Liber Primus Samuelis

Caput 1

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28
PrécédentSuivant

V. 17 : tunc Heli ait ei vade in pace et Deus Israhel det tibi petitionem quam rogasti eum

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 5. 6. :

    Anna sacerdoti reputatur Heli temulenta,

    Cum tacet in templo, flensque movet labia.
  • liber 1 , v. 9. 10. :

    Anna petit natum, Samuelem dat Deus illi,

    Qui puer in Silo discipulus fit Heli.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Quasi dicat: Quae tibi aeternae vitae bona loquitur, velut idololatra despici non meretur. Ancillam quoque suam se esse asserit, ut cognoscat ex nomine ministerii quia ad aeterna ei appetit lucra famulari. Sequitur: Quia ex multitudine moeroris et doloris locuta sum usque in praesens ( S1, 1, 16). Quasi apertius loquatur, et dicat: Hinc agnosce quod nihil a malo spiritu habeam, quia ex multa poena persecutionis ad loquendum venio, et praedicationis instantiam nullis poenis victa derelinquo. Potest etiam dolor Annae ad affectionem sanctae Ecclesiae, moeror ejus referri ad passionem. Ex multitudine quidem doloris locuta est, quae pereunti Judaico populo verbum praedicationis protulit ex affectu compassionis. Quod Paulus insinuat, dicens: Veritatem dico in Christo Jesu, non mentior, testimonium perhibente mihi conscientia mea in Spiritu sancto, quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo: optabam ego ipse anathema esse pro fratribus meis a Christo, qui sunt cognati mei secundum carnem, qui sunt Israelitae ( Rm, 9, 1, Rm, 9, 2 et Rm, 9, seq). Sed qui se ex multitudine doloris loqui insinuat, an ex multitudine loquatur dicat: A Judaeis quinquies quadragenas, una minus, accepi, ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum ( 2Co, 11, 24). Sancta vero Ecclesia patienter adversa tolerans, humiliter innocentiae, et veritatis suae virtutem manifestans, quibusdam Judaeae sacerdotibus bonum praedicationis suae loquendo persuasit. Quare et subditur: Tunc ait Heli: Vade in pace, det tibi Deus Israel petitionem quam rogasti eum. ( S1, 1, 17)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 1
    • Fuit vir unus de Ramathaim Sophim, de monte Ephraim, et nomen ejus Elcana, filius Jeroham, filii Eliu, filii Thau, filii Suph, Ephrataeus. ( S1, 1, 1) Quia enim in prolegomena, imo in isagoge polliciti sumus prius fundamentahistoriae ponere, et postmodum culmen allegoriae, atque ubi gratum fuerit, moralitatisharmoniam inserere, ideoque primum dignumfore arbitramur de generatione sanctiSamuelis prophetae historiam praedicere, ut postmodum continuatim allegoriam ejusvaleamus, Domino favente, dirigere. Elcana namque pater ipsius de stirpe Levi fuit, sed non de generatione Aaronsacerdotis: quod enim pater ejus de tribu Levi fuerit, Verba dierum manifestissimecomprobant, ubi series generationis usque ad Levi perducitur. Dicitur enim filius fuisse Jeroham, filii Eliu, filii Thau, filii Sophoniae, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai, filii Elcanae, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Levi ( Ch1, 6), et reliqui. Cujus generatio hic concordare comprobatur. Quam generationem in sequentibus spiritali intellectui concinnere conabimur.Matrem quoque ejus de tribu Juda fuisse monstratur, in eo quod Ephrataeusvocatur. Ephrataeus ab Ephrata uxore Chaleb, quam constat fuisse de tribu Juda, dictusest. Ephrataeus ab Ephrata civitate, id est Bethlehem, quia Bethlehem prius Ephratavocata est. Et si quem movet quod ab Ephraim, non ab Ephrata, Ephrataeus vocatur, unde insubsequentibus legitur (voir: S1, 1, 17) quod David filius Ephrataei vocetur, cum liquido pateat eumdem Isai patremDavid, non de Ephraim, sed de tribu Juda exstitisse: et probet eumdem ElcanamEphrataeum ab Ephrata, non ab Ephraim dici. Hic inter medios cives Ephrem sortis exsistens, Ramathaim Sophim civitateminhabitabat, unde Scriptura de monte fuisse Ephraim commemorat. Intra cunctas namquetribus habitationem Levitarum fuisse non dubium est Ramathaim,ipsa est quae in Evangeliis Arimathia legitur, de qua fuisse Joseph eadem Evangeliacomprobant (voir: Mt, 27, Mc, 15, Lc, 23 et Jn) . Est enim civitas in regione Tamnitica, juxta Diospolim. De qua notandum est, quod juxta Hebraicam veritatem non Ramathaim, sed Armathasive Aramathaim (sicut in libris locorum legimus) habetur. Similiter etiam interpretationibus Hebraicorum nominum Aramathaim reperitur, quodnos ita legendum non dubitamus, unde et Armathia nuncupatur, et interpretatur excelsaduo vel eorum. Bene excelsa duo. Juxta historiam, ut quae intelligantur tribus, regalis, videlicet et sacerdotalis,id est Juda et Levi, ex quibus exstitit pater ejus etmater. Sophim, Speculator dicitur: speculatores hic fortassis prophetaeintelliguntur, quorum filius Elcana fuerit.