v. 1 :Simile est regnum caelorum homini patrifamilias, qui exiit primo mane conducere operarios in vineam suam.
v. 2 :Conventione autem facta cum operariis ex denario diurno, misit eos in vineam suam.
v. 3 :Et egressus circa horam tertiam, vidit alios stantes in foro otiosos,
v. 4 :et dixit illis: Ite et vos in vineam meam, et quod iustum fuerit dabo vobis.
v. 5 :Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam: et fecit similiter.
v. 6 :Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis: Quid hic statis tota die otiosi?
v. 7 :Dicunt ei: Quia nemo nos conduxit. Dicit illis: Ite et vos in vineam meam.
v. 8 :Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineae procuratori suo: Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
v. 9 :Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
v. 10 :Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi: acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
v. 11 :Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
v. 12 :dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et aestus.
v. 13 :At ille respondens uni eorum, dixit: Amice, non facio tibi iniuriam: nonne ex denario convenisti mecum?
v. 14 :Tolle quod tuum est, et vade: volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
v. 15 :Aut non licet mihi quod volo, facere? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum?
v. 16 :Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
v. 17 :Et ascendens Iesus Ierosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis:
v. 18 :Ecce ascendimus Ierosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
v. 19 :et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
v. 20 :Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
v. 21 :Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
v. 22 :Respondens autem Iesus, dixit: Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum? Dicunt ei: Possumus.
v. 23 :Ait illis: Calicem quidem meum bibetis: sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
v. 24 :Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
v. 25 :Iesus autem vocavit eos ad se, et ait: Scitis quia principes gentium dominantur eorum: et qui maiores sunt, potestatem exercent in eos.
v. 26 :Non ita erit inter vos: sed quicumque voluerit inter vos maior fieri, sit vester minister:
v. 27 :et qui voluerit inter vos primus esse, erit vester servus.
v. 28 :Sicut Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis.
v. 29 :Et egredientibus illis ab Iericho, secuta est eum turba multa,
v. 30 :et ecce duo caeci sedentes secus viam audierunt quia Iesus transiret: et clamaverunt, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
v. 31 :Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes: Domine, miserere nostri, fili David.
v. 32 :Et stetit Iesus, et vocavit eos, et ait: Quid vultis ut faciam vobis?
v. 33 :Dicunt illi: Domine, ut aperiantur oculi nostri.
v. 34 :Misertus autem eorum Iesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.