Liber Primus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 14 : dixitque ei usquequo ebria eris digere paulisper vinum quo mades

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 5. 6. :

    Anna sacerdoti reputatur Heli temulenta,

    Cum tacet in templo, flensque movet labia.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Hoc nimirum etiam juxta historiam Actuum apostolorum agnovimus, quia diebus Pentecostes sancti apostoli ebrii crediti sunt, cum, accepta sancti Spiritus plenitudine, Christi magnalia omni lingua loquerentur (voir: Ac, 2, 4) . Spiritualiter autem sancta Ecclesia ebria creditur, quam Judaea non aestimat vera asserere, sed haeretica, et falsa praedicare. Ebria tamen erat, non potatione erroris, sed repletione Spiritus sancti. Etenim mutare cor, mentem alienare consuevit ebrietas. Mutato autem corde pergebat, qui nuper domos intrans, fideles quosque minis terrens, caedibus lanians, jam eum quem persecutus Jesum fuerat verum esse omnipotentis Dei Filium praedicabat (voir: Ac, 9, 20) . Unde et superioris sensus insaniam sese perdidisse glorians, dicit: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et contumeliosus, sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci ( 1Ti, 1, 13). Aliud cor se accepisse testificans, ait: Nos autem sensum Christi habemus ( 1Co, 2, 16). Unde et tanto attentius praedicabat, quanto in sensu Christi vim majoris dilectionis acceperat. Sed dum ardenter sancta Ecclesia diligeret, dum fiducialiter ea quae diligebat praedicaret, Judaeorum sacerdotium ejus verba in onere impatientiae, non in suavitate devotionis, habuit. Quare et sequitur: Dixitque ei: Usquequo ebria eris? Et quia ei silentium indicere tentavit, adjunxit: Digere paulisper vinum, quo mades. ( S1, 1, 14)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 1
    • Factum est ergo cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus.Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimavit igitur eam Heli temulentam, dixitque ei: Usquequo ebria eris? Digere paulisper vinum quo mades. Respondens Anna, Nequaquam (inquit), domine mi. Nam mulier infelix nimis ego sum, vinumque et omne quod inebriare potest non bibi, sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris et moeroris meilocuta sum usque in praesens. ( S1, 1, 12, S1, 1, 13, S1, 1, 14, S1, 1, 15 et S1, 1, 16) Belial interpretatur absque jugo. Nota quod hi qui ebrietatemsectantur, filii Belial vocitentur: hoc loco impletur illud quod scriptum est, Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor, ( S1, 16) quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus penitus nonaudiebat, sed motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam esse. Illa autem, quia sursum elevabat cor et confitebatur Domino in toto corde suo,respexit Dominus ad orationem ejus, et non sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad exemplum datus est (sicut in sequentibus pleniusdicturi sumus), ut non in multiloquio formemus preces nostras ad Dominum, sed incompunctione cordis et effusione lacrymarum, nos exaudiri ab eocredimus: quia sacrificium Deo est, spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit ( Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50]. Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos in eodem tenore justitiaepermanebimus. Unde et sequitur.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 1
    • Factum est ergo, cum illa multiplicaret preces coram Domino, ut Heli observaret os ejus. Porro Anna loquebatur in corde suo, tantumque labia illius movebantur, et vox penitus non audiebatur. Aestimabat ergo eam Heli temulentam, dixitque ei, Usquequo ebria eris? digere paulisper vinum, quo mades. Responditque Anna: Nequaquam, inquit, domine. Nam mulier infelix nimis ego sum. Vinumque et omne quod inebriare potest non bibi. Sed effudi animam meam in conspectu Domini. Ne reputes ancillam tuam quasi unam de filiabus Belial, quia ex multitudine doloris mei locuta sum usque in praesens, ( S1, 1, 12, S1, 1, 13, S1, 1, 14, S1, 1, 15 et S1, 1, 16) et reliqua. Belial interpretatur absque jugo. Nota quod hi qui ebrietatem sectantur filii Belial vocitentur; hoc loco impletur illud quod scriptum est: Homo videt in facie, Deus autem intuetur cor. ( S1, 16, 7) Quia Heli tantum os deprecantis Annae intuebatur, et vocem ejus penitus non audiebat, nec motum labiorum cernebat, aestimabat ebriam esse. Illa autem quia sursum elevabat cor, et confitebatur Domino in toto corde suo, respexit Dominus ad orationem ejus, et non sprevit preces illius. Nobisque optimus modus orandi ad exemplum datus est, ut non in multiloquio formemus preces nostras ad Dominum, sed in compunctione cordis et effusione lacrymarum nos exaudiri ab eo credamus, quia sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit. ( Ps, 50, 19) [mauvais référencement: Ps, 50] Quod tunc digne fit, si, oratione completa, nos eodem tenore justitiae permanebimus. Unde et sequitur: