V. 14 :
Omnis gloria eius filiae regis ab intus, in fimbriis aureis,
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 4
Et quia nulla est vitae parcioris sinceritas, si munditiae boni operis
simplicitas non concordat intentionis, caute expressum est: Et
itinere uno gradiebantur. Uno quippe
itinere graditur, qui virtutem quam praetendit in bono opere, in recta
servat intentione. Quo contra de unoquoque reprobo dicitur:
Vae peccatori ingredienti terram duabus viis
(
Ec, 2, 14)
. Duabus quippe viis peccator terram ingreditur, cum
Dei videtur esse quod agit, sed ex omni quod religiosum foris exhibet,
intus saeculi intentionem tenet. Uno autem itinere gradi
electos suos Dominus insinuat, dicens:
Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum
erit
(
Mt, 6, 22). Hinc Paulus ait:
Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostrae
(
2Co, 1, 12)
. Hinc David:
Omnis gloria ejus filiae regis ab intus
(
Ps, 44, 14)
. Uno igitur itinere contra Bethsames vaccae
gradiuntur, quia electi ad aeternam patriam festinantes, bona foris
agunt, sed ex eisdem bonis operibus saeculi praemia non
requirunt.
Liber 6, Caput 1
Peditum nomine electi figurantur, non cum alta praedicant, sed cum per
bona exempla coelestis itineris rectitudinem aliis
demonstrant. Pedites quidem gressibus currunt, quo producere
arma volunt. Quid vero sunt exempla castitatis, nisi
coelestium militum terris impressa vestigia? Nam ut vitia
libidinum in lubricis feriant, ad cordium eorum tenebras, cum bonorum
exemplorum luce festinant, et quasi gressu pervenientes, hostes
perimunt, qui postquam per opera cognoscuntur, corda peccatorum ad
pudicitiae bonum trahunt. Cum ergo per exempla castitatis in
peccatorum cordibus tenebras immunditiarum destruunt, pedites recte
nominantur. Et quia non solum praetextu corporalis munditiae
splendidi sunt, sed etiam luce cordis, ducenta millia esse
perhibentur. In centenario quippe, et millenario numero,
omnis decalogi summa concluditur. Perfecti ergo viri in
ducentis millibus continentur, quia per divinam gratiam tam corporis
continentia quam integritate mentis ad summam pudicitiae arcem
pervenere. Tam enim in corpore quam in mente habent
perfectionem intentionis. Vel quia non remisse aut
negligenter Deo per pudicitiam serviunt, centenarium habent operis, et
quia ei servire non desinunt, habent millenarium
multiplicationis. Sed fortes et assidui sunt ad continentiam
corporis, perfecti et instantes ad circumspectionem cordis perfectione
virtutis. Talem quidem etiam viduam Apostolus esse
praecipiens, ait:
Ut sit sancta carne et spiritu.
(
1Co, 7, 34) Sancta quippe carne et spiritu est, si perfectione
castitatis qua fulget in corpore, fulgeat etiam in mente.
Quod si viduae tales sunt, quales esse jussae sunt virgines?
De illis namque pluribus, sub unius descriptione dictum est:
Astitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato.
(
Ps, 44, 10) In eodem quoque psalmo laudatur eadem regina, cum
dicitur:
Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis
aureis circumamicta varietatibus.
(
Ps, 44,
S1, 44, 14 et
S1, 44, 15) Quid est enim vestitus aureus, nisi decor et honor
corporis virginalis? Vestitus quidem dicitur, quia foris
fulget in corpore, aureus autem, quia praecellit dignitate.
Omnis autem metalli species auro inferior est. Sic nimirum
omnis pudicitia alia decori virgineo comparari non potest.
