Liber Psalmorum

Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13
PrécédentSuivant

V. 8 : Etenim benedictionem dabit legislator; ibunt de virtute in virtutem: videbitur Deus deorum in Sion.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 3
    • Puer autem Samuel et proficere et crescere memoratur, et tam Deo quam hominibus placere, ut electi auditoris studium designetur, qui rectae vitae itinere suos conatus ad supernam patriam dirigit, dum ad majora convalescit. Unde et per Psalmistam dicitur: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion ( Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 73, 8] . Profectus itaque conversationis est crescere meritis, placere Deo et hominibus consummatae perfectionis. Et quia ad opera conversatio pertinet, meritumque provenit ex charitate, illi auditores proficiunt, et non crescunt, qui bona opera pro studio vanitatis exhibent, et charitatem non habent. Proficimus ergo, et crescimus, si cum sublimiori conversatione per opera meliora sustollimur, ex eadem sublimitate operis ad sola intendimus gaudia aeternitatis. Placere autem tam Deo quam hominibus magnae virtutis est, quia plerumque de bono opere nostro proximos nostros offendimus, si eadem bona opera non cum magna cautela faciamus. Tam Deo igitur quam hominibus placet, qui in bono opere quod omnipotentis Dei obsequiis impendit cautus est; qui sic Deo placere curat, ut de Dei ministerio aliquem non offendat.
  • Liber 2, Caput 4
    • Hoc profecto si ad historiam legitur, crevisse puer Samuel aetate corporis designatur; si vero ut caetera spiritali investigatione ista perquirimus, cum eo Dominus esse describitur, qui crevisse memoratur. Crescit autem qui in virum perfectum mentis aetate proficit. Unde et per Prophetam de electis proficientibus dicitur: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion ( Ps, 83, 8) . Hinc Paulus ait: Donec occurramus ei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi ( Ep, 4, 13). Verum nonnulli sunt qui dum virtutibus crescunt, elatione corruunt. Hi nimirum crescere videntur, sed tamen cum eis Dominus non est, quia a se eum, alta sentiendo de se, ejiciunt, quem in profectu virtutum positi per humilitatem secum habere potuerunt. Vel si per exteriorem dignitatem crevisse intelligitur, Dominus cum eo esse memoratur, quia profecto plerique in humiliori ordine religiosi sunt; sed cum subito ad culmen dignitatis pervenerint, prima opera cum humilitate derelinquunt. Samuel igitur et proficit, et proficiens Dominum secum habuit, ut profecto electorum praedicatorum morem praeferret, qui cum dona, et dignitates, quibus prosint aliis, assequuntur, de semetipsis placere Deo non negligunt, et ex eo illa quae pro aliis acceperunt dona multiplicant, unde in semetipsis ostendunt bonum, quod in eis loquendo propagare concupiscunt. Quare et subditur: Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram ( S1, 3, 19).
  • Liber 5, Caput 4
    • Et cum eligendus rex peteretur, dictum est: Et erat vir nomine Cis filius Abiae. ( S1, 9, 1) Quia vero ista stirpis regiae nomina quid significent, plenius exposuimus; hoc tantummodo exprimamus, quomodo Abner patruelis Saul esse referatur. Sed Saul filius Cis, id est duri esse cognoscitur; Abner etiam lucernae filius perhibetur. Durum hunc, austerae nimis conversationis viros ostendimus designare, Ner lucernam interpretari. Quid est igitur quod lucerna, et durus ejusdem patris esse filii dicuntur, nisi quia a Deo est, et quod Scriptura sancta austerum praecipit, et virtus exterior durae conversationis? Frater quippe lucernae durus est, quia gratiam implendae legis ab eo habet a quo ipsa lex ortum habet. Unde et Psalmista confidenter repromittit, dicens: Etenim benedictionem dabit, qui legem dedit. ( Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83, 7] Legem quippe dare est praecepta vitae electis proferre, benedictionem etiam dare est gratiam implendae legis impendere. Quia ergo ab uno sunt tam lumen Scripturae quam asperitas vitae nostrae, Cis et Ner unius patris filii esse referuntur. Abner ergo filius Ner, Saul regis patruelis esse recte dicitur, quia qui ad curam animarum eligitur, durae et asperae vitae debere esse judicatur. Sed qui praedicatorum adjutores esse cupiunt, nunquam agunt, quod cupiunt, si