Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 17 : Pro patribus tuis nati sunt tibi filii; constitues eos principes super omnem terram.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat ( S1, 2, 8). Qui vero principes hoc in loco nisi sancti apostoli designantur? De quibus nimirum principibus, Deo per Psalmistam dicitur: Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine ( Ps, 44, 17 et Ps, 44, 18). Quid est quod pauper cum principibus sedet, nisi quia ordo praedicatorum, de gentibus electus, in sancta Ecclesia culmen apostolicae auctoritatis obtinet? Cum principibus quippe sedet, quia de throno coelestis magisterii doctrinam salutis exhibet. Et solium gloriae tenet, quia bonae famae odorem spargit, quibus dignitate praeeminet. Vel certe solium gloriae tenet, et cum principibus sedet, quia et sublimitatis honore radiat, et miraculis coruscat. Sed qui tam sublimi dignitate sustollitur, qualiter uti ea debeat indicat, cum subjungit: Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. ( S1, 2, 8)
  • Liber 3, Caput 1
    • Nam si non intelligeret, per sacra eloquia ei salutis consilia nequaquam ministrasset. Intellexit namque, quia praevidit. Quidquid enim omnipotens Deus in constructione futurae Ecclesiae agere disposuit, hoc veteribus Patribus per sanctum prophetiae spiritum revelavit. Nam per Amos prophetam dicitur: Non faciet Dominus Deus verbum, quod non revelaverit servis suis prophetis ( Am, 3, 7). Quid enim aliud quam novorum praedicatorum vocationem intellexerat qui dicebat: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram ( Ps, 44, 17) . Sed ei quem vocandum intellexit etiam consilium subministravit, dicens: Vade et dormi, et si deinceps vocaverit te, dices: Loquere, Domine, quia audit servus tuus ( S1, 3, 9).
  • Liber 3, Caput 1
    • Quid est quod postquam Heli visionem exposuit, crevisse Samuel dicitur, nisi quia doctorum nostrorum ordo, postquam verbo Synagogae filios repulit, majoris reverentiae gloriam apud gentilitatem invenit? Crevit ergo, quia qui per verbi ministerium se prius in una gente cohibuit, postmodum sanctitatis atque doctrinae famam in universo mundo dilatavit. Unde et per Psalmistam dicitur: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum ( Ps, 18, 5). Hinc iterum sanctae Ecclesiae loquens, ait: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram ( Ps, 44, 17). Crevit itaque cum in universo mundo radiavit. Cum quo etiam Dominus esse perhibetur, quia omne quod de fama sanctitatis redoluit, omne quod clarum per verbum luxit, de praesentia Redemptoris accepit, quem secum habuit. Nam etsi verbo Paulus non solum infirma et terrena, sed etiam summa et coelestia penetrat, ex eo hanc dicendi virtutem obtinet, quem secum esse affirmat, dicens: An experimentum ejus quaeritis qui in me habitat Christus ( 2Co, 13, 3)? Qui enim in se loquebatur secum erat. Redolet omni mundo per vitam, sed ex eo vitae odorem trahit quem ostendit: dicens: Christi bonus odor sumus in omni loco ( 2Co, 2, 15) . Omnia esse de praesentia Redemptoris Joannes insinuat, quia dicit: De plenitudine ejus omnes accepimus ( Jn, 1, 16). Samuel ergo cum crevisse dicitur, cum eo Dominus esse memoratur, quia doctorum ordo cum magnae sanctitatis atque doctrinae gratia omni mundo resplenduit, ex eo tam magnus apparere potuit qui eum in mundo positum non reliquit. Sequitur: Et cognovit universus Israel a Dan usque Bersabee quod fidelis Samuel propheta esset Domini ( S1, 3, 20).
