Liber Primus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 11 : et votum vovit dicens Domine exercituum si respiciens videris adflictionem famulae tuae et recordatus mei fueris nec oblitus ancillae tuae dederisque servae tuae sexum virilem dabo eum Domino omnes dies vitae eius et novacula non ascendet super caput eius

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 9. 10. :

    Anna petit natum, Samuelem dat Deus illi,

    Qui puer in Silo discipulus fit Heli.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Sed perfectus ordo praedicatoris, dum favores de lucro praedicationis habere despicit, subditorum temporalia bona ambiendo non tollit. Unde bene quoque illic subditur: Et novacula non ascendet super caput ejus ( S1, 1, 11). Novacula cum super caput ascendit, capillos radit. Quid enim per capillos, qui corpori superfluunt, nisi abundans terrenae substantiae copia designatur? Et quid per novaculam, nisi malorum pastorum cupiditas exprimitur? Qua novacula nati filii caput raditur, cum bona subditorum per praedicatorum cupiditatem rapiuntur. Hinc namque et delinquenti Judaeae per prophetam dicitur: Pastores tui lupi vespere non relinquentes in mane ( So, 3, 3). Vespere namque pastores lupi fiunt, quia intenebrescente, atque decrescente in fine isto saeculo, rapere subditorum bona non metuunt. Qui in mane non relinquunt, quia dum temporalibus inhiant, inalbescente adventu futuri judicii, danda sibi praemia non reservant. Quos nimirum Michaeas denotat, dicens: Prophetae qui seducunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et praedicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quidpiam, sanctificant super eum praelium ( Mi, 3, 5). Prophetae quippe populum Domini seducunt, cum praedicatores reprobi auditorum suorum judicia confundunt. Et mordentes dentibus pacem nuntiant, quia in appetitu suae rapacitatis, dum terrena flagitiosorum dona suspiciunt, eis divinae indulgentiae securitatem pollicentur. Super ipsos autem praelium sanctificant, qui in ore eorum aliquid non dant, quia justos etiam districtis sententiis terrent, qui eis pro voto terrena non exhibent. Qui nimirum super caput filii novaculam ponunt, dum praetextu charitatis coelestia praedicant, ut eis terrena per cupiditatem tollant. Hanc certe novaculam quod sancta Ecclesia in praedam subditorum non habeat, doctor egregius in semetipso ostendit, dicens: Non quaero datum, sed quaero fructum ( Ph, 4, 77). Hinc item dicit: Qui Evangelium annuntiat, de Evangelio vivat. Ego autem non sum usus hac potestate ( 1Co, 9, 14 et 1Co, 9, 15). Qui enim necessaria non curat a subditis alimenta percipere, ostendit plane qua mundani contemptus sublimitate lucra turpia et illicita dona confutaret. Anna igitur dum novaculam non ascensuram super caput filii vovet, aperte mores sanctae Ecclesiae insinuat, quae ad aeternam vitam electos loquendo parturit, sed temporalia bona eorum per avaritiam nunquam tollit. Sed quia hoc de Anna adhuc vovente, et non pariente dicitur, apte subinfertur: Factum est autem, dum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. ( S1, 1, 12)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 1
    • Cum esset amaro animo, oravit Dominum flens largiter, et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnibus diebus vitae ejus, ( S1, 1, 10 et S1, 1, 11) et reliqua Recordabatur forsan verborum beati Job, quibus dixit: Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Dominum et exaudiet eum, quia ipse laborem et dolorem suorum considerat. ( Jb, 12) De quo scriptum est: Tibi, Domine, derelictus est pauperpupillo tu eris adjutor. ( Ps, 9, 35) [mauvais référencement: Ps, 19] Cui vota justorum sunt placabilia et oculi ejus ad preces eorum.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 1
    • Cum esset Anna amaro animo, oravit Dominum flens largiter, et votum vovit, dicens: Domine exercituum, si respiciens videris afflictionem famulae tuae, et recordatus mei fueris, nec oblitus ancillae tuae, dederisque servae tuae sexum virilem, dabo eum Domino omnes dies vitae ejus, ( S1, 1, 10 et S1, 1, 11) etc. Recordabatur forsan verborum beati Job, quibus dixit: Qui deridetur ab amico suo sicut ego, invocabit Dominum, et exaudiet eum. ( Jb, 12) Quia ipse laborem et dolorem considerat. De quo scriptum est: Tibi, Domine, derelictus est pauper, pupillo tu eris adjutor, ( Ps, 9, 35) [mauvais référencement: Ps, 10] cui vota justorum sunt placabilia ( Pr, 15, 8) [mauvais référencement: Ps, 10], et oculi ejus ad preces eorum (voir: Pr, 15, 8) .