lumen Scripturae sanctae, in quo per cognitionem concepti sunt, in bona operatione atque sancta praedicatione, velut nascendo, non perficiunt. Cum vero Scripturarum sanctarum cognitio magis summis doctoribus quam eorum adjutoribus subditis adscribatur, et exempla conversationis sequi magis minoribus quam majoribus convenire videantur; quid est quod duri filius rex dicitur, lucernae vero filius dicitur princeps regis? Sed his verbis non significat quod summi doctores et eorum adjutores habent, sed suppresso quod habent, exponit quod singulis agendum est. Rex quippe, videlicet summus et electus praedicator, quia jam per altissimae eruditionis scientiam, Scripturae lumen habet, non sic confidat de scientia, ut aliorum exempla minime sequatur. Princeps quoque, id est magni doctoris adjutor, quia exemplis ejusdem sui praepositi subditur, ad lumen innitatur, ut qui exempla sequitur, in doctrinae altioris eruditionem, quasi in magna lucernae luce nascatur. Qui ergo eruditus ad majorum exempla per humilitatem reducitur, exemplis instructus ad Scripturarum splendorem discendo sublevatur, bene rex filius duri, et princeps lucernae filius esse perhibetur. Tales viri, quia electis fidelibus utiliter praeeminent, quia subjectos ad virtutum victorias fortiter provehunt; sequitur: Erat autem bellum potens adversus Philistaeos omnibus diebus Saul. ( S1, 14, 52)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 9
    • Aedificavit ergo Salomon Gazer et Bethoron inferiorem, et Baalath, et Palmiram in terra solitudinis. Et omnes vicos, qui ad se pertinebant, et qui erant absque muro munivit, ( R3, 9, 17, R3, 9, 18 et R3, 9, 19) etc. Urbes vero quas aedificasse Salomon dicitur, hoc est Mello, et murum Jerusalem,Heser Mageddo, et Gazer, Bethoron, Baalath, et Palmiram, sanctae Ecclesiae decoremsignificant: quam verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et sempiternamlaetitiam sibi praeparavit. Interpretetur autem Mello adimpletio: Hezer, separatus, vel sanctificatus. Mageddo, coenaculum ejus: Gazer, praescisio vel divisio: Bethoron, domus montium, etBaalath, ascendens interpretatur. Sancta ergo Ecclesia, ipsa civitas Dei vivi est, ubi impletur quotidie Deivoluntas. Haec superato omni errore infidelium sanctificata est in fide et bonisoperibus. Ibi refectio virtutum est, haec discernit mundum ab immundo, virtutes avitiis. Et domus est montium, id est habitatio sanctorum. Et fructus justitiae sicut palma florens, ascendit de virtute in virtutem, ut videat Deus deorum in Sion. ( Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83] Omnes vicos qui ad se pertinebant et qui erant absque muro munivit Salomon, ( R3, 9, 19) quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munivit, uthostibus spiritalibus insuperabiles semper existerent.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 5
    • Porro Biblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum. ( R3, 5, 18) Giblos est civitas Phoenicis, cujus meminit Ezechiel dicens: Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui, senes Giblii et prudentes ejus. ( Ez, 27) Pro quo in Hebraeo continetur Gobal sive Gebal, quod interpretatur definiens, sive disterminans: quod vocabulum apte convenit eis qui corda hominum ad aedificium spirituale, quod ex virtutibus animae construitur, parant: sic etenim solummodo suos auditores fidem et opera justitiae docere sufficiunt, dum ipsi prius sacris paginis edocti, diligenter quae sit fides tenenda, quo virtutum calle incedendum, certa definitione veritatis didicerint. Nam frustra officium sibi doctoris usurpat, qui discretionem catholicae fidei ignorat, neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere allos regulam, quam ipsi non didicere, conantur. In aedificanda ergo domo Dei primo sunt ligna et lapides caedendi de monte: quia eos quos in fide veritatis instituere quaerimus, primo necesse est ut abrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis in qua nati sunt doceamus renascendo erui. Deinde quaerendi sunt lapides pretiosi et grandes, atque in fundamentum templi ponendi, ut meminerimus abdicata conversatione priori, eorum in omnibus vitam moresque inspicere, eos nostris auditoribus imitandos proponere, quos per virtutem humilitatis specialiter Domino adhaerere noverimus. Addendus est