  • Liber 5, Caput 4
    • Filii Saul, qui non ad quamlibet haereditatem, sed ad regnum nascuntur, illos insinuat, de quibus sanctae Ecclesiae per Psalmistam dicitur: Pro patribus tui nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. ( Ps, 44, 17) Quos tres esse agnovimus, quia fidem sanctae Trinitatis praedicando defendunt. Sed quia percusso Amalech, regis filii nominantur, eorum numerum ad virtutum merita referamus. Maceratio quidem corporis, circumspectio mentis,simplicitas intentionis, tria sunt. Quia ergo doctores sanctae Ecclesiae ad reprimendam carnis libidinem fortes sunt, ad cordis custodiam sapientes, intentionem cordis in coelum sublevando sublimes, tres esse Saul filii dicuntur. Tria etiam sunt, fortitudo operis, virtus charitatis, et affluentissima gratia praedicationis. Doctores quippe sanctae Ecclesiae, quia magna conversatione sublimes sunt, magna charitate ferventes, magna verbi sapientia facundi, ternario numero apte signati sunt. Quorum certe virtutibus nomina conveniunt, quia Jonathas columbae donum dicitur; Jesui, planities, sive desiderium meum; Melchisva, rex meus salus. Quia enim praecellentia dona Spiritus sancti doctores habent, columbae donum recte nominantur. Quia item inter dona sublimia humiles sunt, planities dicuntur. Quia pro subditis sibi fidelibus ardenter aeterna postulant, desiderium meum esse perhibentur. Quae quidem vox parvulorum subditorum esse cognoscitur, virtus vero tanti nominis praelatorum. Qui enim parvuli et frigidi adhuc in nostris negligentiis jacemus, ad coelestem patriam ardentibus desideriis non flagramus. Sed quod nos ardenter flagitare non possumus, pro nobis postulat qui ad illam quam nobis adipisci desiderant patriam magnis desideriis anhelant. Pro excellentia ergo charitatis non desiderantes, sed desiderium regis filius dicitur, ut in doctoris mente flagrare ignis dilectionis specialiter demonstretur. Unde et de Domino per Psalmistam dicitur: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem. ( Ps, 103, 4) Hinc est item quod Daniel vir desideriorum dicitur (voir: Da, 9) , quia prospera populi sui magnis precibus postulasse perhibetur. Melchisva vero dicitur, rex meus salus. Rex quippe praedicator dicitur, quia celsitudinem tenet ordinis, et dignitatem magnae conversationis. Rex item dicitur, quia summam tenet celsitudinis et vigorem auctoritatis. Salus etiam dicitur, ut ejus integritate aegritudo populi depelli posse sentiatur. Merito enim vitae et devota oratione homo agere quotidie debet doctor, ut subjectus sibi quisque pertingere valeat ad salutem. Sed notare iterum doctor debet quia cum a subditis nominatur, non rex noster, sed rex meus dicitur. Quid est ergo quod rex meus dicitur, nisi quia tam familiaris esse debet omnibus, ut singulorum esse per amorem sentiatur? Sed qui meus dicitur, rex nominatur, quia humilis et affabilis praedicator hoc ipsum quod praeeminet non videtur esse suum singulariter, sed speciale singulorum, cum tam communis per gratiam esse nititur, ut ejus celsitudo propria uniuscujusque fore videatur. Onus autem verbi dicitur, quia videlicet salus mea dicitur, per quod nimirum diligens praedicatoris studium et sollicitudo commendetur, quia sic debet intendere simul omnibus, ut quaerat et agat propria singulorum. Ab unoquoque etenim salus mea dicitur, si uniuscujusque infirmi curam suscipit, et hunc ad aeternae salutis bona perducit.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 3, Caput 7
    • Misit quoque rex Salomon et tulit Hiram de Tyra, filium mulieris viduae ex tribu Nephthali patre Tyrio, artificem aerarium, plenum sapientiae, et intelligentiae et doctrinae ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus. ( R3, 7, 13 et R3, 7, 14) Et hoc mysterii gratia factum est: artifex quippe Tyrius quem adjutorem Salomonsui assumpsit operis, electos de gentibus verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur quia filius erat mulieris viduae de Israel,in qua persona solet nonnunquam praesentis temporis Ecclesia figurari: pro qua virsuus, videlicet Christus, morte gustata resurrexit, atque in coelos ascendens, eaminterim peregrinantem ase, reliquit in terris. Non autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae filii sancti suntpraedicatores, cum omnes electi se filios fateantur Ecclesiae, cum etiam de eispraedicatoribus Novi Testamenti, specialiter ei promittatur, dicente Propheta: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. ( Ps, 44, 17) [mauvais référencement: Ps, 44] Fecit autem Hiram omne opus Salomonis. ( R3, 7, 14) Quia nimirum doctores sancti, dum ministerio verbi fideliter insistunt, opusutique Dei operantur. Quoniam illis loquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus illustrando ipsead viam praeordinavit aeternam. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit. ( 1Co, 3) -- Fecit hoc opus ex aere, ( R3, 7, 14) quia illis committere verbum quaeritdoctor strenuus, qui hoc pie suscipere acperseveranter custodire desiderant, quique etiam aliis praedicando latius diffamare,quaeque ipsi didicerint recta satagunt. Aeris namque metallum valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 3, Caput 7
    • Misit quoque rex Salomon, et tulit Hiram de Tyro, filium mulieris viduae, et ex tribu Nepthalim, patre Tyrio, artificem aerarium, plenum sapientia, et intelligentia, et doctrina, ad faciendum omne opus ex aere. Qui cum venisset ad regem Salomonem, fecit omne opus ejus, ( R3, 7, 13 et R3, 7, 14) etc. Et hoc mysterii gratia factum est. Artifex quippe Tyrius, quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis, electos de gentibus verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur, « quia filius erat mulieris viduae de Israel; » in qua persona solet nonnunquam praesentis temporis Ecclesia figurari: pro qua vir suus, videlicet Christus, morte gustata, resurrexit, atque in coelos ascendens eam interim peregrinantem a se reliquit in terris. Non autem laborandum in explanando, quomodo hujus viduae filii sancti sint praedicatores, cum omnes electi viritim se filios esse fateantur Ecclesiae; cum etiam de eisdem praedicatoribus Novi Testamenti specialiter ei promittatur, dicente Propheta: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eos principes super omnem terram. ( Ps, 44, 17) [mauvais référencement: Ps, 44]Fecit autem Hiram omne opus Salomonis, quia nimirum doctores sancti dum ministerio verbi fideliter insistunt, opus utique Dei operantur, quoniam loquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus illustrando ipse ad vitam praeordinavit aeternam. Ego, inquit, plantavi, Apollo rigavit: Deus autem incrementum dedit. ( 1Co, 3) Fecit hoc opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit doctor strenuus, qui hoc pie suscipere ac perseveranter custodire desiderent, quique etiam aliis praedicando latius diffamare quae ipsi didicerint recta satagant. Aeris namque metallum valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.

