Liber Primus Samuelis

Caput 3

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
PrécédentSuivant

V. 9 : et ait ecce ego quia vocasti me intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum et ait ad Samuhel vade et dormi et si deinceps vocaverit te dices loquere Domine quia audit servus tuus abiit ergo Samuhel et dormivit in loco suo

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 140. 141. :

    Ipse puer Samuel Domini ter noce uocatus

    Indicat eiusdem dampna doloris Heli.
  • liber 1 , v. 142. 143. :

    Signat uox ad eum ter facta quod ipse sacerdos

    Atque propheta Dei duxque futurus erat.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 4
    • Vocare etenim Dei per vim majoris gratiae excitare est. Dormientem namque Dominus vocat, quia a terrena intentione quiescentes ad augmentum supernae cognitionis excitat. Nam dum ad ea quae foris sunt per sollicitudinem vigilamus, interna et spiritualia non sentimus. Repulsio itaque terrenae curae praeparatio est nostra ad perceptionem supernae gratiae, quia in electis fit uberior infusio divini muneris, quo mens fuerit purior per custodiam internae meditationis. Sequitur: Et vocavit , inquit, Dominus Samuelem. Qui respondens, ait: Ecce ego, et cucurrit ad Heli, et dixit: Vocasti enim me, qui dixit: Non vocavi te, fili mi, revertere et dormi. Et abiit et dormivit. Et adjecit Dominus vocare rursum Samuelem. Consurgensque abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Qui respondit: Non vocavi te, fili, revertere et dormi. Porro Samuel non sciebat Dominum, neque revelatus ei fuerat sermo Domini. Et adjecit Dominus, et vocavit Samuelem tertio. Qui consurgens abiit ad Heli, et dixit: Ecce ego, quia vocasti me. Intellexit igitur Heli quia Dominus vocaret puerum, et ait ad Samuelem: Vade et dormi, et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus ( S1, 3, 4, S1, 3, 5, S1, 3, 6, S1, 3, 7, S1, 3, 8 et S1, 3, 9).
  • Liber 2, Caput 4
    • Sed quia separatim dicitur: Nondum sciebat Dominum, neque revelatus ei fuerat sermo Domini, potest subtilius intelligi. Nam in una eademque interna Dei contemplatione et mira charitas contemplanti infunditur de fructu tantae gloriae, et stupor magnus in secreti verbi revelatione. Quidam ergo Dominum sciunt, et sermonis ejus revelationem percipiunt, quia et mira dulcedine replentur, ex ea quam ex consuetudine hauriunt infusione tantae charitatis, et magna crudiuntur sapientia revelatione verbi. A nonnullis vero scitur Dominus, quibus sermo Domini nequaquam revelatur; quia simplices quique, sed magna conversatione perfecti viri, de contemplationis divinae gloria ineffabilem quidem amoris dulcedinem contemplando percipiunt, sed tamen ad revelati verbi ejus altitudinem non pertingunt, quia ad amantium ordinem assumpti sunt, non ad celsitudinem praedicationis. Revelatur quidem ei verbum, ut ametur; et ne praedicetur, absconditur. Bene autem de eo qui ad ministerium praedicationis elevatur dicitur: Nondum sciebat Dominum, neque revelatus ei fuerat sermo Domini, ut dum ea quae nondum habet rudis insinuat quibus bonis ditari praedicator debeat patenter ostendat. Nam qui illam intimi amoris virtutem nondum percepit, profecto omnipotentem Dominum, quem fide velut fama novit, praesentia illius magna charitatis nescit. Et si ardenter diligit, et arcana mysteriorum discutere per spiritum nondum novit, jam quidem Dominum cognoscit, sed ad sermonis ejus revelationem non pervenit. De obediente autem puero statim subditur: Abiit ergo Samuel, et dormivit ( S1, 3, 9).
  • Liber 2, Caput 4
