Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 31 : Reversusque ad Dominum, ait: Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam,

Poètes

Commentaires

Auctor incertus

  • Liber 4, Caput 29
    • Ostenditque eis domum aromatum suorum, et thesauros argenti et auri, et odoramentorum et unguenti optimi, et omnes thesauros vasorum suorum; non fuit res quam non ostenderit eis in domo sua et in omni potestate sua (voir: R4, 20, 13) . Unde iram Dei justissime merebatur, quod non solum thesauros suos atquepalatii, sed et templi ostenderet; quod certe fuit potestas ejus de cujusvalvis aureas laminas ante antulerat. Introivit autem Isaias propheta ad regem Ezechiam ( R4, 20, 14). Rursumque post corporis sanitatem et signi magnitudinem offerri cernimus aliam occasionem superbiae, quam ut prudens et Dei cultor vitare debuerat, nec monstrare alieni genis divitias suas, quas Deo tribuente possederat, ex quojuxta legis tropologiam discimus non mittendas margaritas ante porcos, necdandum sanctum canibus (voir: Mt, 7) (Matth. VII): qui enim fidelis est spiritu abscondit negotia, et quicumque hoc non fecerit, omnis virtus illius enervatur,periitque posteritas; et amisso virili robore, in muliebrem redigiturmollitudinem. Ingreditur ergo Isaias ad regem; et quasi nescius sciscitatur: Quid dixerunt viri isti? et unde venerunt? ( R4, 20, 14) Duo interrogat: quid locuti sunt,et unde venerunt. Ille ad unum respondit, altero praetermisso: De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone ( R4, 20, 14), quod quanto terra longior sit unde venerunt, tantoiste rex gloriosior propter quem venerunt. Et venerunt, inquit, ad me, quod debuerat dicere: Venerunt ad glorificandumDeum, pro signi magnitudine de Babylone, quae urbs in toto orbe potentissimaest. Rursumque Isaias, Quid , inquit, viderunt in domo tua? ( R4, 20, 15) Etille respondit ex parte verum, quod omnia viderint in domo illius; nec fueritres quam non ostenderit eis in thesauris suis; sed alterum tacuit, de quoverebatur offensam, quod ostenderit ei cuncta quae habuerit in potestate sua,haud dubium quin et templi supellectilem. Propter quae Isaias Dei sermone profert sententiam: Audi verbum Domini exercituum: Veniet tempus quando omnia haec quae in domo tua sunt, et non tua, sed patrum tuorum labore quaesita, in Babylonem transferantur, et de semine tuo fiant eunuchi in aula regis (voir: Es, 39, 5 et Es, 39, 6) . Ex quo Hebraei volunt Danielem. Ananiam, Misahelem et Azariam, qui fuerunt de regio semine, factos esseeunuchos; quos in ministerio fuisse Nabuchodonosor non dubium est. Eunuchos enim, id est, abscissos, non negamus aliquos fuisse de semine regioin palatio regis Babylonis, juxta prophetiam beati Isaiae. Daniel et socios ejus credendum nullo modo est; quod si essent, depulchritudine corporis et aspectu illorum non timeret dux ille, qui eos adhucpueros erudiebat, quia species faciei solet deperire in pueris abscissis. Fuit autem consuetudo et apud antiquos, eunuchos vocare cubicularios etcustodes palatii, qui uxores habebant, et abscissi corpore non fuerunt. Dixitque Ezechias, Bonum verbum Domini quod locutus est; fiat tantum pax in diebus meis ( Es, 39, 8). In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysis, quilocutus est ad Deum: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facies, dele me de libro quem scripsisti ( Ex, 32, 31 et Ex, 32, 32). Quid hoc loco prophetae sententia contra Ezechiam regem, nisi arrogantiumhypocritarum cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione significat?Per omne enim quod hypocritae faciunt, occultis cogitationibus laudes hominumrequirunt. Operaturi quippe laudes suas cogitant; laudati autem secum taciti incogitationibus versant, gaudent se precibus in humana veste actioneclaruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur tacitietiam ipsi quod sunt, videri quotidie semetipsis altiores cupiunt, ac mirisinventionibus in opere excrescunt: quia sicut virtutes omne vitium enervant,sic arrogantia roborat: cogit namque mentem juvenescere, et contra viresvalere: quia et quod negat vigor valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt; si vero operi testesdeesse contingat, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem operibus suis, quae egissese referunt, mentiendo aliquid adjungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitisremunerati favoribus, a vera et intima retributione vacant. In eo enim quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus quasiinsidiantibus hostibus, unde praedentur. Horum ergo vitam illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit, quipostquam una prece et sub unius noctis spatio centum octoginta quinque milliahostium, angelo feriente prostravit, postquam occasui proximum, ad altioracoeli spatia solem reduxit, postquam vitam propinquante jam termino coarctatamin tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis bona omniaquae possidebat ostendit; sed prophetae protinus vocem audivit: Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt in Babylonem, et non relinquetur quidquam, dicit Dominus ( Es, 39, 6). Sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia caveremalignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt,bona sua ostendendo, hostium faciunt; et prodentes subito amittunt quidquiddiutius studentes operantur. Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudines eorum in manus inimici ( Ps, 77, 61). Virtus quippe et pulchritudo arrogantium inimici manibus traditur, quia omnebonum, quod per concupiscentiam laudum ostenditur, occulti adversarii viribusmancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant, qui suas eorum notitiae divitiasdenudant: quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, in latronuminsidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona quaeportat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructuslaborum! Cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus, cum ad jactantiam provocant, eorum, sicutdiximus, opera captivantes denudant. Hinc est enim quod per Evangelium Veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et Pater tuus qui videt in abscondito reddet tibi ( Mt, 6, 3 et Mt, 6, 4). Hinc est quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus ( Ps, 44, 14). Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae ( 2Co, 1, 12). Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritalium principumpraedicatione generata, gloriam intus habet, quia hoc quod agit inostentationis jactantia non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia dum favores orisalieni non appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incauteportantes latrocinantium spirituum incursione perdamus.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 4, Caput 2
    • Dixitque Ezechias: Bonum verbum Domini, quod locutus est: fiat tantum pax in diebus meis ( Es, 39, 8) [mauvais référencement: vers 19]. In quo ab Hebraeis reprehenditur, cur non sit imitatus bonitatem Moysis, qui locutus est ad Deum: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facies, dele me de libro quem scripsisti ( Ex, 32, 31 et Ex, 32, 32). Quid hoc loco Prophetae sententia contra Ezechiam regem, nisi arrogantium hypocritarum cogitationes suas in exquirenda hominum admiratione significat? Per omne enim quod hypocritae faciunt, quia occultis cogitationibus laudes hominum requirunt, quasi radices scirpi in acervum petrarum mittunt: operaturi quippe laudes suas cogitant: laudati autem has secum taciti in cogitationibus versant: gaudent se praecipuos in humana aestimatione claruisse. Cumque inflati favoribus apud semetipsos intumescunt, saepe mirantur taciti etiam ipsi quod sunt. Videri quotidie semetipsos altiores cupiunt, ac miris inventionibus in opere excrescunt: quia sicut virtutes omne vitium enervant, sic arrogantia roborat. Cogit namque mentem juvenescere, et contra vires valere, quia et quod negat vigor valetudinis, imperat amor laudis. Unde et factis suis, ut diximus, arbitros inquirunt: si vero operi testes deesse contingant, narrant ipsi quae gesserint. Cumque efferri favoribus coeperint, saepe eisdem suis operibus, quae egisse se referunt, mentiendo aliquid adjungunt. Cum vero et vera dicunt, haec dicendo aliena faciunt, quia quaesitis remuneratis favoribus a vera, et intima retributione vacuantur. In eo enim, quod bona sua patefaciunt, ostendunt malignis spiritibus, quasi insidiantibus hostibus, quae praedentur. Horum ergo vitam, illa cunctis notissima Ezechiae culpa figuravit. Qui postquam una prece, et sub unius noctis spatio, centum octuagintaquinque millia hostium, angelo feriente, prostravit, postquam occasui proximum ad altiora coeli spatia solem reduxit: postquam vitam propinquante jam termino coarctatam in tempora longiora protelavit, susceptis Babylonici regis nuntiis bona omnia, quae possidebat, ostendit, sed Prophetae voce protinus audivit: Ecce dies veniunt, et auferentur omnia quae in domo tua sunt in Babylonem, et non relinquetur quicquam, dicit Dominus ( R4, 20, 17). Sic nimirum hypocritae, postquam magnis virtutibus excrescunt, quia cavere malignorum spirituum insidias negligunt, et celari in eisdem virtutibus nolunt, bona sua ostendendo, hostium faciunt, et prodentes subito amittunt quidquid diutius studentes operantur. Hinc per Psalmistam dicitur: Tradidit in captivitatem virtutes eorum, et pulchritudinem eorum in manus inimici ( Ps, 77, 61) [mauvais référencement: Ps, 77, 71]. Virtus quippe, et pulchritudo arrogantium, inimici manibus traditur, quia omne bonum, quod per concupiscentiam laudum ostenditur, occulti adversarii viri mancipatur. Hostes namque ad rapinam provocant: quia suas eorum notitiae divitias denudant. Quousque enim ab aeternae patriae securitate disjungimur, (per) in latronum insidiantium iter ambulamus. Qui ergo in itinere depraedari formidat, abscondat necesse est bona, quae portat. O miseri, qui affectantes laudes hominum, in semetipsis dissipant fructus laborum: cumque se ostendere alienis oculis appetunt, damnant quod agunt. Quos nimirum maligni spiritus, cum ad jactantiam provocant, eorum, sicut diximus, opera captivantes denudant. Hinc est enim, quod per Evangelium veritas dicit: Nesciat sinistra tua quid faciat dextera tua, ut sit eleemosyna tua in abscondito, et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi ( Mt, 6, 3 et Mt, 6, 4). Hinc est, quod de electorum Ecclesia per Psalmistam dicitur: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus ( Ps, 44, 14). Hinc Paulus ait: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae ( 2Co, 1, 12). Filia quippe regum Ecclesia, quae in bono est opere spiritualium principum praedicatione generata, gloriam intus habet quia hoc quod agit, in ostentationis jactantia non habet. Gloriam suam Paulus testimonium conscientiae memorat, quia dum favores oris alieni non appetit, vitae suae gaudia extra semetipsum ponere ignorat. Occultanda sunt ergo quae agimus, ne haec in hujus vitae itinere incaute portantes, latrocinantium spirituum incursione perdamus.