Liber Primus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 19 : crevit autem Samuhel et Dominus erat cum eo et non cecidit ex omnibus verbis eius in terram

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 142. 143. :

    Signat uox ad eum ter facta quod ipse sacerdos

    Atque propheta Dei duxque futurus erat.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Omnipotens enim Deus, etsi aequitate justus est, abundantior tamen creditur miseratione pius. Unde et per Prophetam dicitur: Miserationes ejus super omnia opera ejus ( Ps, 144, 9) . Hinc est id quod per Jonam prophetam Ninivitis minas subversionis protulit, et tamen poenam evertendae civitatis poenitentibus indulsit (voir: Jn, 3, 1, Jn, 3, 2 et Jn, 3, seq) . Hinc est enim quod Ezechiae regi (voir: R4, 20, 1 et R4, 20, seq) per prophetae oraculum mortis poena promittitur (voir: Es, 38, 1 et Es, 38, seq) , sed quia rex, mori metuens, coram Domino se poenitentiae lacrymis afflixit, mortem, qua moreretur, apud eum, quem timuit, non invenit. Et supra quidem se Dominus locutum fuisse asseruit, ut domus Heli et patris ejus in conspectu suo usque in sempiternum ministraret, sed qui de bono agente, bona locutus fuerat, de domo reproba jam effecta sententiam permutavit, dicens: Nunc autem absit hoc a me ( S1, 2, 30). Si ergo bona promissa revocat omnipotens Deus, quia ii quibus promiserat male permutantur, quanto magis minarum effectus retrahit, cum bene conversos eos aspicit quibus pro admissis iniquitatibus poenam animadversionis intimavit? Quid ergo ad haec dicimus, qui quotidie delinquimus, atque in reatus nostri obligatione securi sumus? Hoc igitur ipsum, quod districtionem divinae justitiae non tenemus, nobis valde timendum est, quia ecce qui divina indignatione projicitur pro culpa perpetratae negligentiae nullo timore sollicitus fuisse perhibetur. Sed quia ad timorem reprobi praedicatoris repulsionem novimus, electi profectum audiamus. Nam sequitur: Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo ( S1, 3, 19).
  • Liber 2, Caput 4
    • Hoc profecto si ad historiam legitur, crevisse puer Samuel aetate corporis designatur; si vero ut caetera spiritali investigatione ista perquirimus, cum eo Dominus esse describitur, qui crevisse memoratur. Crescit autem qui in virum perfectum mentis aetate proficit. Unde et per Prophetam de electis proficientibus dicitur: Ambulabunt de virtute in virtutem, videbitur Deus deorum in Sion ( Ps, 83, 8) . Hinc Paulus ait: Donec occurramus ei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi ( Ep, 4, 13). Verum nonnulli sunt qui dum virtutibus crescunt, elatione corruunt. Hi nimirum crescere videntur, sed tamen cum eis Dominus non est, quia a se eum, alta sentiendo de se, ejiciunt, quem in profectu virtutum positi per humilitatem secum habere potuerunt. Vel si per exteriorem dignitatem crevisse intelligitur, Dominus cum eo esse memoratur, quia profecto plerique in humiliori ordine religiosi sunt; sed cum subito ad culmen dignitatis pervenerint, prima opera cum humilitate derelinquunt. Samuel igitur et proficit, et proficiens Dominum secum habuit, ut profecto electorum praedicatorum morem praeferret, qui cum dona, et dignitates, quibus prosint aliis, assequuntur, de semetipsis placere Deo non negligunt, et ex eo illa quae pro aliis acceperunt dona multiplicant, unde in semetipsis ostendunt bonum, quod in eis loquendo propagare concupiscunt. Quare et subditur: Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram ( S1, 3, 19).