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Fuit Helcana filius Hieroboam, filii Heliu, filii Tau, filii Suph, filii Helcana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Taath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel, ut verba dierum narrant. Et habuit uxores duas, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Fueruntque Phennenae filii, Annae autem non erant liberi ( S1, 1, 2) et caetera. Iste ergo laudabilis vir habuit duas uxores, nomen uni Anna, et nomen secundae Phennena. Habebat autem filios de secunda (Phennena); sterilis vero erat prior illa, quae et nobilior erat. Similia invenies etiam in Genesi: cognata sibi est quippe Scriptura divina. Invenies ibi primam uxorem Abrahae Saram nobiliorem: Secundam vero Aegyptiam Agar ignobilem fuisse: et ante patrem effectum Abraham de ignobili, quam de nobili (voir: Gn, 16, 1, Gn, 17, 19, Gn, 18, 10 et Gn, 21, 1) . Fuit tamen postmodum etiam de nobili conjuge pater. Ita ergo etiam nunc Helcana hic, qui est possessio Dei, prius de secunda uxore efficitur pater, quam de prima, quoniam concluserat Deus vulvam Annae, sicut et prius concluserat vulvam Sarae. Post plurimos vero partus Phennenae, etiam Annae vulva orationibus, et precibus aperitur, et efficitur etiam ipsa mater filii ejus, quem obtulit Deo. (voir: S1, 1, 11 et S1, 1, 24) Quid ergo haec in se sacrmenti contineant videamus. Phennena interpretatur conversio: Anna autem interpretatur gratia. Unde quisque nostrum, qui vult effici possessio Dei, istas sibi duas jungat uxores: sed cum ipsis sibi nuptias celebrat, primum sibi jungat quae nobilior est, et generosior, gratiam. Haec enim nobis per fidem prima conjungitur, sicut et Apostolus dicit: Gratia salvi facti estis per fidem. ( Ep, 2, 8) Secundae vero conjungimur (Phennenae), id est conversioni, quia per gratiam credulitatis emendatio fit morum, et vitae conversio. Sed cum iste sit ordo nuptiarum, alius ordo procreationis efficitur. Prima namque nobis filios parit Phennena, quia primos fructus de conversione proferimus, et prima justitiae germina de actibus, et operibus procreamus: primum namque justitiae opus est, converti a peccatis: quia nisi ante convertamur, et declinemus a malo, non poterimus de Anna effici patres, nec de gratia filios generare.