Quid est ergo quod dicitur:
Omnis gloria filiae regum ab intus,
(
Ps, 44, 14) si foris esse gloria vestitus aurei praedicatur? Si
enim foris est aliqua magna aurei vestitus gloria, intus omnis gloria
videri non potest. Quid est ergo, quod omnis gloria intus
esse perhibetur, nisi quia et illa, quae foris est, gloria, cum aliis
innumeris intus esse cognoscitur? Aurea enim virginitas non
est, si foris est, et intus non est. Quia ergo intus, et
foris est, quia eadem splendet in corpore, eadem fulget in mente, omnis
gloria filiae regum intus esse sentiri convenienter potest.
Omnis gloria intus est, quia foris sola, intus sola non est.
Quia enim multae sunt virtutum claritates in mente virginis, sic
virgineus splendor asseritur, ut intus omnis gloria
praedicetur. Hoc nimirum est, quod subsequitur:
In fimbriis aureis circumamicta varietatibus.
(
Ps, 44,
S1, 44, 14 et
S1, 44, 15) Fimbriae enim aureae sunt claritates a mente nunquam
deficientes. Fimbriae quidem finales vestimenti partes sunt.
Quae idcirco in sponsae Christi decore laudantur, quia nulla
est virtutum gloria, si lucere ante vitae consummationem desistat.
Regina ergo amore dicitur, in vestitu aureo virginitas
praedicatur. Sed omnis gloria intus, et in fimbriis aureis,
et varietate circumamicta asseritur, ut innumeris virtutibus adjuncta
integritas, usque in finem deduci sentiatur. Bene itaque
contra Amalech ducenta peditum millia recensentur, quia illi ad
debellandos immundos spiritus idonei sunt per exempla castitatis, qui
eam tenere didicerunt et in luce operis, et in splendore
circumspectionis.
Angelomus
Luxovensis(-c.895)
Liber 4, Caput 18
Intravit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam, et dixit ei: Quid dixerunt
viri isti, et unde venerunt ad te? Et dixit Ezechias: De terra longinquavenerunt
ad me de Babylone.
Et dixit: Quid viderunt in domo tua? Et dixit Ezechias: Omnia quaecunque in
domo mea sunt, viderunt.
Non fuit verbum sive res quam non ostenderim eis in thesauris meis.
Et dixit Isaias ad Ezechiam: Audi verbum Domini exercituum: Ecce venient
dies et auferentur omnia quae in domo tua sunt, et quae thesaurizaverunt patres
tui, usque ad diem hanc in Babylonem.
Non relinquetur quidquam, dicit Dominus.
Sed et de filiis tuis qui egredientur ex te, quos genueris, tollent, et
erunt eunuchi in palatio regis Babylonis.
Et dixit Ezechias ad Isaiam: Bonum verbum Domini quod locutus est.
Et ait: Fiat tantum pax et veritas in diebus meis.
Reliqua autem sermonum Ezechiae, et omnis fortitudoejus, et quomodo fecerit
piscinam et aquaeductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta
sunt in libro sermonum dierum Regum Juda? etc.
(
R4, 20, 14,
R4, 20, 15,
R4, 20, 16,
R4, 20, 17,
R4, 20, 18,
R4, 20, 19 et
R4, 20, 20) Tradunt Hebraei ideo aegrotasse Ezechiam,quoniam propter inauditam victoriam,et
Assyrii regis interitum, non cecinerit laudes Domino, quas cecinit Moyses
Pharaonesubmerso, et Debora interfecto Sisara: et Anna genito Samuele. Unde
commonitum esse fragilitatis suae, rursumque post corporis sanitatem et
signimagnitudinem, auferri aliquam occasionem superbiae, quam ut prudens et Dei
cultorvitare debuerat, nec monstrare alienigenis divitias suas quas, Deo
tribuente,possederat. Ex quo juxta leges quoque tropologiae discimus, non
mittendas margaritas ante porcos necdandum sanctum canibus.
