Liber Primus Samuelis

Caput 14

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36 37 38 39 40 41 42 43 44 45 46 47 48 49 50 51 52
PrécédentSuivant

V. 40 : et ait ad universum Israhel separamini vos in partem unam et ego cum Ionathan filio meo ero in parte una respondit populus ad Saul quod bonum videtur in oculis tuis fac

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 5, Caput 4
    • Quod si juxta historiam hujus paterni juramenti pondus attendimus, et illius temporis fervorem, et hujus teporem pariter contuemur. Antiqui etenim patres, ut Deo placerent, ad mortem filiis etiam non parcebant. Nos autem eos quos secundum carnem diligimus, etiam tenui asperitate verborum insequi non audemus. Ecce qui ad regnum filium nutriebat, dicit: Quia si per eum peccatum factum est, absque retractione morietur. Nos peccantes cernimus, et objurgare peccantes aut nolumus, aut timemus. Cur ergo hoc facimus, nisi quia Deum sicut illi nequaquam diligimus? Nam Moyses, ut bene peccatum idololatriae vindicaret, Levitas viginti tria millia virorum jussit occidere. In cujus nimirum exercitatione caedis dixit: Si quis est Domini, jungatur mihi. Ponat vir gladium super femur suum. Ite et redite de porta usque ad portam, et occidat unusquisque fratrem suum, et amicum, et proximum ( Ex, 32, 26 et Ex, 32, 27) Quasi dicat: In hoc ostendet quisque quia sit Domini, si pro ejus amore fratri, proximo, vel amico non parcit. Dicit ergo Saul de filio: Quia absque refractione morietur, ( S1, 14, 39) quia nobis jam sub Redemptoris gratia viventibus, etsi mors non decernitur corporis, peccati non debet vita dilatari. Absque retractione quippe rector interficit, cum affectus carnis non aspicit, sed cum crimen invenit velociter ferit. Retractat quidem, qui ne scelestum acriter pungat, obsequia ab eo sibi impensa, aut consanguinitatis affectum cogitat. Qua in re notandum est, quod non omnes culpae acriter feriendae sunt. Nam leves pulveris maculae melius excutiendo quam lavando, aut ignem apponendo, terguntur. Graves etiam culpae in omnibus aequa asperitate insequendae non sunt, quia vulnera corporum pro ipsorum corporum natura et robore, vigorem exigunt medicinae. Plerumque tamen praelati Ecclesiae, cum culpas audiunt, plus justo infervescunt; et dum vindictam metiuntur, nec vulnerum qualitatem, nec personarum delinquentium vigorem respiciunt. Qui nimirum tolerandi sunt cum minantur, sed ab ultione bonorum consilio sedandi sunt. Unde et hic subjungitur: Ad quod nullus contradixit ei ex omni populo. ( S1, 14, 39) Quia enim majorum minae humiliter ferendae sunt, dicitur: Nullus contradixit ei. ( S1, 14, 39) Et quia eorum nimietas salubri piorum consilio refrenanda est, non valde inferius cum eamdem mortem filio inferre rex tentat, omnis populus clamat: Ergone morietur Jonathas, qui fecit salutem hanc in Israel? ( S1, 14, 45) Liberavit ergo populus Jonatham ne moreretur. Sed quia nondum inventam culpam non ferire, sed invenire satagit latentem, sequitur: Et ait ad universum Israel: Separamini vos in parte una, et ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera. ( S1, 14, 40)
  • Liber 5, Caput 4
    • Quid est, quod regis praecepto populus a rege, et ejus filio separatur, nisi quia dum culpa latens, et suspecta quaeritur, et superiores et inferiores personae discutiendae sunt? Saepe quidem populus, saepe eorum rector delinquit: et aliquando ipsa subditorum culpa praelato ascribitur, quo negligente impleri perhibetur. Cum ergo ostensis superius indiciis, quia lateat in populo culpa cognoscitur, et in quo sit abscondita nescitur, se rex admisceat, ut an sua sit culpa, vel populi, pastor sciat. Equidem rex Saul conscius culpae non erat quam ipse nec consensu, nec opere perpetraverat, et tamen discutiendus miscetur, ut si in se etiam latet, inveniatur. Quasi enim se peccati inscium perquirebat, qui dicebat: Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. ( 1Co, 4, 4) Quasi dicat: Quaerere meipsum, et invenire non desino, quia si mihi lateo, cui nuda sunt omnia non latebo. Dicat ergo rex peccati illius, quod discutiebatur, non conscius: Ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera; ( S1, 14, 40) quia electi doctores, cum in aliis per rectitudinis zelum saeviunt, sibimetipsis et suis familiaribus nequaquam parcunt. Quasi enim in una parte populum separant, et semetipsos non separant, qui subditorum culpas discutiunt, et ut semetipsos inveniant, investigare non curant. Magnum quippe est humanae ignorantiaepelagus. Nam si nosmetipsos quaerere, et quales simus invenire vix aut nunquam possumus, alios quando possumus? Quid est enim, quod Propheta deplorat, dicens: Cor meum dereliquit me. ( Ps, 39, 13) Quid est, quod Scriptura sacra denuntiat: Ignorat homo utrum odio vel amore dignus sit. ( Ec, 9, 2) Item quaestionis suae fructum Propheta denuntiat, dicens: Invenit servus tuus cor suum. ( S2, 7, 27) Si vix invenire cor sancti possunt, nosmetipsos inquirere qua temeritate cessamus? Sed fortasse nec Propheta potuit, quia subjunxit: Ut timeat te. Inveniret utique cor suum, si pleniter cognovisset, odio an amore dignus existeret. Qui ergo non invenit, ut coram Deo securus esset, invenit utique ut timeret. At nos nec istud facile possumus, quia dum invenire peccata nostra, et inventa pensare negligimus, quasi perdito corde securi sumus. In parte ergo altera hi, illi in altera statuuntur, ut singulorum occulta considerentur, et inventa culpa digna poena feriatur. Quod quia laudandum valde non dissuadendum est, sequitur: Respondit populus Saul: Quod bonum est in oculis tuis, fac. ( S1, 14, 40)
  • Liber 5, Caput 4
    • Quid est autem, quod populo Saul, ut se in partem unam separaret praecipit, et populus facere regem rogat quod praecipit, nisi quia inquirere semetipsos simplices nesciunt, etiam cum jubentur? Dicit ergo: Fac quod bonum est in oculis tuis. ( S1, 14, 40) Quasi dicat: Tu melius agere nostra poteris, qui lumen cordis non solum tibi, sed etiam nostris praevidendis itineribus suscepisti. Sed rector de interna illuminatione laudatur, quam per gratiam habet, per aestimationem non habet. Laudatur quidem, quia cognoscere secreta aliorum possit, sed ipse semetipsum posse scire diffidit. Quia ergo lumen sibi tantae gratiae non adscribit, a Deo postulare hoc precibus non omittit. Unde et sequitur: Et dixit ad Dominum Deum Israel: Da indicium. Quid est, quod non responderis servo tuo hodie? Si in me aut in Jonatha filio meo haec iniquitas est, da ostensionem: aut si est in populo tuo haec iniquitas, da sanctitatem. ( S1, 14, 41)