V. 10 :
cum esset amaro animo oravit Dominum flens largiter
Poètes
Petrus Riga
liber 1 , v. 31. 32. : Anna preces fundit mendicans in prece fructum;
Aures diuinas uox lacrimosa subit.
liber 1 , v. 49. 50. 51. 52. : Que fuerat sterilis prius et confusa dolore
Fit fecunda, Deo cantica leta canit:
Sic agit ecclesia; sterilis fuit ante frequentans
Idola, nunc fructus parturit illa bonos.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Quasi ergo per internae inspirationis solatium menti doctoris Redemptor
dicat: Frustra de amisso lucro praedicationis quereris, quae eo
abundantiorem fructum recipis, quo affectum charitatis etiam inimicis
impendis. Inde igitur doles, unde gaudere
debuisses. Et quia ipse est electorum praemium, interrogat
dicens:
Numquid non ego melior sum tibi, quam decem
filii?
(
S1, 1, 8) Decem namque filios Anna pareret, si
primitiva Ecclesia Judaeorum populum sub decalogo Legis positum in fide
genuisset. Et quia nonnulli praedicando prosunt aliis, qui
per multa displicent Conditori, ratione ostenditur, quia melior vir suus
Annae, quam decem filii sunt. Potest autem et per hoc quod
cur fleat, inquiritur, ipsius Judaeae perditio designari.
Quasi dicat: Otiose plangitur, cui justorum prece nequaquam
indulgetur. Cum ergo subsequenter interrogat:
Quare non comedis?
(
S1, 1, 8) Profecto ei gaudium de conversione
gentilitatis intimatur. Quasi ergo dicat: Cum orbem universum
parere debeas, frustra non gaudes, quod ea, quae projecta est, erroris
tenebras non relinquat. Sequitur:
Surrexit ergo Anna, postquam comederat, et biberat in
Silo, Heli sacerdote sedente super sella ante postes templi
Domini, et cum esset amaro animo oravit ad Dominum flens
largiter.
(
S1, 1, 9 et
S1, 1, 10)
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 1
Cum esset amaro animo, oravit Dominum flens largiter, et votum vovit,
dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et
recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum
virilem, dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus,
(
S1, 1, 10 et
S1, 1, 11) et reliqua Recordabatur forsan verborum beati Job, quibus dixit:
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Dominum et exaudiet eum, quia
ipse laborem et dolorem suorum considerat.
(
Jb, 12) De quo scriptum est:
Tibi, Domine, derelictus est pauperpupillo tu eris adjutor.
(
Ps, 9, 35) [mauvais référencement: Ps, 19] Cui vota justorum sunt placabilia et oculi ejus ad preces
eorum.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 1
Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens
largiter, et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si
respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei
fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum
virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae ejus,
(
S1, 1, 10 et
S1, 1, 11) etc. Recordabatur forsan verborum beati Job, quibus
dixit:
Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Dominum, et
exaudiet eum.
(
Jb, 12) Quia ipse laborem et dolorem considerat. De quo
scriptum est:
Tibi, Domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor,
(
Ps, 9, 35) [mauvais référencement: Ps, 10]
cui vota justorum sunt placabilia (
Pr, 15, 8) [mauvais référencement: Ps, 10], et oculi ejus ad preces eorum
(voir:
Pr, 15, 8)
.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)