(
Mt, 7, 6) [mauvais référencement: Mt, 6] Qui enim fidelis est spiritu, abscondit negotia: et quicunque hoc non
fecerit,omnis virtus illius enervatur, peritque posteritas, et amisso virili robore,
inmuliebrem redigitur mollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem, et
quasi nescius sciscitatur: Quid dixerunt viriisti et unde venerunt? Duo interrogat:
quid locuti sint, et unde venerint? Ille adunum respondit, altero praetermisso, quod
cum emphasi et supercilio legendum est:
De terra longinqua venerunt ad me de Babylone.
(
R4, 20, 14) Quod, quanto terra longior sit unde venerunt, tanto iste gloriosior propterquem
venerint.
Et venerunt, inquit, ad me,
(
R4, 20, 14) qui debuerat dicere, venerunt ad glorificandum Deum,pro signi magnitudine
deBabylone, quae urbs in toto orbe potentissima est. Rursumque Isaias:
Quid, inquit, viderunt in domo tua?
(
R4, 20, 15) Et ille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius, necfuerit
res quam non ostenderit in thesauris suis eis: sed alterum tacet, de quoverebatur
offensam, quod ostenderit eis cuncta quae haberet in potestate sua, hauddubium quin
et
templi supellectilem, propter quae Isaias Dei sermone profertsententiam:
Audi verbum Domini exercituum: Veniet tempus quando omnia haec quae in domo
tua sunt, et non tuo, sed patrum tuorum labore quaesita sunt, in Babylonem
transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regia.
(
Es, 34) Ex quo Hebraei volunt, Danielem, Ananiam, Misaelem, Asariam (qui fuere desemine
regio) esse eunuchos, quos in ministerio Nabuchodonosor fuisse non
dubiumest.
Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini quod locutus est.
(
R4, 20, 19) In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysi,
quilocutus ad Dominum est:
Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem
scripsisti.
(
Ex, 32) Unde et Apostolus anathema vult esse a Christo pro fratribus suis, qui
suntIsraelitae
(voir:
Rm, 9)
. Haec itaque sententia prophetae ad Ezechiam, mystice contra
hypocritas prolataaccipi potest: qui post magnas virtutes decrescunt, quia cavere
malignorum spirituuminsidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona
sua ostendendo,hostium faciunt: et imprudentes subitoamittunt, quidquid diutius
studentesoperantur. Hinc per Psalmistam dicitur:
Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem eorum in manus
inimici.
(
Ps, 77, 61) [mauvais référencement: Ps, 77] Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia
omnebonum quod per concupiscentiam laudis ostenditur, occulti adversarii
jurimancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant, qui suas eorum notitiae
divitias denudant:quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, in
latronum insidiantiumitinere ambulamus? qui enim in itinere depraedari formidat,
abscondat necesse est bonaquae portat. O miseri, qui affectantes laudes
hominum in semetipsis dissipant fructuslaborum. Cumque se ostendere alienis
oculis appetunt, damnant quod agunt:quos nimirummaligni spiritus, dum ad jactantiam
provocant, eorum (sicut diximus) opera hostesdenudant. Hinc est enim quod
per Evangelium Veritas dicit:
Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in
abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi.
(
Mt, 6, 3 et
Mt, 6, 4) [mauvais référencement: Mt, 6] Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur:
Omnis gloria ejus filiae regis ab intus.
(
Ps, 44, 14) [mauvais référencement: Ps, 44] Hinc Paulus ait: « Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.
»Filia quippe regum Ecclesia est, quae bono opere spiritualium filiorum
sitpraedicatione generata: gloriam intus habet, quia hoc quod agit, in
ostentationejactantiam non habet. Gloriam suam Apostolus
testimoniumconscientiae commemorat, quia favorem alienioris non appetit, vitae suae
gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus,
ne haec in hujus vitae itinere incauteportantes, latrocinantium spirituum incursione
perdamus.
Rabanus Maurus
(780-856)
Liber 4, Caput 20
« Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini, quod locutus est. » In quo ab
Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysi qui locutus
ad Dominum est:
Aut dimitte eis hanc noxam, aut, si non facis, dele me de
libro tuo, quem scripsisti
(
Ex, 32). Unde et apostolus Paulus anathema vult esse a Christo pro
fratribus suis, qui sunt Israelitae
(voir:
Rm, 9)
.
