Liber Primus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 16 : ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 5. 6. :

    Anna sacerdoti reputatur Heli temulenta,

    Cum tacet in templo, flensque movet labia.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • In conspectu namque Domini animam effundere est conceptam in mente verbi Dei scientiam pro solo conditoris amore praedicare. Anima quippe effunditur, cum innatus verbi Dei intellectus ad utilitatem audientium divulgatur. Quisquis enim pro humanis favoribus, quisquis pro terreno commodo, verbum Dei praedicat, quia res alia de praedicatione attenditur, in conspectu Domini verbum illud animae non profertur. Quare et doctor gentium asserit, dicens: Non sumus, sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed sicut ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo in Christo loquimur ( 2Co, 2, 17). Anna ergo in conspectu Domini animam suam effudit, quia sancta Ecclesia in virtutum omnium culmine perfecta, in eruditione fidelium magna facundiae verba protulit, sed ex vitae verbis soli Deo placere desideravit. Cujus praedicationis etiam ministerium commendat, dicens: Ne putes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et maeroris mei locuta sum usque in praesens. ( S1, 1, 16)
  • Liber 1, Caput 1
    • Quasi dicat: Quae tibi aeternae vitae bona loquitur, velut idololatra despici non meretur. Ancillam quoque suam se esse asserit, ut cognoscat ex nomine ministerii quia ad aeterna ei appetit lucra famulari. Sequitur: Quia ex multitudine moeroris et doloris locuta sum usque in praesens ( S1, 1, 16). Quasi apertius loquatur, et dicat: Hinc agnosce quod nihil a malo spiritu habeam, quia ex multa poena persecutionis ad loquendum venio, et praedicationis instantiam nullis poenis victa derelinquo. Potest etiam dolor Annae ad affectionem sanctae Ecclesiae, moeror ejus referri ad passionem. Ex multitudine quidem doloris locuta est, quae pereunti Judaico populo verbum praedicationis protulit ex affectu compassionis. Quod Paulus insinuat, dicens: Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior, testimonium perhibente mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo: optabam ego ipse anathema esse pro fratribus meis a Christo, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae ( Rm, 9, 1, Rm, 9, 2 et Rm, 9, seq). Sed qui se ex multitudine doloris loqui insinuat, an ex multitudine loquatur dicat: A Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum ( 2Co, 11, 24). Sancta vero Ecclesia patienter adversa tolerans, humiliter innocentiae, et veritatis suae virtutem manifestans, quibusdam Judaeae sacerdotibus bonum praedicationis suae loquendo persuasit. Quare et subditur: Tunc ait Heli: Vade in pace, det tibi Deus Israel petitionem quam rogasti eum. ( S1, 1, 17)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 1
    • Factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam, dixitque ei: Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum quo mades. Respondens Anna, Nequaquam (inquit), domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et moeroris meilocuta sum usque in praesens. ( S1, 1, 12, S1, 1, 13, S1, 1, 14, S1, 1, 15 et S1, 1, 16) Belial interpretatur absque jugo. Nota quod hi qui ebrietatemsectantur, filii Belial vocitentur: hoc loco impletur illud quod scriptum est, Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor, ( S1, 16) quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus penitus nonaudiebat, sed motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam esse. Illa autem, quia sursum elevabat cor et confitebatur Domino in toto corde suo,respexit Dominus ad orationem ejus, et non sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad exemplum datus est (sicut in sequentibus pleniusdicturi sumus), ut non in multiloquio formemus preces nostras ad Dominum, sed incompunctione cordis et effusione lacrymarum, nos exaudiri ab eocredimus: quia sacrificium Deo est, spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit ( Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50]. Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos in eodem tenore justitiaepermanebimus. Unde et sequitur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 1
    • Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimabat ergo eam Heli temulentam, dixitque ei, Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades. Responditque Anna: Nequaquam, inquit, domine. Nam mulier infelix nimis ego sum. Vinumque et omne quod inebriare potest non bibi. Sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris mei locuta sum usque in praesens, ( S1, 1, 12, S1, 1, 13, S1, 1, 14, S1, 1, 15 et S1, 1, 16) et reliqua. Belial interpretatur absque jugo. Nota quod hi qui ebrietatem sectantur filii Belial vocitentur; hoc loco impletur illud quod scriptum est: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor. ( S1, 16, 7) Quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus penitus non audiebat, nec motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam esse. Illa autem quia sursum elevabat cor, et confitebatur Domino in toto corde suo, respexit Dominus ad orationem ejus, et non sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad exemplum datus est, ut non in multiloquio formemus preces nostras ad Dominum, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum nos exaudiri ab eo credamus, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. ( Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50] Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos eodem tenore justitiae permanebimus. Unde et sequitur:

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 1
    • Ne reputes ancillam tuam quasi unam ex filiabus Belial: quia ex multitudine moeroris et doloris mei locuta sum usque ad praesens ( S1, 1, 16). Belial enim interpretatur, absque jugo. Et notandum quod omnes, qui ebrietatem sectantur, filii Belial vocentur.