in altum paries operum bonorum, et quasi super impositis sibi invicem ordinibus lapidum ambulandum est ac proficiendum de virtute in virtutem. ( Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83] Vel certe lapides fundamenti grandes, pretiosi et quadrati primi sunt, ut supra diximus, Ecclesiarum magistri, qui ab ipso Domino verbum audiere salutis. Superpositi autem ordines lapidum sive lignorum sequentes sunt, suo quique tempore sacerdotes ac doctores. Quorum vel praedicatione ac ministerio fabrica crescit Ecclesiae, vel ornatur virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides, quibus factum est templum, in libro Paralipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomon, cum ei impensas templi quas praeparaverat ostenderet: Omnem pretiosum lapidem, et marmor Parium abundantissime praeparavi. ( Ch1, 29) Marmor autem Parium, marmor candidum dicit, quale eadem insula gignere consuevit. Est autem una de Cycladibus, quo videlicet lapide templum fuisse factum, et Josephus insinuat, dicens: « Elevavit itaque templum usque ad cameram et lapide albo constructum. » Altitudo fuit sexaginta cubitorum. Nec mysterii sensus in abdito est. Cuivis etenim patet quod marmor candidum, ex quo domus Domini constructa est, mundam electorum actionem simul et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat, quales esse voluit sapiens ille architectus eos quos super fundamentum Christi locabat lapides pretiosos, auro argentoque redimitos. « Charissimi, inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei. »
  • Liber 3, Caput 7
    • Quae erant super summitatem malogranatorum. ( R3, 7, 18) Malogranata namque (quorum natura est uno foris cortice multa interius grana circumdare) apte in figura sanctae ponuntur Ecclesiae, quae catholico unius fidei munimine innumera electorum agmina solet includere. Potest autem et unusquisque justi vitam moresque designare, qui, velut plurima uno cortice grana, circumplectens multa cogitationum virtutumque spiritalium insignia, ne forte diffluant, firma fidei et humilitatis curat vallare custodia. Et apto prorsus mysterio capita columnarum malogranatis erant in gyro circumdata, quia doctores sanctos necesse est priorum vitam fidelium ad memoriam revocare, eorumque semper exemplis actus suos ac sermones omni ex parte communire, ne si aliter forte quam illorum habet regula vixerint aut docuerint, errent. Cum vero dictum sit de retiaculis ut tegerent capitella, quae erant super summitatem malogranatorum, videtur juxta ordinem operis ipsius quia malogranata fuerint facta in circuitu capitellorum a parte inferiori, atque ex eisdem malogranatis orirentur retiacula, quibus capitella ex parte aliqua tegerentur. Patetque figura mysterii, quare retiacula super summitatem fuerint malogranatorum adnexa, quae ad unam pene significationem sive personarum seu virtutum pertinent spiritalium. Scimus enim virtutes de virtutibus nasci, et sanctos ambulare de virtute in virtutem, donec videatur Deus deorum in Sion; ( Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83] qua virtute nulla potest major adiri. Unde et Apostolus: Scientes, inquit, quia tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. ( Rm, 5)
  • Liber 3, Caput 9
    • Aedificavit ergo Salomon Gaser, et Bethoron inferiorem, et Baalath et Palmiram in terra solitudinis, et omnes vicos qui ad se pertinebant, et quae erant absque muro, munivit ( R3, 9, 17, R3, 9, 18 et R3, 9, 19), etc. Urbes vero, quas aedificasse Salomon dicitur, hoc est, Mello et murum Jerusalem, Ezer, Mageddo, et Gaser, Bethoron, Baalath, et Palmiram, sanctae Ecclesiae decorem significant, quam verus Salomon in jucunditate regni sui ad laudem et sempiternam laetitiam sibi praeparavit. Interpretatur autem Mello adimpletio; Ezer, separatus, vel sanctificatus; Mageddo, coenaculum ejus; Gazer, praecisio, vel divisio; Bethoron, domus montium; et Baalath ascendens interpretatur. Sancta ergo Ecclesia ipsa civitas Dei vivi ( He, 12) est, ubi impletur quotidie Dei voluntas. Haec separata ab omni errore infidelium, sanctificata est in fide et bonis operibus. Ibi refectio virtutum est; haec discernit mundum ab immundo, virtutes a vitiis; et domus est montium, id est, habitatio sanctorum, et fructus justitiae, sicut palma, florens ascendit de virtute in virtutem, ut videatur Deus deorum in Sion ( Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83]. Omnes vicos, qui ad se pertinebant, et quae erant absque muro, munivit Salomon, quia Christus coetus fidelium suorum gratiae suae protectione ita munivit, ut hostibus spiritalibus insuperabiles semper existerent