(voir:
Greg, sl)
Haec itaque sententia prophetae ad Ezechiam mystice contra
hypocritas prolata accipi potest. Qui postquam magnis
virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias
negligunt, et celare in eisdem virtutibus nolunt bona sua, ostendendo,
hostium faciunt, et prodentes subito amittunt, quidquid diutius
studentes operantur. Hinc per Psalmistam dicitur:
Tradidit in captivitatem virtutem eorum, et pulchritudinem
eorum in manus inimici
(
Ps, 77, 61) [mauvais référencement: Ps, 77]. Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus
traditur, quia omne bonum, quod per concupiscentiam laudis ostenditur,
occulte adversarii juri mancipatur. Hostes namque ad rapinam
provocant, qui suas eorum notitiae divitias denudant. Quo
usque enim ab externae patriae securitate disjungitur, in latronum
insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari
formidat, abscondat necesse est bona quae portat. O miseri!
quia affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus
laborum. Cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant
quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus dum ad jactantiam
provocant, eorum (sicut diximus) opera captivantes denudant.
Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dixit:
Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit
eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus, qui videt in
abscondito, reddet tibi
(
Mt, 6, 3) [mauvais référencement: Mt, 6]. Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur:
Omnis gloria ejus filiae regum ab intus
(
Ps, 44, 14) [mauvais référencement: Ps, 44]. Hinc Paulus ait:
Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostrae
(
2Co, 1). Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritalium
principum praedicatione generata, gloriam intus habet, quia hoc quod
agit in ostentatione jactantiam non habet. Gloriam suam
Paulus testimonium conscientiae memorat, quia favorem oris alieni non
appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda
sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incaute portantes,
latrocinantium spirituum incursione perdamus.
Auctor incertus
Liber 4, Caput 29
Ostenditque eis domum aromatum suorum, et thesauros argenti et auri, et
odoramentorum et unguenti optimi, et omnes thesauros vasorum suorum; non
fuit res quam non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua
(voir:
R4, 20, 13)
.
Unde iram Dei justissime merebatur, quod non solum thesauros suos
atquepalatii, sed et templi ostenderet; quod certe fuit potestas ejus de
cujusvalvis aureas laminas ante antulerat.
Introivit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam
(
R4, 20, 14).
Rursumque post corporis sanitatem et signi magnitudinem offerri
cernimus aliam occasionem superbiae, quam ut prudens et Dei cultor
vitare debuerat, nec monstrare alieni genis divitias suas, quas Deo
tribuente possederat, ex quojuxta legis tropologiam discimus non
mittendas margaritas ante porcos, necdandum sanctum canibus
(voir:
Mt, 7)
(Matth. VII): qui enim fidelis est spiritu abscondit
negotia, et quicumque hoc non fecerit, omnis virtus illius
enervatur,periitque posteritas; et amisso virili robore, in muliebrem
redigiturmollitudinem.
Ingreditur ergo Isaias ad regem; et quasi nescius sciscitatur:
Quid dixerunt viri isti? et unde venerunt?
(
R4, 20, 14) Duo interrogat: quid locuti sunt,et unde venerunt.
Ille ad unum respondit, altero praetermisso:
De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone
(
R4, 20, 14), quod quanto terra longior sit unde venerunt, tantoiste rex
gloriosior propter quem venerunt.
Et venerunt, inquit, ad me, quod debuerat dicere: Venerunt ad
glorificandumDeum, pro signi magnitudine de Babylone, quae urbs in toto
orbe potentissimaest.
Rursumque Isaias,
Quid
, inquit,
viderunt in domo tua?
(
R4, 20, 15) Etille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo
illius; nec fueritres quam non ostenderit eis in thesauris suis; sed
alterum tacuit, de quoverebatur offensam, quod ostenderit ei cuncta quae
habuerit in potestate sua,haud dubium quin et templi
supellectilem.