    • Et notandum quia quiescentem puerum, nesciente Heli, Dominus excitat, sed tamen excitato, nisi eodem Heli praecipiente, vocationis suae causam nequaquam manifestat, quia electos subditos occulta inspiratione ad supernae patriae desiderium erigit, sed per quietem vocare eos ad eam quam diligunt patriam sine majorum licentia non permittit. Quia ergo quoties vocatur puer, toties ire ad magistrum sinitur, quid est aliud, nisi quia ipsa divinitus inspirata subjectorum desideria majorum judicio submittuntur? Opus namque subjecti divinitus inspiratum tunc Deo gratum esse cognoscitur, si majoris imperio aut permissione peragatur. Quater ergo vocatur puer a Domino, quater somni quies praecipitur a magistro, quia ad temperamentum operis, silentium oris, abjectionem internae sollicitudinis, cessationem ministerii, pro amore secretioris vitae per divinam inspirationem succendimur, et tamen amoris nostri desideria adimplere sine majorum nostrorum permissione prohibemur. Vocat itaque Dominus, et vocationis causam tacet, ut permittente magistro semetipsum vocato subjecto insinuet. Nam qui non jusso audire postquam vocavit siluit, ubi doctor homo praecepit, vocans Deus vocationis causam indicavit. Sequitur enim: Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo. Et venit Dominus, et stetit; et vocavit, sicut vocaverat secundo, Samuel. Et ait Samuel: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Et ait Dominus ad eum ( S1, 3, 9, S1, 3, 10 et S1, 3, 11).
  • Liber 3, Caput 1
    • Dominum namque tunc ordo praedicatorum nesciit ea perfectione qua postea profecit. Vel fortasse idcirco nescire Dominum dicitur, quia alta et profunda quae noverat infirmis adhuc et rudibus auditoribus non pandebat. Unde et volentibus diem dominici adventus agnoscere ea quae omnia noverat, et indicare nolebat, Veritas dicit: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelo, neque Filius, nisi solus Pater ( Mc, 13, 32). Quid est quod sciens omnia Filius judicii diem nescit, nisi quia inter cuncta quae noverat, diem sciens, nesciebat eum ut diceret, sed ejus tempus et qualitatem sciebat? Hinc Joannes Baptista, qui Dominum perfecte noverat, ad eum quasi nesciens discipulos mittebat, dicens: Tu es qui venturus es, an alium exspectamus? ( Lc, 7, 20) Velut enim Dominum nesciens Samuel praedicabat, cum evangelista Matthaeus, divinitatem Redemptoris praeteriens, a sola humanitate ejus inchoavit, dicens: Liber generationis Jesu Christi filii David, filii Abraham ( et Mt, 1, 1) . Sed sciebat profecto Dominum, et revelatus erat ei sermo Domini, cum Joannes, divinitatem ejus alta exponendo suscipiens, ait: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum ( Jn, 1, 1). Nesciebat Dominum, cum Paulus loqueretur, dicens: Factus sum omnia omnibus, ut omnes facerem salvos ( 1Co, 9, 22) . Qui enim infirmis infirmus, et parvulis fiebat parvulus, et omnibus omnia, nimirum cum ignorantibus etiam ignorabat. Nam ut ejusdem ignorantiae verbo uteretur, Corinthiis loquens, ait: Nihil judicavi me scire inter vos, nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum ( 1Co, 2, 2) . Nam cum sapientibus et Dominum noverat, et sermonem ejus revelatum habebat. Unde et dicit: Nos autem revelata facie Domini gloriam speculantes, in eamdem imaginem transformamur, tanquam a Domini spiritu ( 2Co, 3, 18). Hinc item loquitur, dicens: Sapientiam loquimur inter perfectos, non sapientiam hujus mundi, neque principum hujus saeculi, sed loquimur Dei sapientiam, quae in mysterio abscondita est ( 1Co, 2, 6) . Hinc item eum quem noverat Dominum praedicat, dicens: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae ejus, portansque omnia verbo virtutis suae, purgationem peccatorum faciens, sedet ad dexteram majestatis in excelsis, tanto melior angelis effectus, quanto differentius prae illis nomen haereditavit. Cui enim dixit angelorum: Filius meus es tu, ego hodie genui te ( He, 1, 3, He, 1, 4 et He, 1, 5) ? Nescire ergo Dominum dicitur, non ignorantia cognitionis, sed praetextu simplicitatis. Sequitur: Intellexit ergo Heli quia Dominus vocaret puerum ( S1, 3, 9).
