Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
PrécédentSuivant

V. 5 : Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 2
    • Natus vero puer in tribus vitulis ad tabernaculum ducitur, quia de largitate spiritualis muneris gratias referre debemus summae Trinitati. De quibus vitulis Dominum obsecrans propheta dicit: Omnem aufer iniquitatem, et accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum ( Os, 14, 3). Quasi dicat: Pro largitate munerum reddemus sacrificia laudis, per obsequium labiorum. In domum vero Domini puer offerendus adducitur, cum sacrae mentis profectus, sanctae Ecclesiae doctoribus revelatur, ut dum collatione sapientum discutitur, fraude hostis callidi nequaquam maculetur. Potest et domus Domini aeternam patriam designare. De hac quippe Psalmista exsultans, dicit: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te. ( Ps, 83, 5) In domum Domini puer adducitur, cum electa mens in alta sustollitur, et de omni quod spiritualiter proficit omnipotenti Deo gratias referre satagit, a quo profectus sui sibi impensa munera recognoscit. Bene autem unus vitulus immolatur, cum tres delati referantur, quia etsi personarum Trinitas confessione fidelium in divinis laudibus canitur, earumdem personarum inseparabilis unitas praedicatur. Sed qualis, aut quanta sit laus, si devota non sit? Apte itaque tribus vitulis totidem farinae modii conjunguntur, ut de eo quod in Dei laudibus ore dicimus per devotionem satiemur. Nam sine farina vitulum offert, qui in Dei laudibus verba quidem edit, sed mente vaga ad ea quae loquitur non intendit. Sed si verba Dei laudando, vel orando, proferentes hilarescimus, dum intelligentiae miscemus gaudium, illius vini quod laetificat cor hominis amphoram farinae sociamus. Hoc profecto insinuat, qui exoptans ait: Benedicat nos Deus, Deus noster, benedicat nos Deus, et metuant eum omnes fines terrae ( Ps, 66, 7 et Ps, 66, 8) [mauvais référencement: Ps, 66, 7]. Quasi tres vitulos ad tabernaculum duxit, qui Deum laudans, divinitatis ejus nomen repetendo, personarum proprietates exposuit. Sed cum metuant, non eos, sed eum dixit, profecto qui tres adduxit vitulos unum immolavit. Et quia farinam vitulis, et farinae vinum miscuit, gloriatur, dicens: Ad ipsum ore meo clamavi, et exsultavi sub lingua mea ( Ps, 65, 17). Dum enim clamavit, quasi ad immolandum sacrificii vitulum duxit, sed sub lingua sua exsultare non posset, si alta precis suae verba non intelligeret. Cum clamavit ergo, intellexit quae clamavit, et cum exsultavit in oblatione omnipotentis Dei, non solum vitulum habuit, sed etiam farinae modios, et amphoram vini. Igitur vitulus, farina et vinum, laus est Dei, intellectus laudis, et laetitia devotae mentis. Cur autem modius et amphora in Dei oblatione nominantur, nisi quia mensurae sunt nomina? Hoc etiam quid spiritualiter indicet Paulus exponit, dicens: Unusquisque proprium donum habet ex Deo, unus quidem sic alius vero sic ( 1Co, 7, 7). Hinc Veritas dicit: Mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum ( Lc, 6, 38). Hanc nobis mensuram custodire sacra Scriptura praecepit, dicens: Supra te onus ne levaveris. Sed electae animae valde cavendum est, ut haec tria omnipotenti Deo ardore piae devotionis offerat, et studio manifestae veritatis. Unde et ejusdem Annae filius sacerdoti oblatus asseritur. Quod profecto et nos agimus, si cum in sancta conversatione proficimus, cum fecundis jam mentibus spiritalium gaudiorum fructum proferimus, ad praelatorum nostrorum examen ducimus omne quod in nobis ex superna contemplatione generatur. Et quia electi viri inter dona sublimia humilitatis suae bonum non deserunt, sequitur: Et adoraverunt ibi Dominum. ( S1, 1, 28)
  • Liber 2, Caput 1
    • Sedere quippe triumphantis est. Unde et in Apocalypsi Joannis victoriae nostrae dignitatem Dominus ostendit, dicens: Qui vicerit, faciam eum sedere in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum Patre meo in throno ejus ( Ap, 3, 21). Quod et Paulus intuens, suscitationis, atque sessionis nostrae dona in Dei laudibus numerans, ait: Conresuscitavit, et consedere nos fecit in coelestibus in Christo Jesu ( Ep, 2, 6). Cum eo itaque principes sedent, quia qui ejus auxilio malignorum spirituum vires reprimunt, in eorum triumpho dignitatem sessionis habent quibus ex praesidentis sibi virtute dominantur. Cum eo item principes sedent, quia etsi stare per corpus in hac vitae labentis aerumna cernuntur, meritorum tamen sedem cum Redemptore in sublimibus habent, a cujus conformitate claritatis nec in ista foeditatis valle separantur. Egeni quoque rebus et pauperes sunt qui propter Evangelium ea quae in saeculo habere poterant, cuncta reliquerunt. Qui certe ut cum principibus possint sedere, de pulvere suscitari debent, et de stercore erigi. Quid enim favores linguae, quid sunt aliud labentium dignitatum infulae, nisi pulvis? Nam