Propter quae Isaias Dei sermone profert sententiam: Audi verbum Domini
exercituum: Veniet tempus quando omnia haec quae in domo tua sunt, et
non tua, sed patrum tuorum labore quaesita, in Babylonem transferantur,
et de semine tuo fiant eunuchi in aula regis
(voir:
Es, 39, 5 et
Es, 39, 6)
.
Ex quo Hebraei volunt Danielem.
Ananiam, Misahelem et Azariam, qui fuerunt de regio semine, factos
esseeunuchos; quos in ministerio fuisse Nabuchodonosor non dubium
est.
Eunuchos enim, id est, abscissos, non negamus aliquos fuisse de semine
regioin palatio regis Babylonis, juxta prophetiam beati Isaiae.
Daniel et socios ejus credendum nullo modo est; quod si essent,
depulchritudine corporis et aspectu illorum non timeret dux ille, qui
eos adhucpueros erudiebat, quia species faciei solet deperire in pueris
abscissis.
Fuit autem consuetudo et apud antiquos, eunuchos vocare cubicularios
etcustodes palatii, qui uxores habebant, et abscissi corpore non
fuerunt.
Dixitque Ezechias, Bonum verbum Domini quod locutus est; fiat
tantum pax in diebus meis
(
Es, 39, 8).
In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem
Moysis, quilocutus est ad Deum:
Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facies, dele me
de libro quem scripsisti
(
Ex, 32, 31 et
Ex, 32, 32).
Quid hoc loco prophetae sententia contra Ezechiam regem, nisi
arrogantiumhypocritarum cogitationes suas in exquirenda hominum
admiratione significat?Per omne enim quod hypocritae faciunt, occultis
cogitationibus laudes hominumrequirunt.
Operaturi quippe laudes suas cogitant; laudati autem secum taciti
incogitationibus versant, gaudent se precibus in humana veste
actioneclaruisse.
Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur
tacitietiam ipsi quod sunt, videri quotidie semetipsis altiores cupiunt,
ac mirisinventionibus in opere excrescunt: quia sicut virtutes omne
vitium enervant,sic arrogantia roborat: cogit namque mentem juvenescere,
et contra viresvalere: quia et quod negat vigor valetudinis, imperat
amor laudis.
Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt; si vero operi
testesdeesse contingat, narrant ipsi quae gesserint.
Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem operibus suis, quae
egissese referunt, mentiendo aliquid adjungunt.
Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia
quaesitisremunerati favoribus, a vera et intima retributione
vacant.
In eo enim quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus
quasiinsidiantibus hostibus, unde praedentur.
Horum ergo vitam illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit,
quipostquam una prece et sub unius noctis spatio centum octoginta
quinque milliahostium, angelo feriente prostravit, postquam occasui
proximum, ad altioracoeli spatia solem reduxit, postquam vitam
propinquante jam termino coarctatamin tempora longiora protelavit,
susceptis Babylonici regis nuntiis bona omniaquae possidebat ostendit;
sed prophetae protinus vocem audivit:
Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt
in Babylonem, et non relinquetur quidquam, dicit Dominus
(
Es, 39, 6).
Sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia
caveremalignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem
virtutibus nolunt,bona sua ostendendo, hostium faciunt; et prodentes
subito amittunt quidquiddiutius studentes operantur.
Hinc per Psalmistam dicitur:
Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudines
eorum in manus inimici
(
Ps, 77, 61).
Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia
omnebonum, quod per concupiscentiam laudum ostenditur, occulti
adversarii viribusmancipatur.
Hostes namque ad rapinam provocant, qui suas eorum notitiae
divitiasdenudant: quousque enim ab aeternae patriae securitate
disjungimur, in latronuminsidiantium iter ambulamus.
Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona
quaeportat.
O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant
fructuslaborum! Cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant
quod agunt.
Quos nimirum maligni spiritus, cum ad jactantiam provocant, eorum,
sicutdiximus, opera captivantes denudant.
Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit:
Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut
sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in
abscondito reddet tibi
(
Mt, 6, 3 et
Mt, 6, 4).
Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur:
Omnis gloria ejus filiae regis ab intus
(
Ps, 44, 14).
Hinc Paulus ait:
Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae
nostrae
(
2Co, 1, 12).
Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritalium
principumpraedicatione generata, gloriam intus habet, quia hoc quod agit
inostentationis jactantia non habet.
Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia dum favores
orisalieni non appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere
ignorat.
Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere
incauteportantes latrocinantium spirituum incursione perdamus.
Theutmirus; Claudius Taurinensis
Liber 4, Caput 2
Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini, quod locutus est: fiat tantum
pax in diebus meis (
Es, 39, 8) [mauvais référencement: vers 19]. In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem
Moysis, qui locutus est ad Deum:
Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facies, dele me de
libro quem scripsisti (
Ex, 32, 31 et
Ex, 32, 32). Quid hoc loco Prophetae sententia contra Ezechiam regem, nisi
arrogantium hypocritarum cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione significat?
Per
omne enim quod hypocritae faciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt,
quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt: operaturi quippe laudes suas cogitant:
laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant: gaudent se praecipuos in
humana
aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe
mirantur
taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsos altiores cupiunt, ac miris
inventionibus in opere excrescunt: quia sicut virtutes omne vitium enervant, sic arrogantia
roborat. Cogit namque mentem juvenescere, et contra vires valere, quia et quod negat
vigor
valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt:
si vero
operi testes deesse contingant, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus
coeperint, saepe eisdem suis operibus, quae egisse se referunt, mentiendo aliquid
adjungunt.
Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitis remuneratis favoribus
a
vera, et intima retributione vacuantur. In eo enim, quod bona sua patefaciunt, ostendunt
malignis spiritibus, quasi insidiantibus hostibus, quae praedentur. Horum ergo vitam,
illa
cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit. Qui postquam una prece, et sub unius noctis
spatio, centum octuagintaquinque millia hostium, angelo feriente, prostravit, postquam
occasui
proximum ad altiora coeli spatia solem reduxit: postquam vitam propinquante jam termino
coarctatam in tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis bona
omnia, quae
possidebat, ostendit, sed Prophetae voce protinus audivit: Ecce dies veniunt, et
auferentur omnia quae in domo tua sunt in Babylonem, et non relinquetur quicquam,
dicit
Dominus (
R4, 20, 17). Sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere
malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona
sua
ostendendo, hostium faciunt, et prodentes subito amittunt quidquid diutius studentes
operantur. Hinc per Psalmistam dicitur:
Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici
(
Ps, 77, 61) [mauvais référencement: Ps, 77, 71]. Virtus quippe, et pulchritudo
arrogantium, inimici manibus traditur, quia omne bonum, quod per concupiscentiam laudum
ostenditur, occulti adversarii viri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant:
quia suas
eorum notitiae divitias denudant. Quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur,
(per) in latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat,
abscondat necesse est bona, quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum,
in
semetipsis dissipant fructus laborum: cumque se ostendere alienis oculis appetunt,
damnant
quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus, cum ad jactantiam provocant, eorum, sicut
diximus,
opera captivantes denudant. Hinc est enim, quod per Evangelium veritas dicit:
Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito,
et
pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi (
Mt, 6, 3 et
Mt, 6, 4). Hinc est, quod de electorum Ecclesia
per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus (
Ps, 44, 14). Hinc Paulus
ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae (
2Co, 1, 12).
Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritualium principum praedicatione
generata, gloriam intus habet quia hoc quod agit, in ostentationis jactantia non habet.
Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia dum favores oris alieni
non
appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae
agimus,
ne haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione
perdamus.
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Angelomus Luxovensis(-c.895)
Rabanus Maurus (780-856)
Auctor incertus
Theutmirus; Claudius Taurinensis