V. 20 :
Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, adorans et
petens aliquid ab eo.
Poètes
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Currus Israel, hoc est mente videntium Dominum, non incongrue Dominus Jesus Christus
accipitur, qui electos suos patienter tolerando, velut in curru portat, atque per
praedicationem, et disciplinam suam sicut auriga agitat. Moraliter autem. Quid est
quod Helias
currus Israel, et auriga dicitur: nisi quia auriga agitat, et currus portat? Doctor
ergo, qui
mores populi, et per patientiam sustinet, et sacri eloquii verbis docet, et currus
dicitur, et auriga. Currus, quia tolerando portat: auriga, quia populum bonis
admonitionibus exercet. Quid est quod Helias ad coelum raptus esse dicitur? Nunquid
nam eum
adhuc in hac carne corruptibili positum, ad illius summae quietis sinum, ante resurrectionem,
ascensionemque Domini, credimus esse perductum? Sed aliud est coelum aereum, aliud
aethereum:
coelum quippe aereum terrae est proximum, unde et aves coeli dicimus, quia eas
volitare in aere videmus. In coelum itaque aereum Helias sublevatus est, ut in secreta
quadam
terrae regione repente duceretur, ubi in magna jam carnis et spiritus quiete viveret,
quousque
ad finem mundi redeat, et mortis debitum solvat. Sublevatus namque Helias ascensionem
dominicam designavit; ille enim mortem distulit, non evasit. Redemptor autem noster,
quia non
distulit, sed superavit, eamque resurgendo consumpsit, aeternae resurrectionis suae
gloriam
ascendendo declaravit. Notandum quoque est, quod Helias in curru legitur ascendisse,
ut
videlicet aperte monstraretur, quia purus homo adjutorio egebat alieno. Per angelos
quippe
illa facta, et ostensa sunt adjumenta, quia nec ad coelum quidem aereum per se ascendere
poterat, quem naturae suae infirmitas gravabat. Redemptor autem noster, non curru,
non angelis
sublevatus legitur, quia is, qui fecerat omnia, nimirum super omnia, sua virtute ferebatur:
illuc etenim revertebatur, ubi erat, et inde redibat, ubi manebat, quia cum per humanitatem
ascenderet in coelum, per divinitatem suam et terram pariter continebat, et coelum.
Neque enim
arbitrandum est Heliam vel sic esse jam, sicut erunt sancti, quando peracto operis
die,
denarium pariter accepturi sunt (voir:
Mt, 20, 20): vel sic quemadmodum sunt homines,
qui ex ista vita nondum emigrarunt, de qua ille tamen non morte, sed translatione
migravit.
Jam itaque aliquid melius habet, quam in hac vita posset, quamvis nondum habet, quod
ex hac
vita recte gesta in fine habiturus est: pro nobis enim meliora providerunt
(voir:
He, 11, 40), ne sine nobis perfecti perficerentur. Aut si quisquam putat hoc Heliam mereri non
potuisse, si duxisset uxorem, filiosque procreasset (creditur enim non habuisse, quia
hoc
Scriptura non dixit, quamvis et de celibatu ejus nihil dixerit), quid de Enoch respondebit,
qui filiis genitis Deo placens, non mortuus, sed translatus est?
(voir:
Gn, 5, 21 et
Gn, 5, 24)
Cur ergo et Adam, et Eva, si juste viventes, caste filios procreassent, nonne eis
possent
translatione, non morte succedentibus cedere? Nam si Enoch, et Helias in Adam mortui,
mortisque propaginem in carne gestantes, quod debitum ut solvant, creduntur etiam
redituri ad
hanc vitam, et quod tandiu dilatum est, morituri: nunc tamen in alia vita sunt, ubi
ante
resurrectionem carnis, antequam animale corpus in spirituale mutetur, nec morbo, nec
senectute
deficiunt: quanto justius, atque probabilius primis illis hominibus praestaretur,
sine ullo
suo, parentumve peccato viventibus, ut in meliorem aliquem statum filiis genitis cederent,
unde saeculo finito cum omni prosperitate sanctorum, in angelicam formam non per carnis
mortem, sed per Dei virtutem multo felicius mutarentur.
Commentaires
Theutmirus; Claudius Taurinensis