Liber Exodus

PrécédentSuivant

V. 27 : quibus ait: Haec dicit Dominus Deus Israel: Ponat vir gladium super femur suum: ite, et redite de porta usque ad portam per medium castrorum, et occidat unusquisque fratrem, et amicum, et proximum suum.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quod si juxta historiam hujus paterni juramenti pondus attendimus, et illius temporis fervorem, et hujus teporem pariter contuemur. Antiqui etenim patres, ut Deo placerent, ad mortem filiis etiam non parcebant. Nos autem eos quos secundum carnem diligimus, etiam tenui asperitate verborum insequi non audemus. Ecce qui ad regnum filium nutriebat, dicit: Quia si per eum peccatum factum est, absque retractione morietur. Nos peccantes cernimus, et objurgare peccantes aut nolumus, aut timemus. Cur ergo hoc facimus, nisi quia Deum sicut illi nequaquam diligimus? Nam Moyses, ut bene peccatum idololatriae vindicaret, Levitas viginti tria millia virorum jussit occidere. In cujus nimirum exercitatione caedis dixit: Si quis est Domini, jungatur mihi. Ponat vir gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam, et occidat unusquisque fratrem suum, et amicum, et proximum ( Ex, 32, 26 et Ex, 32, 27) Quasi dicat: In hoc ostendet quisque quia sit Domini, si pro ejus amore fratri, proximo, vel amico non parcit. Dicit ergo Saul de filio: Quia absque refractione morietur, ( S1, 14, 39) quia nobis jam sub Redemptoris gratia viventibus, etsi mors non decernitur corporis, peccati non debet vita dilatari. Absque retractione quippe rector interficit, cum affectus carnis non aspicit, sed cum crimen invenit velociter ferit. Retractat quidem, qui ne scelestum acriter pungat, obsequia ab eo sibi impensa, aut consanguinitatis affectum cogitat. Qua in re notandum est, quod non omnes culpae acriter feriendae sunt. Nam leves pulveris maculae melius excutiendo quam lavando, aut ignem apponendo, terguntur. Graves etiam culpae in omnibus aequa asperitate insequendae non sunt, quia vulnera corporum pro ipsorum corporum natura et robore, vigorem exigunt medicinae. Plerumque tamen praelati Ecclesiae, cum culpas audiunt, plus justo infervescunt; et dum vindictam metiuntur, nec vulnerum qualitatem, nec personarum delinquentium vigorem respiciunt. Qui nimirum tolerandi sunt cum minantur, sed ab ultione bonorum consilio sedandi sunt. Unde et hic subjungitur: Ad quod nullus contradixit ei ex omni populo. ( S1, 14, 39) Quia enim majorum minae humiliter ferendae sunt, dicitur: Nullus contradixit ei. ( S1, 14, 39) Et quia eorum nimietas salubri piorum consilio refrenanda est, non valde inferius cum eamdem mortem filio inferre rex tentat, omnis populus clamat: Ergone morietur Jonathas, qui fecit salutem hanc in Israel? ( S1, 14, 45) Liberavit ergo populus Jonatham ne moreretur. Sed quia nondum inventam culpam non ferire, sed invenire satagit latentem, sequitur: Et ait ad universum Israel: Separamini vos in parte una, et ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera. ( S1, 14, 40)