Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8
PrécédentSuivant

V. 7 : Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus, Deus noster!

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Potest autem hujus montis nomine, beatissima semper virgo Maria Dei Genitrix designari: mons quippe fuit, quae omnem electae creaturae altitudinem electionis suae dignitate transcendit. An non mons sublimis Maria, quae ut ad conceptionem aeterni Verbi pertingeret, meritorum verticem supra omnes angelorum choros, usque ad solium deitatis erexit? Hujus enim montis praecellentissimam dignitatem Isaias vaticinans, ait: Erit in novissimis diebus, praeparatus mons domus Domini in vertice montium ( Es, 2, 2). Mons quippe in vertice montium fuit, quia altitudo Mariae supra omnes sanctos refulsit. Nam sicut mons altitudinem, ita domus designat habitationem. Mons quippe et domus apte dicitur, quae dum incomparalibus est illustrata meritis, Dei unigenito, in quo recumberet, sacrum praeparavit uterum. Nam mons in vertice montium Maria non fieret, si supra angelorum altitudinem, hanc divina fecunditas non levaret. Et domus Domini non fieret, si in ejus ventre, per assumptam humanitatem, verbi divinitas non jaceret. Sed recte mons frugifer dicitur, de qua optimus fructus, id est novus homo generatur, quam certe in fecunditatis suae gloria pulchram, ornatamque propheta respiciens, ait: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet ( Es, 11, 1). De hujus namque montis fructu, David Deo exsultans, ait: Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes, terra dedit fructum suum ( Ps, 66, 6 et Ps, 66, 7) [mauvais référencement: Ps, 66, 6]. Terra quippe fructum suum dedit, quia quem Virgo peperit, non concepit materiali opere, sed sancti Spiritus obumbratione (voir: Lc, 1, 35) . Hinc eidem regi et prophetae a Domino dicitur: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam ( Ps, 131, 11). Hinc Isaias ait: Erit fructus terrae sublimis ( Es, 4, 2). Nam quem Virgo genuit, non solum homo sanctus fuit, sed etiam potens Deus. De hoc fructu ad eamdem beatam Virginem, Elisabeth salutante, dicitur: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui ( Lc, 1, 42). Recte igitur mons Ephraim dicitur, quae dum ineffabili dignitate divinae generationis attollitur, in ejus fructu, arida humanae conditionis germina revirescunt. Vir igitur de Ramatha Sophim factus est de monte Ephraim: quia qui per divinitatis suae potentiam angelos condidit, de carne praecelsae Virginis, formam suscepit humanitatis. Et quia per humanitatem, quam assumpsit, non ex infidelibus, sed ex fidelibus nasci voluit, sequitur: Filius Hieroboam, filii Heliu, filii Thau, filii Suph ( S1, 1, 1).
  • Liber 1, Caput 2
    • Natus vero puer in tribus vitulis ad tabernaculum ducitur, quia de largitate spiritualis muneris gratias referre debemus summae Trinitati. De quibus vitulis Dominum obsecrans propheta dicit: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum ( Os, 14, 3). Quasi dicat: Pro largitate munerum reddemus sacrificia laudis, per obsequium labiorum. In domum vero Domini puer offerendus adducitur, cum sacrae mentis profectus, sanctae Ecclesiae doctoribus revelatur, ut dum collatione sapientum discutitur, fraude hostis callidi nequaquam maculetur. Potest et domus Domini aeternam patriam designare. De hac quippe Psalmista exsultans, dicit: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. ( Ps, 83, 5) In domum Domini puer adducitur, cum electa mens in alta sustollitur, et de omni quod spiritualiter proficit omnipotenti Deo gratias referre satagit, a quo profectus sui sibi impensa munera recognoscit. Bene autem unus vitulus immolatur, cum tres delati referantur, quia etsi personarum Trinitas confessione fidelium in divinis laudibus canitur, earumdem personarum inseparabilis unitas praedicatur. Sed qualis, aut quanta sit laus, si devota non sit? Apte itaque tribus vitulis totidem farinae modii conjunguntur, ut de eo quod in Dei laudibus ore dicimus per devotionem satiemur. Nam sine farina vitulum offert, qui in Dei laudibus verba quidem edit, sed mente vaga ad ea quae loquitur non intendit. Sed si verba Dei laudando, vel orando, proferentes hilarescimus, dum intelligentiae miscemus gaudium, illius vini quod laetificat cor hominis amphoram farinae sociamus. Hoc profecto insinuat, qui exoptans ait: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae ( Ps, 66, 7 et Ps, 66, 8) [mauvais référencement: Ps, 66, 7]. Quasi tres vitulos ad tabernaculum duxit, qui Deum laudans, divinitatis ejus nomen repetendo, personarum proprietates exposuit. Sed cum metuant, non eos, sed eum dixit, profecto qui tres adduxit vitulos unum immolavit. Et quia farinam vitulis, et farinae vinum miscuit, gloriatur, dicens: Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea ( Ps, 65, 17). Dum enim clamavit, quasi ad immolandum sacrificii vitulum duxit, sed sub lingua sua exsultare non posset, si alta precis suae verba non intelligeret. Cum clamavit ergo, intellexit quae clamavit, et cum exsultavit in oblatione omnipotentis Dei, non solum vitulum habuit, sed etiam farinae modios, et amphoram vini. Igitur vitulus, farina et vinum, laus est Dei, intellectus laudis, et laetitia devotae mentis. Cur autem modius et amphora in Dei oblatione nominantur, nisi quia mensurae sunt nomina? Hoc etiam quid spiritualiter indicet Paulus exponit, dicens: Unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic alius vero sic ( 1Co, 7, 7). Hinc Veritas dicit: Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum ( Lc, 6, 38). Hanc nobis mensuram custodire sacra Scriptura praecepit, dicens: Supra te onus ne levaveris. Sed electae animae valde cavendum est, ut haec tria omnipotenti Deo ardore piae devotionis offerat, et studio manifestae veritatis. Unde et ejusdem Annae filius sacerdoti oblatus asseritur. Quod profecto et nos agimus, si cum in sancta conversatione proficimus, cum fecundis jam mentibus spiritalium gaudiorum fructum proferimus, ad praelatorum nostrorum examen ducimus omne quod in nobis ex superna contemplatione generatur. Et quia electi viri inter dona sublimia humilitatis suae bonum non deserunt, sequitur: Et adoraverunt ibi Dominum. ( S1, 1, 28)