  • Liber 4, Caput 23
    • Reversusque est Josias Jerusalem, et praecepit omni populo, dicens: Facite phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro foederis hujus ( R4, 23, 20 et R4, 23, 21), etc. Quod autem praedictus rex ejectis idolis de terra, necnon pythonibus et ariolis et omnibus immunditiis atque abominationibus ablatis, in octavo decimo anno regni sui Domino phase celeberrimum fecisse legitur, moraliter docet nos, ut purgemus primum terram cordis nostri ab omnibus vitiis et mundemus actus nostros ab omni inquinamento peccatorum, et ab operibus mortuis, ut servire possimus Deo viventi. Sicque gratum Domino celebramus pascha non utique in fermento malitiae et nequitiae, sed in azymis sinceritatis et veritatis ( 1Co, 5). Secundum allegoriam autem Josias iste typum tenet Domini Salvatoris qui salus et fortitudo Domini merito dicitur, quia ipse est de quo Scriptura dicit: Dominus fortis, Dominus potens in praelio ( Ps, 23, 8) [mauvais référencement: Ps, 23]. Et alibi: Ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum ( Mt, 1, 21) [mauvais référencement: Mt, 1]. Ipse quidem zelo Dei mundat terram Juda et Jerusalem ab omnibus immunditiis et abominationibus, qui per prophetam dixit: Zelus domus tuae comedit me ( Ps, 68, 10) [mauvais référencement: Ps, 68]. De quo et Joannes ait: Cujus ventilabrum in manu sua, et purgabit aream suam ( Mt, 3, 12) [mauvais référencement: Mt, 3]. De quo et Malachias dicit: Ecce venit, dicit Dominus exercituum, quis poterit cogitare diem adventus ejus, et quis stabit ad videndum eum? Ipse enim quasi ignis conflans, et quasi herba fulloNum. Et sedebit conflans et emundans argentum, et purgabit filios Levi. Et colabit eos, quasi aurum, et quasi argentum, et erunt Domino offerentes sacrificia in justitia. Et placebit Deo sacrificium Juda et Jerusalem, sicut dies saeculi, et sicut anni antiqui. Et accedam ad vos in judicio, et ero testis velox maleficis, et adulteris, et perjuris, et qui calumniantur mercedem mercenarii, et humiliant viduas et pupillos, et opprimunt peregrinum, nec timuerunt me, dicit Dominus exercituum ( Ma, 3). Celebrat ergo Josias noster verum phase in octavo decimo anno regni sui, quando in octava aetate, generali resurrectione perpetrata, sanctos suos cum perfectione bonorum operum perducet ad aeternae beatitudinis denarium accipiendum, ejectis prius omnibus scandalis de regno ejus (voir: Mt, 13 et Mt, 20) . De quo praedictus propheta ait: Ecce enim dies veniet succensa, quasi caminus, et erunt omnes superbi, et omnes facientes impietatem stipula, et inflammabit eos dies veniens, dicit Dominus exercituum. Quae non relinquet eis radicem et germen. Et orietur vobis timentibus nomen meum Sol Justitiae. Et sanitas in pennis ejus. Et egrediemini, et salietis, sicut vituli de armento, et calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum ( Ma, 4). Et recte dictum est quod non factum fuerit phase tale a diebus Judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavo decimo anno regis Josiae in Jerusalem, quia, ablatis figuris, veraciter in die judicii transibunt sancti de morte ad vitam, de corruptione ad gloriam: sicque in conspectu conditoris sui in coelesti Jerusalem in aeternum gaudebunt, quia videbitur Deus deorum in Sion ( Ps, 83, 8) [mauvais référencement: Ps, 83]. Et civitas illa non eget sole, neque luna, ut luceant in ea. Nam claritas Dei illuminabit eam, et lucerna ejus Agnus est, et ambulabunt gentes in lumine ejus, et reges terrae afferent gloriam suam et honorem in illam, et portae ejus non claudentur per diem. Nox enim non erit illic. Et afferent gloriam et honorem gentium in illam, nec intrabit in eam aliquid coinquinatum, et faciens abominationem et mendacium, nisi qui scripti sunt in libro vitae Agni ( Ap, 21). Et nomen civitatis ex illa die, Dominus ibidem ( Ez, 35). Benedictus Dominus quoniam mirificavit misericordiam suam in civitate circumstantiae ( Ps, 30, 22) [mauvais référencement: Ps, 30].