eam quam blandiendo sordidant a veris splendoribus mentem caecant. Et quid divitiae pereuntes, et transitoriae facultates, nisi stercora aeterna diligentibus sunt? Stercora quippe sunt quae sanctae animae in contemptu humilitatis habent, non in appetitu desiderii. Unde et Salomon in amissione bonorum temporalium contristatum saeculi divitem intuens, ait: De stercore boum lapidandus est piger ( Ec, 22, 2). Quasi dicat: De eo verbera doloris sustinet, quod is qui pro aeterna vita laborare appetit velut stercora contemnit. Hinc Paulus ait: Omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam. De pulvere itaque egenus suscitatur, et de stercore pauper erigitur, cum mens, saeculo abrenuntians, quidquid sibi placere solebat de linguae humanae favoribus, de honore dignitatum, et de abundantia rerum, calcat, dum ad sola aeterna respicit, quae sola ardenter amat. Ei namque suscitari, et erigi, est ea quae corpore derelinquit mentis sublimitate despicere. Et cum principibus ei sedere est, supernae patriae civibus per gaudium aeternae quietis interesse. Qui certe tunc gloriae solium tenet, quia qui tam sublimiter praesidet a conditoris sui laudibus nunquam silet. Hanc namque gloriae sedem Psalmista admirans Domino loquitur, dicens: Beati qui habitant in domo tua, Domine, in saecula saeculorum laudabunt te ( Ps, 83, 5). Hanc sedem gloriae Isaias praedicat, dicens: Gaudium et laetitia invenietur in ea, gratiarum actio, et vox laudis ( Es, 51, 3). Hanc item sanctus Tobias ostendens, ait: Et omni lapide pretioso et mundo plateae ejus sternentur, et per omnes vicos ejus Alleluia cantabitur ( Tb, 13, 22). Sed ea quae sequuntur ereptus pauper aspiciat, quia ad principum sessionem, ad gloriae solium non statim ut fuerit erectus adducitur: Domini, inquit, sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. ( S1, 2, 8)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 10
    • Beati viri tui, et beati servi tui qui stant coram te semper et audiunt sapientiam tuam! Sit Dominus Deus tuus benedictus cui complacuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam. ( R3, 10, 8 et R3, 10, 9) His quoque similia et Psalmista in desiderio regni coelestis exardescens expersona eorum protulit, dicens: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum, concupiscit et deficit anima mea in atria Domini. Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. ( Ps, 83, 2 et Ps, 83, 3) [mauvais référencement: Ps, 83] Et paulo post: Beati, ait, qui habitant in domo tua, in saeculum saeculi laudabunt te. ( Ps, 83, 5) [mauvais référencement: Ps, 83] Illi vero beati sunt, quorum rex est Christus, et quia aeterna visione ejusperfrui merentur et gloriam ejus quam habet cum Patre et Spiritu sancto conspicere, etsapientiam per quam ipse mundus corde dignatur se ostendere, perpetualiter perciperelaetantur. Sicque probabunt verum esse hoc quod scriptum: Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se. ( 1Co, 2)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 10
    • Beati viri tui et beati servi tui, qui stant coram te semper, et audiunt sapientiam tuam. Sit Dominus Deus tuus benedictus cui placuisti, et posuit te super thronum Israel, eo quod dilexerit Dominus Israel in sempiternum, et constituit te regem, ut faceres judicium et justitiam ( R3, 10, 8 et R3, 10, 9). His quoque similia et Psalmista, et desiderio regni coelestis exardescens, ex persona sanctorum protulit, dicens: Quam amabilia sunt tabernacula tua, Domine virtutum! concupiscit et deficit anima mea in atria Domini: cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum ( Ps, 83, 2) [mauvais référencement: Ps, 83]. Et paulo post: Beati , ait, qui habitant in domo tua, Domine, in saeculum saeculi laudabunt te ( Ps, 83, 5) [mauvais référencement: Ps, 83]. Illi ergo beati et vere beati sunt, quorum rex est Christus; et qui aeterna visione ejus perfrui merentur, et gloriam ejus, quam habet cum Patre et Spiritu sancto, conspicere, et sapientiam, per quam ipse mundis corde dignatur se ostendere (voir: Mt, 5) , perpetualiter percipere laetentur. Sicque probabunt verum esse hoc quod scriptum est: Quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus diligentibus se ( Es, 44 et 1Co, 2). Rex autem Salomon dedit reginae Saba omnia quae voluit, et petivit ab eo, exceptis his quae ultro obtulerat ei munere regio ( R3, 10). Quia Pacificus noster verae reginae, Ecclesiae videlicet suae, omnia quae petit dabit, de quo scriptum est: Desiderium animae ejus tribuisti ei, et voluntate labiorum ejus non fraudasti eum ( Ps, 20, 3) [mauvais référencement: Ps, 20]. Et in Evangelio ipse dicit: Quaecunque petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis ( Jn, 15, 16) [mauvais référencement: Jn, 15]. Non solum autem ea, quae petimus, imo etiam illa, quae humana fragilitas aut nescit, aut praesumit petere, gratuito munere largitur.