  • Liber 1, Caput 1
    • Dominus mortificat, et vivificat, deducit ad inferos, et reducit. ( S1, 2, 6) Mortificavit illam, quae multa erat in filiis, ( S1, 2, 5) et vivificavit hanc sterilem, quae peperit septem ( S1, 2, 5); quamvis commodius possit intelligi, eosdem vivificare, quos mortificaverat: id enim velut addendo repetivit: Deducit ad inferos, et reducit ( S1, 2, 6). Quibus enim dicit Apostolus : si mortui estis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; ( Col, 3, 1) salubriter utique mortificantur a Domino. Quibus adjungit : quae sursum sunt sapite, non quae super terram ( Col, 3, 2): ut ipsi sint illi, qui esurientes transierunt terram Mortui enim estis, ( Col, 3, 3) inquit. Ecce quomodo salubriter mortificat Deus. Deinde sequitur: Et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo. ( Col, 3, 3) Ecce quomodo eosdem ipsos vivificat Deus. Sed nunquid eosdem ipsos deduxit ad inferos, et reduxit? Hoc utrumque sine controversia fidelium, in illo potius videmus impletum, capite scilicet nostro: cum quo vitam nostram in Deo, Apostolus dixit absconditam . Nam qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, ( Rm, 8, 32) isto modo utique mortificavit eum: et quia resuscitavit eum a mortuis, eumdem rursum vivificavit. Et quia in prophetia vox ejus agnoscitur : non derelinques animam meam in inferno, ( Ps, 15, 10) eumdem deduxit ad inferos, et reduxit ( Ac, 2, 27). Hac ejus paupertate ditati sumus: Dominus enim pauperes facit et ditat ( S1, 2, 7): nam quid hoc sit, ut sciamus, quod sequitur, audiamus, humiliat, et exaltat: ( S1, 2, 7) utique superbos humiliat, et humiles exaltat: Quod enim alibi legitur : Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam, ( Jc, 4, 6 et Pr, 3, 34) haec totus habet sermo hujus Annae; quae interpretatur gratia ejus. Jam vero quod adjungitur: suscitat a terra pauperem: ( S1, 2, 8) de nullo melius, quam de illo intelligo, qui propter nos pauper factus est, cum dives esset, ut ejus paupertate, sicut paulo ante dictum est, ditaremur. Ipsum enim de terra suscitavit tam cito, ut caro ejus non videret corruptionem: nec illud ab illo alienabo, quod additum est: Et de stercore erigit inopem. ( S1, 2, 8) Inops quippe id est, ac pauper: stercus vero, unde erectus est, rectissime intelliguntur persecutores Judaei, in quorum numero cum se dixisset Apostolus: Ecclesiam persecutus sum ( 1Co, 15, 9 et Ph, 5, 6): quae mihi fuerunt, ( Ph, 3, 7) inquit, lucra, haec propter Christum damna esse duxi: ( Ph, 3, 7 et Ph, 3, 8) nec solum detrimenta, verum etiam stercora existimavi esse, ut Christum lucrifacerem ( Ph, 3, 8). De terra suscitatus est ille supra omnes divites pauper, et de illo stercore erectus est supra omnes opulentos ille inops, ut sedeat cum potentibus populi, quibus ait : sedebitis super duodecim sedes ( Mt, 19, 28): sed sedem gloriae haereditatem dans eis. Dixerant enim potentes illi : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te ( Mt, 19, 27). Hoc votum potentissimi voverant; sed unde hoc, eis nisi ab illo, de quo hic continuo dictum est? Dans votum vovendi: ( S1, 1, 11) alioquin ex illis essent potentibus, quorum infirmatus est arcus ( S1, 2, 4). Dans , inquit, votum vovendi; non enim Domino quisquam quidquam rectum voveret, nisi qui ab illo acciperet quod voveret (v. 8.). Sequitur: Et benedixit annos justi. Ut cum illo scilicet sine fine vivat, cui dictum est : Et anni tui non deficient: ( Ps, 101, 28) ibi enim stant anni, hic autem transeunt, imo pereunt, ante enim quam veniant non sunt: cum autem venerint, non erunt, quia cum suo fine veniunt. Horum autem duorum, id est dans votum vovendi, et benedixit annos justi, unum est quod facimus, alterum quod sumimus, sed hoc alterum Deo largitore non sumitur, nisi cum ipso adjutore primum illud efficitur: quia (v. 9) non in virtute sua potens est vir (v. 10.). Dominus infirmum facit adversarium suum, illum scilicet, qui homini voventi invidet, et resistit, ne valeat implere quod vovit. Potest ex ambiguo graeco intelligi: et adversarium suum. cum enim Dominus possidere nos coeperit, profecto adversarius, qui noster fuerat, ipsius fit, et vincetur a nobis, sed non viribus nostris, quia non in virtute sua potens est vir. Dominus ergo infirmum faciet adversarium suum.