V. 28 :
idcirco et ego commodavi eum Domino cunctis diebus quibus fuerit accommodatus Domino
et adoraverunt ibi Dominum et oravit Anna et ait.
Poètes
Hildebertus Cenomanensis 1056-1133
liber 1 , v. 9. 10. : Anna petit natum, Samuelem dat Deus illi, Qui puer in Silo discipulus fit Heli.
Petrus Riga
liber 1 , v. 49. 50. 51. 52. : Que fuerat sterilis prius et confusa dolore
Fit fecunda, Deo cantica leta canit:
Sic agit ecclesia; sterilis fuit ante frequentans
Idola, nunc fructus parturit illa bonos.
liber 1 , v. 53. 54. : Hic est ecclesie cantus quem concinit Anna:
Ore quod illa canit, hec operando facit.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 1, Caput 1
Divina gratia ad hoc sanctae Ecclesiae filios tribuit, ut eos doctrina
veritatis instituat, bonis moribus exornet, pia super eos custodia
vigilet, a malo declinare perfecte faciat, et ad aeternam patriam
sufficientem bonorum operum copiam praeparare. Haec profecto
ministerii pastoralis sunt, sed electus praedicator ea suis viribus
implere posse diffidit. Quia ergo nec sua virtute aliquos per
Evangelium potest gignere, nec quos generat custodire, recte per Annam
in Ecclesiae typo nunc dicitur:
Oravi, et dedit mihi Dominus petitionem, quam
rogavi eum. Idcirco et ego commendavi eum Domino,
cunctis diebus quibus fuerit commendatus
Domino.
(
S1, 1, 27 et
S1, 1, 28) Nam ut gignere possit obsecrat; et ut hi quos orando
obtinet in sancta conversatione permaneant, eos item omnipotenti Deo
precibus commendat. Et quia ab eisdem precibus nunquam
desinit, cunctis diebus se commendare filium Deo dicit.
Cunctis namque diebus Domino filium commendare est ei pro eorum salute
quos generat omni hujus vitae tempore supplicare. Dies namque
quibus Domino commendamur tempora praesentis vitae
significant. In quibus profecto diebus tanto validioribus
divinae protectionis auxiliis indigemus, quanto gravioribus spirituum
malignorum tentamentis impetimur. Quia vero in plerisque
Codicibus non commendatus, sed
commodatus legitur, a bono intellectu non
vacat. A matre quippe Ecclesia in hac vita filii
commodantur. Quidquid vero commodamus, id reddi nobis in fide
excipientis exspectamus. Dies vero virtutum spiritalium
claritates sunt. Quibus profecto diebus Annae filius Domino
commodatur, quia ei sancta Ecclesia electos offert in claritate
virtutum, ut eos postmodum ad augmentum sui aeterni gaudii sibi
omnipotens Deus exhibeat in splendoribus praemiorum. Et
notandum quia omnibus diebus commendatus asseritur, ut ei de eo quod
habendum est de spirituali conversatione nihil desit, quem praedicator
electus in aeterna vita recipere tenebrosum ex aliqua parte non
poterit. Sequitur:
Et adoraverunt ibi Dominum.
(
S1, 1, 28) Et nos membra sanctae Ecclesiae, cum per scripturas
Testamenti Veteris, venerationi, et praecepto conditoris submittimur,
ibi profecto Dominum adoramus, quia Patrum veterum fidem tenemus, et
eamdem fidem per dilectionem in bono opere exercemus.
Liber 1, Caput 2
Natus vero puer in tribus vitulis ad tabernaculum ducitur, quia de
largitate spiritualis muneris gratias referre debemus summae
Trinitati. De quibus vitulis Dominum obsecrans propheta
dicit:
Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos
labiorum nostrorum
(
Os, 14, 3). Quasi dicat: Pro largitate munerum reddemus
sacrificia laudis, per obsequium labiorum. In domum vero
Domini puer offerendus adducitur, cum sacrae mentis profectus, sanctae
Ecclesiae doctoribus revelatur, ut dum collatione sapientum discutitur,
fraude hostis callidi nequaquam maculetur. Potest et domus
Domini aeternam patriam designare. De hac quippe Psalmista
exsultans, dicit:
Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum
laudabunt te.
