Liber Psalmorum

PrécédentSuivant

V. 18 : Memores erunt nominis tui in omni generatione et generationem: propterea populi confitebuntur tibi in aeternum, et in saeculum saeculi.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 1, Caput 3
    • Ut sedeat cum principibus, et solium gloriae teneat ( S1, 2, 8). Qui vero principes hoc in loco nisi sancti apostoli designantur? De quibus nimirum principibus, Deo per Psalmistam dicitur: Constitues eos principes super omnem terram, memores erunt nominis tui, Domine ( Ps, 44, 17 et Ps, 44, 18). Quid est quod pauper cum principibus sedet, nisi quia ordo praedicatorum, de gentibus electus, in sancta Ecclesia culmen apostolicae auctoritatis obtinet? Cum principibus quippe sedet, quia de throno coelestis magisterii doctrinam salutis exhibet. Et solium gloriae tenet, quia bonae famae odorem spargit, quibus dignitate praeeminet. Vel certe solium gloriae tenet, et cum principibus sedet, quia et sublimitatis honore radiat, et miraculis coruscat. Sed qui tam sublimi dignitate sustollitur, qualiter uti ea debeat indicat, cum subjungit: Domini enim sunt cardines terrae, et posuit super eos orbem. ( S1, 2, 8)