  • Liber 3, Caput 1
    • Nam si non intelligeret, per sacra eloquia ei salutis consilia nequaquam ministrasset. Intellexit namque, quia praevidit. Quidquid enim omnipotens Deus in constructione futurae Ecclesiae agere disposuit, hoc veteribus Patribus per sanctum prophetiae spiritum revelavit. Nam per Amos prophetam dicitur: Non faciet Dominus Deus verbum, quod non revelaverit servis suis prophetis ( Am, 3, 7). Quid enim aliud quam novorum praedicatorum vocationem intellexerat qui dicebat: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram ( Ps, 44, 17) . Sed ei quem vocandum intellexit etiam consilium subministravit, dicens: Vade et dormi, et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus ( S1, 3, 9).
  • Liber 3, Caput 1
    • Jam quidem de somno Samuelis satis, ut arbitror, quia internae meditationis quietem designet ostensum est. Qui profecto somnus ab Heli Samueli praecipitur, quia ad contemplanda interna mysteria vacare doctor per sacrum eloquium docetur. Sed quid est quod Samuel quoties vocatur, toties ad dormiendum remittitur, et tamen ei adhuc nequaquam jubetur ut dicat Deo: Loquere, Domine, quia audit servus tuus. Ibi enim dormire jubetur, non tamen loqui; hic autem etiam cum obedienda somni etiam licentia injungitur locutionis. Ibi etiam ad dormiendum misso, non dicitur: Vade, sed, Revertere; hic quoque nequaquam dicitur Revertere, sed Vade. Quid enim sibi vult tanta praecipiendi varietas? Quam nimirum varietatem clarius agnoscimus, si illud quod hoc in loco Samuelis somnus significat attendamus. Et quia superiores somni modos ad probationem donorum sanctae dilectionis retulimus (Supra, num. 11, 12), quid est hoc loco Samueli, id est novo praedicatori dormire, nisi probata jam et cognita eadem dona cum securitatis quiete possidere? Merito igitur ei prius non dicebatur Vade, sed Revertere; nunc autem non Revertere, sed Vade. Qui enim adhuc examinabat reverti jubebatur, ut mentis tranquillitate aliud donum discuteret, qui aliud jam eadem mentis quiete cognovisset. Ei autem quia jam cuncta examinando probaverat, Vade dicitur, quia ad possidenda cognita secura jam intentione mittebatur. Cur ergo prius somnus sine locutione praecipitur, nunc autem somnus cum locutione, nisi quia non licebat dicere Loquere, nisi ei qui vera cognitione certus existeret quia is qui loqueretur mentis suae affectibus Deus esset? Examinanti ergo non dicitur, quia nisi loquentem intus perfecte dijudicet, locutionem spiritalem sibi adhuc incertam non debet cupere, et excipere quasi certam. Dicere enim menti Deo Loquere, est internam ejus aspirationem secure excipere. Igitur perfecte cognoscenti hoc competit, non probanti, quia ante judicium interni examinis, sicut divina locutio non probatur, ita quod de Deo nobis est incognitum pro certo et cognito non excipitur. Dictum namque est Samueli Vade et dormi, quia cum ordo sanctorum praedicatorum dona spiritalia per sacri eloquii probationem didicit, ejusdem sanctae scripturae eruditione cognovit, ut in ejusdem donis eo securius per amorem requiesceret, quo eorum virtutem apertiori ratione cognovisset. Praeceptum quoque est ei ut vocanti Deo diceret Loquere, Domine. Quia sacrae locutionis studio doctus est, non solum per internae visitationis gratiam loquentem Dominum devote audire, sed silentem etiam, ut loqui dignaretur, magnis desideriis implorare. Abiit ergo Samuel, et dormivit in loco suo ( S1, 3, 9).