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 3, Caput 2
    • Porro Giblii praeparaverunt ligna et lapides ad aedificandam domum ( R3, 5, 18). Giblos est civitas in Syria Pheniciae, a quo Giblii sunt vocati, cujus meminit Ezechiel dicens : Sapientes tui, Tyre, facti sunt gubernatores tui. Senes Giblii, et prudentes ejus ( Ez, 27, 8 et Ez, 27, 9) [mauvais référencement: Ez, 37, 8] . Pro quo in Hebraeo continetur: Gobel, sive Gebal, quod interpretatur diffiniens, sive determinans. Quod vocabulum apte convenit eis qui corda hominum ad aedificium spiritale, quod ex virtutibus animae construitur, parant: sic etenim solum suos auditores fidem, et opera justitiae sufficiunt docere, dum ipsi prius sacris paginis edocti, diligenter, quae sit fides tenenda, quo virtutum calle incedendum, certa diffinitione veritatis didicerunt. Nam frustra sibi officium doctoris usurpat, qui discretionem catholicae fidei ignorat, neque sanctuarium Domino, sed ruinam sibi aedificant, qui docere alios regulam, quam ipsi non didicerunt, conantur. In aedificando ergo domum Domini primo sunt ligna, et lapides caedendi de monte, quia eos, quos in fide veritatis instituere quaerimus, primo necesse est, ut abrenuntiare diabolo, ac de sorte primae praevaricationis, in qua nati sumus, doceamus renascendo erui, deinde quaerendi sunt lapides pretiosi, et grandes, atque in fundamentum templi ponendi, ut meminerimus, abdicata conversatione priori, eorum in omnibus vitam, moresque inspicere, eosque nostris auditoribus imitandos proponere, quos per virtutem humilitatis specialiter Domino adhaerere noverimus. Quos invincibili mentis stabilitate, quasi quadratos quodam modo, atque ad omnes tentationum incursus, immobiles perdurare conspicimus, quos pretiosos, et grandes merito, ac fama comperimus. Post fundamentum vero talibus, ac tantis lapidibus compositum, aedificanda est domus Domini, praeparatis diligentius lignis, ac lapidibus, ac decenti ordine collocatis. Quae olim de prisco suo situ (vel radice) fuerant abstracta, quia post prima fidei rudimenta, post collocata in nobis juxta exemplum sublimium virorum fundamenta humilitatis addendus est in altum paries operum bonorum, quasi super impositis sibi invicem ordinibus lapidum ad ambulandum ( Ps, 83, 8), ac proficiendum de virtute in virtutem ( Ps, 83, 8). Vel certe lapides fundamenti grandes pretiosi, et quadrati, primi sunt, ut supra diximus, Ecclesiarum magistri (voir: Ep, 2, 20) , qui ab ipso Domino verbum audierunt salutis. Superpositi autem ordines lapidum, sive lignorum, sequentes suo quoque tempore sacerdotes, quorum vel praedicatione, ac ministerio fabrica crescit Ecclesiae, vel ( ornatur ) ordinatur virtutibus. Quales autem colore fuerint lapides, quibus factum est templum, in libro Paralipomenon aperte declaratum est, dicente David ad Salomonem, cum ei impensas templi, et quae paraverat, ostenderet : Omnem pretiosum lapidem, et marmor parium abundantissime praeparavi ( Ch1, 29, 2). Marmor autem parium marmor candidum dicitur, quale eadem insula gignere consuevit. Unde poeta de illa : Olearon, niveamque Paron, sparsasque per aequor Cyclada, sed crebri legimus freta concita ventis. ( Verg, Aen, 3, 126 et Verg, Aen, 3, 127) Nivea ergo Paron dicitur, eo quod candidissimi generis marmor mittat. Est autem una de Cycladibus insulis, quo videlicet lapide templum fuisse factum Josephus insinuat dicens: Elevavit itaque templum usque ad cameram ex lapide albo constructum: altitudo fuit viginti quinque cubitorum, et centum. Nec mysterii sensus in abdito est; cuivis etenim patet, quia marmor candidum, ex quo domus Domini constructa est, mundam electorum actionem, simul et conscientiam ab omni naevo corruptionis castigatam designat, quales esse voluit sapiens ille architectus eos, quos super fundamentum Christi locabat, lapides pretiosos, auro argentoque redimitos : Charissimi , inquit, mundemus nos ab omni inquinamento carnis, et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei ( 2Co, 7, 1). Aedificium in superiore hujus voluminis parte habes a beato Beda expositum.