Auctor incertus

  • Liber 3, Caput 20
    • Anno quarto fundata est domus Domini in mense Zio, et in anno undecimo mense Bul, ipse est mensis octavus, perfecta est domus Domini in omni opere suo, et in universis utensilibus; aedificavit autem eam annis septem ( R3, 6, 37 et R3, 6, 38). Patet allegoriae sensus, quare septem annis aedificata sit domus Domini: quianimirum sancta Ecclesia toto hoc saeculo, quod septem dierum circuituperagitur, ex electis construitur animabus, et in fine saeculi suum quoqueincrementum ad finem ipsum perducit. Vel certe septem annis aedificatur, ob significationem gratiae spiritalis,quam Ecclesia sola, ut sit Ecclesia, percipit. Septem quippe dona sancti Spiritus enumerat Isaias, sine quibus nemo fidelis,vel fidem servare, vel merito fidei ad coronam potest venire justitiae. Quod autem in septimo anno et in octavo ejus mense perfecta est domus in omniopere suo, et in universis utensilibus, ad futurum saeculum diemque judiciipertinet, quando ad tantam jam perfectionem sancta Ecclesia perveniet, ut quidei amplius addi possit, inveniri non possit: habebit enim tunc quod pius illedesiderator supplex a Domino quaerebat dicens: Domine, ostende nobis Patrem, et sufficit nobis ( Jn, 14, 8): constat enim quia dies judiciisaepe in Scripturis octonario numero typice exprimitur, eo quod hoc saeculum,quod septem diebus currit, sequatur; unde et propheta psalmi titulum pro octavaimposuit, quem ob meritum ejusdem districti judicii cantavit, ita incipiens: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me ( Ps, 6, 2). Sed non contemnenda nascitur quaestio, quo modo dicatur domus Domini in menseoctavo perfecta in omni opere suo, et in universis utensilibus, cum insequentibus legatur, mense septimo dedicationem ejus esse completam. Neque autem credibile est quia septem quidem annis templum aedificansSalomon, octavo mense anni octavi fecerit dedicationem, sed usque ad septimummensem anni octavi distulerit; unde potius mihi simile videtur, domum septemannis ac septem mensibus aedificatam, ita ut eodem mense septimo dedicationissit celebrata solemnitas, ac die vigesimo tertio ipsius mensis, ut Verba dierumnarrant, populum Salomon ad tabernacula sua dimiserit; sicque post unamseptimanam, adveniente mense octavo, perfecta inventa sit domus Domini, inoperibus videlicet ejus universis, et ipsa ejus dedicatione priuscompleta. Nisi forte putandum est post dedicationem aliquid adhuc utensilium inministerium ejus additum fuisse usque ad ingressum octavi mensis; acceleranterege ut omnino mense septimo, qui erat totus solemnis, templum dedicaretur;atque ita verum reperiatur utrumque, et templum videlicet mense octavo, in omniopere suo atque utensilibus perfectum, et ipsum septimo mense dicatumfuisse. Et hoc mysterii gratia factum est. Artifex quippe Tyrius, quem adjutorem Salomon sui assumpsit operis, electosde gentibus verbi ministros significat. Qui videlicet artifex pulchre dicitur, quia filius erat mulieris viduae deIsrael, in qua persona solet nonnumquam praesentis temporis Ecclesia figurari,pro qua vir suus videlicet Christus gustata morte resurrexit, atque in coelosascendens, eam interim a se praegnantem reliquit in terris. Non autem laborandum in explanando quo modo hujus viduae filii sancti suntpraedicatores, cum omnes electi viri se filios esse fateantur Ecclesiae, cumetiam de iisdem praedicatoribus novi Testamenti specialiter promittatur,dicente propheta: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii ( Ps, 44, 17), etc. Fecit autem Hiram omne opus Salomonis, quia nimirum doctores sancti, dum fideliter ministerio verbi insistunt, opus utique Dei operantur, quo illisloquendo foris viam veritatis aperiunt, quos intus illustrando ipse ad vitampraeordinavit aeternam. Ego , inquit, plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dat ( 1Co, 3, 6). Fecit autem opus ex aere, quia illis committere verbum quaerit doctorstrenuus, qui aut pie suscipere, aut perseveranter custodire desiderant, quiqueetiam aliis praedicando latius diffamare quae ipsi didicerint rectesatagunt. Aes namque valde esse durabile constat, atque omnimodo sonorum.