Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8
PrécédentSuivant

V. 6 : Confiteantur tibi populi, Deus: confiteantur tibi populi omnes.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 1
    • Potest autem hujus montis nomine, beatissima semper virgo Maria Dei Genitrix designari: mons quippe fuit, quae omnem electae creaturae altitudinem electionis suae dignitate transcendit. An non mons sublimis Maria, quae ut ad conceptionem aeterni Verbi pertingeret, meritorum verticem supra omnes angelorum choros, usque ad solium deitatis erexit? Hujus enim montis praecellentissimam dignitatem Isaias vaticinans, ait: Erit in novissimis diebus, praeparatus mons domus Domini in vertice montium ( Es, 2, 2). Mons quippe in vertice montium fuit, quia altitudo Mariae supra omnes sanctos refulsit. Nam sicut mons altitudinem, ita domus designat habitationem. Mons quippe et domus apte dicitur, quae dum incomparalibus est illustrata meritis, Dei unigenito, in quo recumberet, sacrum praeparavit uterum. Nam mons in vertice montium Maria non fieret, si supra angelorum altitudinem, hanc divina fecunditas non levaret. Et domus Domini non fieret, si in ejus ventre, per assumptam humanitatem, verbi divinitas non jaceret. Sed recte mons frugifer dicitur, de qua optimus fructus, id est novus homo generatur, quam certe in fecunditatis suae gloria pulchram, ornatamque propheta respiciens, ait: Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet ( Es, 11, 1). De hujus namque montis fructu, David Deo exsultans, ait: Confiteantur tibi populi Deus, confiteantur tibi populi omnes, terra dedit fructum suum ( Ps, 66, 6 et Ps, 66, 7) [mauvais référencement: Ps, 66, 6]. Terra quippe fructum suum dedit, quia quem Virgo peperit, non concepit materiali opere, sed sancti Spiritus obumbratione (voir: Lc, 1, 35) . Hinc eidem regi et prophetae a Domino dicitur: De fructu ventris tui ponam super sedem tuam ( Ps, 131, 11). Hinc Isaias ait: Erit fructus terrae sublimis ( Es, 4, 2). Nam quem Virgo genuit, non solum homo sanctus fuit, sed etiam potens Deus. De hoc fructu ad eamdem beatam Virginem, Elisabeth salutante, dicitur: Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui ( Lc, 1, 42). Recte igitur mons Ephraim dicitur, quae dum ineffabili dignitate divinae generationis attollitur, in ejus fructu, arida humanae conditionis germina revirescunt. Vir igitur de Ramatha Sophim factus est de monte Ephraim: quia qui per divinitatis suae potentiam angelos condidit, de carne praecelsae Virginis, formam suscepit humanitatis. Et quia per humanitatem, quam assumpsit, non ex infidelibus, sed ex fidelibus nasci voluit, sequitur: Filius Hieroboam, filii Heliu, filii Thau, filii Suph ( S1, 1, 1).