, et compassio repulsae Judaeae in amaritudinem animi afficiendo concitavit. Inter turbines quippe magnae persecutionis deprehensa, revelatis sibi supernis praemiis, exsultavit, sed in amaritudinem incidit, quia electum prius populum perire conspexit. Unde et orans largiter flere describitur, ut tantae affectionis munere, populi sui salutem a Domino impetrare potuisset. Potest et hoc totum aliter intelligi. Nam in Silo, id est in ministerio, quo missa est, manducavit; quia etsi omnem Judaeorum populum lucrifacere non potuit, plures tamen ex eo ad Redemptoris fidem praedicando convertit. Unde et praedicante Petro, una die quinque millia hominum (voir: Ac, 4, 4) , altera vero, tria millia crediderunt (voir: Ac, 2, 4) . Et quia quod bibimus, facilius glutire possumus, quam quod manducamus: manducavit Anna et bibit, quia difficile alios, alios vero facile praedicando convertit. Nam et ad praedictam Petri praedicationem plura millia uno momento crediderunt, sed Paulus non ante credidit, quam ipsis praedicatoribus per minas et caedes vehementer obstitit. Postquam autem manducavit, et bibit in Silo Anna, surrexit: quia ut eos, qui erant praedestinati ad aeternam vitam, de Judaea abstulit, sese ad praedicationem Gentium praeparavit. Sed qualem gignere appetebat, ostenditur per hoc, quod additum est: Et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus vitae suae, et novacula non ascendet super caput ejus. ( S1, 1, 15)
  • Liber 1, Caput 1
    • Vinum quo madebat Anna digereret, si a fervore praedicationis sancta Ecclesia Judaeorum minis victa tepuisset. Et quia ultro praedicationis sensum ei subtrahere nitebantur, vinum Anna paulisper digerere jubetur. An non digerere Annam Heli tunc jussit, cum Judaeorum principes caesis apostolis denuntiaverunt, dicentes ne ultra loquerentur in nomine Jesu? Sed quia illud quo madebant digerere vinum noluerunt, respondentes, dixerunt: Obedire oportet magis Deo quam hominibus ( Ac, 5, 29). Et iterum: Non possumus quae vidimus et audivimus non loqui ( Ac, 4, 20). Sed quia sancta Ecclesia inter verba libertatis virtutem mansuetudinis custodivit, sequitur: Nequaquam, Domine mi. ( S1, 1, 15)
  • Liber 1, Caput 1
    • Sed quae labentia bona saeculi despexit, dicit: Nequaquam, Domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum. ( S1, 1, 15) Quasi dicat: Tu me labentis mundi felicitatem appetere cogitas, sed ego tanto infeliciorem me video, quanto felicitatis meae gaudia hinc longius recognosco. Quia vero illic me futuram felicem credo, hic eo valde me infelicem arbitror, quo ad gloriam nullam concupisco. Mulier quippe sancta Ecclesia dicitur pro fecunditate, infelix nimis pro fortitudine, quia et orbem verbo paritura erat, et orbis gloriam non posset perfecte despicere, si non eam supernus amor mira fortitudine roboraret; vel nimis infelix fuit, quia de perditione populi sui non parum doluit. Quam profecto sapiens Salomon vehementer admirans, ait: Mulierem fortem quis inveniet ( Pr, 31, 10)? Quo in loco etiam notandum est quia non dicit mulier infelix, sed nimis ego sum. Nimis namque infelix fuit, cui nullum de saeculo blandimentum placuit. Vel certe nimis infelicem se asserit, quae se ab aeternae vitae gaudiis expulsam per primae culpae meritum meminit, ad quae redire non praevalet, nisi per multas vitae hujus tribulationes. Non enim nimis infelix existeret, si ad perdita paradisi gaudia sine praesenti tribulatione reverti potuisset. Hinc namque Paulus, nimiae hujus infelicitatis aerumnam inevitabilem ostendens, dicit: Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei ( Ac, 14, 21). Ac si ergo detrahenti sibi Judaico sacerdotio sancta Ecclesia respondens dicat: Tu mihi regnum ascribis in felicitate temporis, sed meum illud est ad quod non pertingitur nisi ex afflictione multae tribulationis, sequitur: Vinum et omne quod inebriare potest non bibi. ( S1, 1, 15)
  • Liber 1, Caput 1
    • Vinum namque non bibit, quia de praedicationis officio temporalia lucra non petiit. Aliud quod inebriare potest non bibit, quam in lapsum vitiorum carnis concupiscentia non evertit. Juxta superiorem vero sententiam vinum non bibit, quae aliquid pravitatis haereticae non habuit in refectione. Aliud quod inebriare potest biberet, si de verbi facundia decepta tumuisset. Quia vero recta intentione vera docuit, subdens, ait: Sed effudi animam meam in conspectu Domini. ( S1, 1, 15)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 1
    • Factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam, dixitque ei: Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum quo mades. Respondens Anna, Nequaquam (inquit), domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et moeroris meilocuta sum usque in praesens. ( S1, 1, 12, S1, 1, 13, S1, 1, 14, S1, 1, 15 et S1, 1, 16) Belial interpretatur absque jugo. Nota quod hi qui ebrietatemsectantur, filii Belial vocitentur: hoc loco impletur illud quod scriptum est, Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor, ( S1, 16) quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus penitus nonaudiebat, sed motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam esse. Illa autem, quia sursum elevabat cor et confitebatur Domino in toto corde suo,respexit Dominus ad orationem ejus, et non sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad exemplum datus est (sicut in sequentibus pleniusdicturi sumus), ut non in multiloquio formemus preces nostras ad Dominum, sed incompunctione cordis et effusione lacrymarum, nos exaudiri ab eocredimus: quia sacrificium Deo est, spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit ( Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50]. Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos in eodem tenore justitiaepermanebimus. Unde et sequitur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 1
    • Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimabat ergo eam Heli temulentam, dixitque ei, Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades. Responditque Anna: Nequaquam, inquit, domine. Nam mulier infelix nimis ego sum. Vinumque et omne quod inebriare potest non bibi. Sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris mei locuta sum usque in praesens, ( S1, 1, 12, S1, 1, 13, S1, 1, 14, S1, 1, 15 et S1, 1, 16) et reliqua. Belial interpretatur absque jugo. Nota quod hi qui ebrietatem sectantur filii Belial vocitentur; hoc loco impletur illud quod scriptum est: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor. ( S1, 16, 7) Quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus penitus non audiebat, nec motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam esse. Illa autem quia sursum elevabat cor, et confitebatur Domino in toto corde suo, respexit Dominus ad orationem ejus, et non sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad exemplum datus est, ut non in multiloquio formemus preces nostras ad Dominum, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum nos exaudiri ab eo credamus, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. ( Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50] Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos eodem tenore justitiae permanebimus. Unde et sequitur: