Liber Primus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 9 : surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Quasi ergo per internae inspirationis solatium menti doctoris Redemptor dicat: Frustra de amisso lucro praedicationis quereris, quae eo abundantiorem fructum recipis, quo affectum charitatis etiam inimicis impendis. Inde igitur doles, unde gaudere debuisses. Et quia ipse est electorum praemium, interrogat dicens: Numquid non ego melior sum tibi, quam decem filii? ( S1, 1, 8) Decem namque filios Anna pareret, si primitiva Ecclesia Judaeorum populum sub decalogo Legis positum in fide genuisset. Et quia nonnulli praedicando prosunt aliis, qui per multa displicent Conditori, ratione ostenditur, quia melior vir suus Annae, quam decem filii sunt. Potest autem et per hoc quod cur fleat, inquiritur, ipsius Judaeae perditio designari. Quasi dicat: Otiose plangitur, cui justorum prece nequaquam indulgetur. Cum ergo subsequenter interrogat: Quare non comedis? ( S1, 1, 8) Profecto ei gaudium de conversione gentilitatis intimatur. Quasi ergo dicat: Cum orbem universum parere debeas, frustra non gaudes, quod ea, quae projecta est, erroris tenebras non relinquat. Sequitur: Surrexit ergo Anna, postquam comederat, et biberat in Silo, Heli sacerdote sedente super sella ante postes templi Domini, et cum esset amaro animo oravit ad Dominum flens largiter. ( S1, 1, 9 et S1, 1, 10)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 1
    • Surrexit autem Anna postquam comederat in Silo et biberat, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini. ( S1, 1, 9) Heli iste summus sacerdos erat, et post Samson populumIsrael regebat (ut inHebraeorum libro invenitur) annis quadraginta: secundum Septuaginta autem interpretesannis viginti.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 1
    • Surrexit autem Anna, postquam ederat in Silo et biberat, et Heli sacerdote sedente super sellam ante postes templi Domini, ( S1, 1, 9) etc. Heli iste summus sacerdos erat, et post Samson populum Israel regebat, ut in Hebraeorum libro invenitur, annis quadraginta, secundum Septuaginta autem Interpretes, annis viginti