(
Ps, 83, 5) In domum Domini puer adducitur, cum electa mens in
alta sustollitur, et de omni quod spiritualiter proficit omnipotenti Deo
gratias referre satagit, a quo profectus sui sibi impensa munera
recognoscit. Bene autem unus vitulus immolatur, cum tres
delati referantur, quia etsi personarum Trinitas confessione fidelium in
divinis laudibus canitur, earumdem personarum inseparabilis unitas
praedicatur. Sed qualis, aut quanta sit laus, si devota non
sit? Apte itaque tribus vitulis totidem farinae modii
conjunguntur, ut de eo quod in Dei laudibus ore dicimus per devotionem
satiemur. Nam sine farina vitulum offert, qui in Dei laudibus
verba quidem edit, sed mente vaga ad ea quae loquitur non
intendit. Sed si verba Dei laudando, vel orando, proferentes
hilarescimus, dum intelligentiae miscemus gaudium, illius vini quod
laetificat cor hominis amphoram farinae sociamus. Hoc
profecto insinuat, qui exoptans ait:
Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et
metuant eum omnes fines terrae
(
Ps, 66, 7 et
Ps, 66, 8) [mauvais référencement: Ps, 66, 7]. Quasi tres vitulos ad tabernaculum duxit, qui Deum
laudans, divinitatis ejus nomen repetendo, personarum proprietates
exposuit. Sed cum metuant, non eos, sed
eum dixit, profecto qui tres adduxit vitulos
unum immolavit. Et quia farinam vitulis, et farinae vinum
miscuit, gloriatur, dicens:
Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea
(
Ps, 65, 17). Dum enim clamavit, quasi ad immolandum sacrificii
vitulum duxit, sed sub lingua sua exsultare non posset, si alta precis
suae verba non intelligeret. Cum clamavit ergo, intellexit
quae clamavit, et cum exsultavit in oblatione omnipotentis Dei, non
solum vitulum habuit, sed etiam farinae modios, et amphoram
vini. Igitur vitulus, farina et vinum, laus est Dei,
intellectus laudis, et laetitia devotae mentis. Cur autem
modius et amphora in Dei oblatione nominantur, nisi quia mensurae sunt
nomina? Hoc etiam quid spiritualiter indicet Paulus exponit,
dicens:
Unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic
alius vero sic
(
1Co, 7, 7). Hinc Veritas dicit:
Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et
supereffluentem dabunt in sinum vestrum
(
Lc, 6, 38). Hanc nobis mensuram custodire sacra Scriptura
praecepit, dicens: Supra te onus ne
levaveris. Sed electae animae valde cavendum est,
ut haec tria omnipotenti Deo ardore piae devotionis offerat, et studio
manifestae veritatis. Unde et ejusdem Annae filius sacerdoti
oblatus asseritur. Quod profecto et nos agimus, si cum in
sancta conversatione proficimus, cum fecundis jam mentibus spiritalium
gaudiorum fructum proferimus, ad praelatorum nostrorum examen ducimus
omne quod in nobis ex superna contemplatione generatur. Et
quia electi viri inter dona sublimia humilitatis suae bonum non
deserunt, sequitur:
Et adoraverunt ibi Dominum.
(
S1, 1, 28)
Liber 1, Caput 3
Et oravit Anna, et ait: Exsultavit cor meum in
Domino.
(
S1, 1, 28 et
S1, 2, 1)
Liber 1, Caput 3
In Annae persona sanctae Ecclesiae typum latere jam
ostendimus. Quae nimirum, nato jam puero, in Domino exsultare
se perhibet, quia de eo quod ad fidem Redemptoris gentilem populum
traxit vane non tumuit, sed in eo laetitiae suae intentionem tenuit, a
quo fecunditatis suae dona suscepit. Quibus nimirum verbis
sic laetitiae suae situm indicat, ut causam pariter exsultationis
ejusdem ostendat. Sterilis quidem flevit, pariens exsultavit,
ut sanctae Ecclesiae mores portenderet, quae se in hanc vallem
lacrymarum a paradisi gaudiis projectam dolet, sed pro lucrandis
animabus exsilii sui aerumnas patienter sustinet. In hoc
tantum exsultare consuevit, si in aerumna temporis, qua premitur, per
fecunditatis suae gloriam, multiplicatis electis, coelestis patriae
damna reparentur. Dicit ergo:
Exsultavit cor meum in Domino
(
S1, 2, 1), quia fructus sui propositi consecuta est.
Quo in loco notandum est quia hoc quod glorians loquitur orasse
perhibetur. Nam praemissum est:
Et oravit Anna, et ait: Exsultavit cor meum in
Domino
(
S1, 1, 28 et
S1, 2, 1). Quae autem nihil a Deo petere flagitando
cognoscitur, cur orasse perhibetur? Sed quia hoc futurum esse
per prophetiae spiritum sancta mulier noverat, et id fieri vehementer
optat, et exsultando loquitur, et orando. Exsultabat quidem
certitudine futurorum, vehementer exoptans fieri quod noverat
revelatione sacramenti. Sancta quoque Ecclesia inde divina
beneficia amando et venerando recolit, praedicat et orat, quia nimirum
id foris loquendo exsequitur, quod intus miro desiderio fieri cupit, et
factum magna devotione veneratur. Dicit ergo:
Exsultavit cor meum in Domino
(
S1, 2, 1), quia munera quae ad aeternae laetitiae fructum accipit
ad temporale gaudium non convertit. Sequitur:
Et exaltatum est cornu meum in Deo meo.
(
S1, 2, 1)
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)