Liber Primus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 18 : indicavit itaque ei Samuhel universos sermones et non abscondit ab eo et ille respondit Dominus est quod bonum est in oculis suis faciat

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Quidnam est quod is qui loqui timuit, domus Domini ostia reseravit, nisi quia obedire non erubuit, qui indicare tristia expavit? Nam superius dictum est: Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. Puer enim, qui in templo Domini dormisse et nunc ejusdem aperire ostia dicitur, injunctum ministerium habuisse ostenditur, ut horis congruentibus aperiret ostia, et obseraret. Qui ergo visionem indicare expavit, et ostia domus Domini aperuit, reverentiam magistro dupliciter impendit, videlicet cura ministerii, et custodia locutionis. Quam profecto loquendi custodiam quam districte tenuisset ostenditur, si ea quae sequuntur subtiliter attendantur. Nam repente subinfertur: Venit ergo Heli ad Samuelem, et dixit: Samuel fili mi. Qui respondit: Praesto sum. Et interrogavit eum: Quis est sermo quem locutus est Dominus ad te: oro, ne celaveris mihi. Haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus quae dicta sunt tibi. Indicavit ergo ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo ( S1, 3, 16, S1, 3, 17 et S1, 3, 18).
  • Liber 2, Caput 4
    • Qui enim tanta imprecationis instantia ad loquendum coactus asseritur, magna districtione silentii obligatus fuisse declaratur. Et quia non tam pro custodia puritatis quam obstinatione proterviae quidam tacere subjecti solent, Samuel electi subditi formam ostendit, qui reverenter tacuit, sed tacere loqui jussus expavit. Itaque gemina luce conversationis enituit, dum qui filialis timoris virtute siluit, loquendi utilitatem loquendo conquisivit. Sequitur: Et ille respondit: Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat ( S1, 3, 18).
  • Liber 3, Caput 1
    • Quaenam est alia domus Domini quam sancta Ecclesia? Et quae sunt hujus domus ostia, nisi spirituales virtutes? Ostia namque domus Domini Samuel aperuit quando concurrentibus ad unitatem verae fidei praedicatorum ordo virtutum spiritalium dona patefecit. Velut enim clausa erant domus ostia cum sanctae Ecclesiae virtutes ignorabantur. Bene autem, cum visionem Heli indicare Samuel timuit, domus Domini ostia aperuisse memoratur, quia prius quam apertam Judaeae repulsionem praedicatorum ordo indicaret, dum ad poenitentiam monuit, electis ad fidem currentibus virtutum spiritalium occulta reseravit. Nam qui misericordiae tempore dicere visa timuit, tempore exquirendae justitiae visionem justitiae indicavit, dicens: Quia indignos vos fecistis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes ( Ac, 13, 46) [mauvais référencement: Ac, 13, 45] . . Ex qua profecto ratione quaestio oritur, quia videlicet visionem Samuelis prece magis et imprecatione Heli indicatam fuisse perhibetur. Nam subditur: Venit ergo Heli ad Samuelem, et dixit: Samuel, fili mi. Qui respondit: Praesto sum. Et interrogavit eum: Quis est sermo quem locutus est Dominus ad te? oro, ne celaveris mihi. Haec faciat tibi Deus, et haec addat, si absconderis a me sermonem ex omnibus quae dicta sunt tibi. Indicavit igitur ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo ( S1, 3, 16, S1, 3, 17 et S1, 3, 18).
  • Liber 3, Caput 1
    • Quomodo enim ab exsecutore divinae sententiae visionem suae repulsionis didicit, qui hoc non tam a comminante quam ab eo qui magis precibus cogebatur audivit? Sed qui istud quaerunt primo intelligant quia non ad litteram, sed ad spiritalem et typicam significationem ista discutimus. Hoc enim loco venire Heli, neque ad motum corporis Judaici sacerdotii refertur, neque ad affectum mentis, sed tamen venire ei fuit hoc ipsum quod rationalis Dei creatura est praedicatoribus apparere. Venit itaque cum in humana natura visus est, doctorumque corda sibi ad miserandum movit. Venire ergo Heli non est in veteri populo accessus mentis, aut corporis, sed ostensio humanae conditionis. Vel fortasse venire ei fuit ex eo quod ex omnibus populis ad Dei cultum electus fuit. Eum quoque filium appellavit qui ab illo respicitur qui in electis Patribus institutor sanctae Ecclesiae fuisse memoratur. Vocat ergo filium non affectu appellationis, sed ostensione amissae dignitatis. Et quia in caligine caecitatis aspicitur, indicari sibi visionem postulasse perhibetur. Obsecrare etenim ei est respectu communis naturae praedicatorum mentes ad misericordiam provocare. Qui etiam imprecationem precibus addidit, quia ordo praedicantium, dum in tanta miseria positum Judaeorum sacerdotium attenderet, irasci sibi omnipotentem Dominum timuit, si non ei verbo subveniret. Unde et apte subjungitur: Indicavit ei Samuel universos sermones, et non abscondit ab eo. Omnia quippe ei visa indicavit, ut, audito quod meruit, magnitudo formidinis ad sollicitudinem eum converteret impetrandae divinae miserationis. Universos ei Domini sermones indicavit, ut dum in vetustate sua se projectum cognosceret, per poenitentiae lacrymas ad verae fidei renovationem festinaret. Qui profecto respondit, dicens: Dominus est, quod bonum est in oculis suis faciat ( S1, 3, 18).