V. 19 :
Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non
despicies.
Poètes
Commentaires
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 1, Caput 1
Factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli
observaret os ejus.Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius
movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam,
dixitque ei: Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum quo mades. Respondens
Anna, Nequaquam (inquit), domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et
omne quod inebriare potest non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini.
Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine
doloris et moeroris meilocuta sum usque in praesens.
(
S1, 1, 12,
S1, 1, 13,
S1, 1, 14,
S1, 1, 15 et
S1, 1, 16) Belial interpretatur absque jugo. Nota quod hi qui
ebrietatemsectantur, filii Belial vocitentur: hoc loco impletur illud quod scriptum
est,
Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor,
(
S1, 16) quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus penitus
nonaudiebat, sed motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam esse. Illa
autem, quia sursum elevabat cor et confitebatur Domino in toto corde suo,respexit
Dominus ad orationem ejus, et non sprevit preces illius. Nobisque optimus
modus orandi ad exemplum datus est (sicut in sequentibus pleniusdicturi sumus), ut
non
in multiloquio formemus preces nostras ad Dominum, sed incompunctione cordis et
effusione lacrymarum, nos exaudiri ab eocredimus: quia
sacrificium Deo est, spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus
non spernit
(
Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50]. Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos in eodem tenore
justitiaepermanebimus. Unde et sequitur.
Liber 2, Caput 23
Venit autem Gad ad David, et dixit ei: Ascende, constitue Domino altare in
area Areuna Jebusaei.
Et ascendit David juxta sermonem Gad, quem praeceperat ei Dominus.
Conspiciensque Areuna,animadvertit regem et servos ejus transire ad se, et
egressus adoravit regem prono vultu in terram, et ait: Quid causae est, ut
veniat Dominus meus rex ad servum suum? Cui David ait: Ut emam a te aream, et
aedificem altare Domino, et cesset interfectio quae grassatur in populo.
Et ait Areuna ad David,
(
S2, 24, 18,
S2, 24, 19,
S2, 24, 20,
S2, 24, 21 et
S2, 24, 22) etc. Areuna namque interpretatur arca, et Ornan Latine
resonat lumen nobis. Bene ergo cum Deum pro offenso quo peccavit placare
vellet, altarejubetur in area Areuna vel Ornan construere, ut inde unusquisque
conjiciat quia aliterdivinitas ab homine placari non potest, nisi in arca cordis,
per
lumen rectae fidei etverae dilectionis, altare illi devotae humilitatis constituat,
in
quo sacrificium piaeconfessionis ac laudis Deo acceptabileofferat. Quod
recte per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi dicitur ex personaDomini:
Sacrificium laudis honorificabit me.
(
Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49] Et iterum:
Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum
Deus non spernit.
(
Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50]
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 1, Caput 1
Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram
Domino, ut Heli observaret os ejus. Porro Anna loquebatur in
corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non
audiebatur. Aestimabat ergo eam Heli temulentam, dixitque ei,
Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades.
Responditque Anna: Nequaquam, inquit, domine. Nam mulier infelix
nimis ego sum. Vinumque et omne quod inebriare potest non bibi.
Sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam
tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris
mei locuta sum usque in praesens,
(
S1, 1, 12,
S1, 1, 13,
S1, 1, 14,
S1, 1, 15 et
S1, 1, 16) et reliqua. Belial interpretatur absque jugo.
Nota quod hi qui ebrietatem sectantur filii Belial vocitentur; hoc loco
impletur illud quod scriptum est:
Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor.
(
S1, 16, 7) Quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus
penitus non audiebat, nec motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam
esse. Illa autem quia sursum elevabat cor, et confitebatur
Domino in toto corde suo, respexit Dominus ad orationem ejus, et non
sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad
exemplum datus est, ut non in multiloquio formemus preces nostras ad
Dominum, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum nos exaudiri
ab eo credamus, quia
sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et
humiliatum Deus non spernit.
(
Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50] Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos eodem tenore
justitiae permanebimus. Unde et sequitur:
Liber 2, Caput 24
Dixitque David ad Dominum, cum vidisset angelum
caedentem populum: Ego sum qui peccavi, ego inique egi.
Isti, qui oves sunt, quid fecerunt? Vertatur,
obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei.
Venit autem Gad ad David in die illa, et dixit
ei: Ascende, constitue Domino altare in area Ornan
Jebusaei,
(
S2, 24, 17 et
S2, 24, 18) etc. Denique Areuna interpretatur area, et Ornan latine
resonat lumen nobis. Bene ergo David cum Dominum pro offensa,
qua peccavit, placare vellet, altare jubetur in area Areuna vel Ornae
construere, ut inde unusquisque conjiciat quia aliter Divinitas ab
homine placari non potest, nisi in area cordis per lumen certae fidei et
verae dilectionis altare illi devotae humilitatis constituat, in quo
sacrificium piae confessionis ac laudis Deo acceptabile offerat.
Quod certe per eumdem prophetam in Psalmis manifestatur, ubi
dicitur ex persona Domini:
Sacrificium laudis honorificabit me.
(
Ps, 49, 23) [mauvais référencement: Ps, 49] Et idem:
Sacrificium, inquit, Deo spiritus contribulatus, cor
contritum et humiliatum Deus non spernit.
(
Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50] Area Areuna vel area Ornae, ipsa est videlicet Jerusalem.
Emit ergo David aream et boves argenti siclis quinquaginta,
quod in Paralipomenon ita legitur:
Dedit ergo David Ornam pro loco siclos auri justissimi
ponderis sexcentos.
(
Ch1, 21) Intelligendum namque est, boves argenti siclis quinquaginta,
aream vero sexcentis aureis emisse.
Commentaires
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)