V. 27 :
pro puero isto oravi et dedit Dominus mihi petitionem meam quam postulavi eum
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 9. 10. : Anna petit natum, Samuelem dat Deus illi, Qui puer in Silo discipulus fit Heli.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Coram Heli Anna stetit, quia sancta Ecclesia doctorum synagogae nullis
persecutionibus corruit. Quod tale est ac si dicat Ecclesia
glorians Synagogae praepositis: Idcirco orbem parere per Evangelium Deo
potui, quia adversa quae mihi intulistis invicta toleravi.
Nam si poenis victa vetustati me subderem, novam Redemptori tot nationum
sobolem nequaquam genuissem. Et quia humiliter loquitur,
obsecrando Dominum vocat. Quia vero ei vitae aeternae pignus
in fide Redemptoris dari appetit, dicit:
Vivit anima tua
(
S1, 1, 26). Sed quae se stetisse gloriata est, magna de
se protulit. Et quia eadem magna humiliter, non superbe,
dixerat, ea protinus ad laudem omnipotentis Dei retulit, dicens:
Oravi, et dedit mihi Dominus petitionem, quam rogavi eum,
idcirco et ego commendavi eum Domino.
(
S1, 1, 27)
Liber 1, Caput 1
Divina gratia ad hoc sanctae Ecclesiae filios tribuit, ut eos doctrina
veritatis instituat, bonis moribus exornet, pia super eos custodia
vigilet, a malo declinare perfecte faciat, et ad aeternam patriam
sufficientem bonorum operum copiam praeparare. Haec profecto
ministerii pastoralis sunt, sed electus praedicator ea suis viribus
implere posse diffidit. Quia ergo nec sua virtute aliquos per
Evangelium potest gignere, nec quos generat custodire, recte per Annam
in Ecclesiae typo nunc dicitur:
Oravi, et dedit mihi Dominus petitionem, quam
rogavi eum. Idcirco et ego commendavi eum Domino,
cunctis diebus quibus fuerit commendatus
Domino.
(
S1, 1, 27 et
S1, 1, 28) Nam ut gignere possit obsecrat; et ut hi quos orando
obtinet in sancta conversatione permaneant, eos item omnipotenti Deo
precibus commendat. Et quia ab eisdem precibus nunquam
desinit, cunctis diebus se commendare filium Deo dicit.
Cunctis namque diebus Domino filium commendare est ei pro eorum salute
quos generat omni hujus vitae tempore supplicare. Dies namque
quibus Domino commendamur tempora praesentis vitae
significant. In quibus profecto diebus tanto validioribus
divinae protectionis auxiliis indigemus, quanto gravioribus spirituum
malignorum tentamentis impetimur. Quia vero in plerisque
Codicibus non commendatus, sed
commodatus legitur, a bono intellectu non
vacat. A matre quippe Ecclesia in hac vita filii
commodantur. Quidquid vero commodamus, id reddi nobis in fide
excipientis exspectamus. Dies vero virtutum spiritalium
claritates sunt. Quibus profecto diebus Annae filius Domino
commodatur, quia ei sancta Ecclesia electos offert in claritate
virtutum, ut eos postmodum ad augmentum sui aeterni gaudii sibi
omnipotens Deus exhibeat in splendoribus praemiorum. Et
notandum quia omnibus diebus commendatus asseritur, ut ei de eo quod
habendum est de spirituali conversatione nihil desit, quem praedicator
electus in aeterna vita recipere tenebrosum ex aliqua parte non
poterit. Sequitur:
Et adoraverunt ibi Dominum.
(
S1, 1, 28) Et nos membra sanctae Ecclesiae, cum per scripturas
Testamenti Veteris, venerationi, et praecepto conditoris submittimur,
ibi profecto Dominum adoramus, quia Patrum veterum fidem tenemus, et
eamdem fidem per dilectionem in bono opere exercemus.
Commentaires
Gregorius I (540-604)