  • Liber 3, Caput 1
    • Quibus nimirum verbis quid aliud quam Judaici populi perfidia clarius agnoscitur? Nam qui omnipotentem Deum Dominum vocat, adhuc ei servire se existimat. Cum igitur Judaico populo repulsio sua a sanctae Ecclesiae doctoribus insinuatur, dicit: Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat. Quia dum Deo se placere per veterem institutionem credit, sanctae Ecclesiae nequaquam minas expavescit. Quasi enim apertiori voce Judaica perfidia asserat, et comminantibus sibi sanctae Ecclesiae praedicatoribus dicat; Eo nobis minis vestris terrorem nullum incutitis, quo circa fidem ei nos ministrare credimus a cujus gratia nos decidisse praedicatis. Cum ergo adjungit: Faciat quod bonum est in oculis suis, sanctae Ecclesiae doctores subsannat potius quam se divinae sententiae offerat. Quasi alia intentione loquatur, et dicat: Eo nobis tale aliquid non facit, quo noster est Dominus ille quem nobis ad vindictam proponitis. Sequitur: Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo ( S1, 3, 19).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 3
    • Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19) Quod dictum est de Samuele, postquam verba divini oraculi, quae nocteacceperat, mane Heli retulit: Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram, ( S1, 3, 19) significat, quia nihil ex his quae locutus est irritum fuit, sed omnia suntrebus completa quae dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua, quae pro nihilo habenda, et universorumsunt calcanda despectu. Sic et beatus Job dixit: Et lux vultus mei non cadebat in terram. ( Jb, 24) Quia nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut nunquamcontemptibili laetitia solveretur. Sed quotiescunque hilariorem se praesentibus exhiberet certa semper hoc causautilitatis eorum faceret. De quo et annectitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 3
    • Crevit autem Samuel et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram ( S1, 3, 19). Quod dictum est de Samuele, postquam verba divini oraculi, quae noctu acceperat, mane Heli retulit, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram ( S1, 3, 19), significat quia nihil ex his quae locutus est irritum fuit, sed omnia sunt rebus completa quae dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua, quae pro nihilo habenda et universorum sunt calcanda despectu, sicut et beatus Job dixit: Et lux vultus mei non cadebat in terram. ( Jb, 29) Quia nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut nunquam contemptibili laetitia resolveretur, sed quotiescunque hilariorem se praesentibus exhiberet, certa semper hoc causa utilitatis eorum faceret.

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 2
    • Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram ( S1, 3, 19). Quod dictum est de Samuele, postquam verba divini oraculi, quae noctu acceperat, mane Heli retulit: Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram, significat quod nihil ex his quae locutus est irritum fuit, sed omnia sunt rebus completa quae dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua, quae pro nihilo habenda et universorum sunt calcanda despectu, sicut et beatus Job dixit: Et lux vultus mei non cadebat in terram ( Jb, 29, 24), quia nimirum in tanta gravitate vultum tenere consueverat, ut nunquam contemptibili laetitia resolveretur; sed quotiescunque hilariorem se praesentibus exhiberet, certa semper hoc causa utilitatis eorum faceret.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 5
    • Factum est autem in die quodam Heli jacebat in loco suo, et oculi ejus caligaverunt, nec poterat videre lucernam Dei antequam exstingueretur ( S1, 3, 2 et S1, 3, 3). In tabernaculo foederis erat candelabrum, ubi a vespere usque mane summopontifice lucernas vespere concinnante jugiter extra velum praeparataelucebant, ut Dominus jusserat; isto pontifice intrante in tabernaculum jamgrandaeva senectute confecto, oculi ejus intantum caligaverant, ut nec incensamlucernam posset aspicere, quanto magis exstinctam? Figuraliter vero lucerna DeiHeli fuerat, quando dignitate sacerdotali pollens justitia claritatis fulgebat,quam exstinctam propheta asserit, dum ob scelera filiorum sacerdotii potestatemmeritorumque lumen amisit. Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis jus in terra ( S1, 3, 19). Significat quia nihil ex iis quae locutus est irritum fuit, sed omnia suntrebus completa quae dixit. Cadunt namque in terra verba supervacua, quae pro nihilo habenda, etuniversorum sunt calcanda despectu, sicut et beatus Job dixit: Et lux vultus mei non cadebat in terra; qui nimirum in tanta gravitate vultumtenere consueverat, ut numquam contemptibili laetitia resolveretur, sedquotiescumque hilariorem se praesentibus exhiberet, certa semper hoc causautilitatis eorum faceret.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 3
    • Et non cecidit ex omnibus verbis Samuel in terram ( S1, 3, 19). Non cecidisse ex omnibus verbis ejus in terram dicitur: quia quidquid prophetabat, rebus gestis demonstrabatur. Et evenit sermo Samuelis universo Israeli ( S1, 3, 21). Sermo ejus fuit ad universum Israel, quod percutiendi essent a Philistaeis propter peccata filiorum Eli: quem sermonem eventus rei postea probavit.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 2
      1. 1. Et suscitabo mihi Sacerdotem fidelem. ( S1, 2, 35)
      2. 2. Et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19)
      3. 3. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta plebis ( S1, 6, 19) (Vulgatus tamen interpres habet: quinquaginta millia plebis .)
      4. 4. Ex qua die mansit area ( S1, 7, 2) (Vulgatus addit: Domini ) in Cariathiarim, multiplicati sunt dies ejus ( S1, 7, 2) etc.
      5. 5. Quod ait Jonathan ad David: Si vixero, facies mihi misericordiam ( S1, 20, 14) etc.
      6. 6. Fecit Salomon festivitatem celebrem et omnis Israel cum eo. ( R3, 8, 65)
      7. 7. In diebus ejus aedificavit de Achiel de Bethel Hierico. ( R3, 16, 34) (At Vulgatus habet: Hiel de Bethel. )
      8. 8. Haec faciant mihi dii, et haec addant, si suffecerit pulvis Samariae pugillo universi populi, qui sequitur me. ( R3, 20, 10) (Sed Vulgatus habet pugillis. )
      9. 9. Tertia pars vestrum introeat Sabbato, et observet excubitum domus regis. ( R4, 11, 6) (At in nostra versione legitur excubias.)
      10. 10. Quod ait Abigail ad David: Si enim surrexerit homo aliquando persequens te, ( S1, 25, 29) etc.
      11. 11. Et praecepit, ut docerent filios Juda arcum. ( S2, 1, 18)
      12. 12. Et percussit Moab, et mensus est eos funiculo. ( S2, 8, 2)
      13. 13. Ipse esset quasi tenerrimus ligni vermiculus. ( S2, 23, 8) (Vulgatus habet est .)
      14. 14. Ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. ( S2, 23, 20)
      15. 15. De templo, quod habebat triginta cubitos in altitudinem. ( R3, 6, 2) Et in libro Paralipomenon habebat centum viginti ( Ch2, 3, 4).
      16. 16. Ostium medii lateris in parte erat domus dexterae ( R3, 6, 8).
      17. 17. Texitque domum laqueariis cedrinis ( R3, 6, 9). (At in Vulgata habetur: texit quoque. ).
      18. 18. Cumque imminerent vectes, et apparerent summitates eorum foris sanctuarium, ( R3, 8, 8) etc. (At legendum eminerent, uti habet communis lectio.)
      19. 19. Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema, et testimonium. ( R4, 11, 12).
      20. 20. Et non fiebat ratio iis hominibus, qui accipiebant pecuniam. ( R4, 12, 15).
      21. 21. Ipse percussit Edom in valle Salinarum. ( R4, 14, 7).
      22. 22. Ipse restituet terminos Israel ab introitu Emath. ( R4, 14, 25) .
      23. 23. Et unaquaeque gens fabricata est deum suum. ( R4, 17, 29) (Lectionem hanc proponit rectissime Vulgata, et sequitur clariss. Zacharias: at in exemplari ad me misso legitur domum suam .)
      24. 24. Ubi est deus Emath, et Arphath ! Ubi ( R4, 18, 34) etc. (Vulgata Arphad .)
      25. 25. Ascendit umbra decem lineis. ( R4, 20, 9) (At legendum est cum Vulgata: Vis, ut ascendat, etc. nisi vis indicari versic. 11. jam descenderat, ( R4, 20, 11) etc.)
      26. 26. Quae habitabat Jerusalem in secunda. ( R4, 22, 14).
      27. 27. Contaminavit quoque Topheth, quod est in valle filii Ennon. ( R4, 23, 10).
      28. 28. Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda Soli. ( R4, 23, 11).
      29. 29. Excelsa quoque, quae erant in Jerusalem, ad dexteram partem montis offensionis, ( R4, 23, 13) [mauvais référencement: R4, 23, 15] etc.
      30. 30. Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes ( R4, 24, 14) etc.
  • Liber 1, Caput 1
    • Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. ( S1, 3, 19) Significat quia nihil ex his, quae locutus est, irritum fuit, sed omnia sicut rebus impleta quae dixit. Cadunt namque in terram verba supervacua, quae pro nihilo habenda, et universorum sunt calcanda despectu sicut et beatus Job dixit : et lux vultus mei non cadebat in terram; ( Jb, 29, 24) quia nimirum in tanta gravitate vultum (tenere) retinere consueverat, ut nunquam contemptibili laetitia resolveretur. Sed quotiescunque hilariorem se praesentibus exhiberet, certam semper ob causam utilitatis eorum (faceret) ageret.