Liber Secundus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 27 : quia tu, Domine exercituum Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi: propterea invenit servus tuus cor suum ut oraret te oratione hac.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 1
    • Sed ea quae manducavit et bibit, quae amarum animum habuit, quae flevit largiter, quae votum vovit, quia illa mens omnipotentem Deum digne laudare potest, quae dignis agonibus ad charitatis ejus summa pervenit, haec quidem diuturno usu contemnere omnia didicit; et dum cuncta creata ab intentione abjicit, tanto amplius in visione aeternae majestatis gaudet, quanto alicujus creaturae species in sui amore hanc retinere non praevalet. Haec ergo dicit: Exsultavit cor meum in Domino ( S1, 2, 1), quae eum, contemptis omnibus, solum amat. In hunc profecto affectum venerat, qui dicebat: Quid mihi restat in coelo, et a te quid volui super terram ( Ps, 72, 25). Hinc in Deo exsultans, dicit: Vultum tuum, vultum tuum, Domine, requiram ( Ps, 26, 8) [mauvais référencement: Ps, 26, 25]. Hinc sponsa in Canticis petit, dicens: Osculetur me osculo oris sui ( Ct, 1, 1). Dum ergo dicit: Exsultavit cor meum in Domino ( S1, 2, 1), quid aliud quam in ejus se osculis inhaesisse quem ardenter diligit gloriatur? Et idcirco illa sola haec dicit, quae experta novit quae vis amoris sit in thalamo sponsi. Cunctis quippe passionum victoriis illustrata, et praelata virtutum culmine, ad illam sublimitatem pervenit ex qua per gaudium mirae devotionis exsultationisque cor suum in Deo posuit. Et quia cor suum dicit, quid aliud quam mentis suae libertatem asseruit? Reprobi quidem corda sua non habent, quia ea diabolus possidet. Unde et de proditore dicitur: Cum diabolus jam misisset in cor, ut traderet eum Judas Simonis Iscariotes ( Jn, 13, 2). Si enim Judas cor suum, et non diabolus, possideret, ipse potius in eo bonum quam diabolus malum poneret. Quo contra electus vir loquitur, dicens: Animam meam porto in manibus meis ( Jb, 13, 14). Quid enim aliud manus electi est quam potestas internae libertatis? Quid ergo ei est, animam in manibus portare, nisi internae libertatis gloriam in potestate retinere? Quotiescunque ergo graviter delinquimus, cor nostrum nos non habemus. Quare et Jeremias Judaico populo graviter delinquenti improperans, ait: Audi, popule stulte, et qui non habes cor ( Jr, 5, 21). Hinc item conversus alter propheta Deo confitetur, dicens: Invenit servus tuus cor suum ( S2, 7, 27). Dicit ergo: Exsultavit cor meum in Domino ( S1, 2, 1), ut libertatem mentis assereret, sine qua Deum digne laudare non posset. Sequitur: Exaltatum est cornu meum in Deo meo. ( S1, 2, 1)
  • Liber 4, Caput 4
    • Samuel Saul assumit quando praedicator sanctae Ecclesiae electo auditori suae alta praedicationis aperit. Assumitur quippe subditus, quando per verbum doctoris in cognitionem coelestium elevatur. Et quia non carnali intentione spiritualia scire appetit, non solum ipsum Saul, sed etiam ejus assumpsit puerum. Quasi enim sine puero in imis remanserat, qui dicebat: Cor meum dereliquit me ( Ps, 37, 11) . Cor quippe nostrum nos derelinquit, quando sic a concupiscentiis carnalibus vincimur, ut intentionem cordis in terrenis, et carnalibus, atque corporeis, et non in coelestibus, et spiritualibus ponimus. Hunc puerum perditum invenerat, qui dicebat: Invenit servus tuus cor suum ( S2, 7, 27) . Cor quippe nostrum invenimus, quando per intentionem cordis spiritalia quaerimus; quando hanc a terrenis avellimus, ut ad coelestia dirigamus. Electus ergo praedicator iis, qui adhuc carnales sunt, nec fortia imperat, nec spiritalia manifestat. Nam et Paulus Corinthiis dicit: Non potui vobis loqui tanquam spiritualibus, sed quasi carnalibus, tanquam parvulis in Christo lac vobis potum dedi, non escam ( 1Co, 3, 1). Quasi his verbis dicat: Idcirco vos ad excelsum non duxi, quia spiritualem sensum vobiscum, velut Saul puerum, non habebatis. Quare et causam insinuans, ait: Adhuc enim estis carnales. Bene ergo Samuel Saul, et puerum assumpsisse dicitur: quia doctores sanctae Ecclesiae illis fortia imperant, illis alta manifestant, quos spirituales esse considerant. Qui etiam in triclinium introducuntur: quia eis charitatis latitudo monstratur. Velut enim in triclinio ponitur, qui per id, quod altum didicit, moratur in latitudine charitatis. Vel certe introitus noster ad triclinium, amor est; triclinium pulchritudo est spiritalis vitae. Unde Joannes dicit: Qui non diligit, manet in morte ( 1Jn, 3, 14) . Si enim, qui non diligit, manet in morte, ille qui diligit, in vita manet. In triclinium ergo introducimur, quando in affectum supernae conversationis surgimus per affectum charitatis. In hac nimirum mansionis latitudine superiorem locum sancti praedicatores obtinent, quia beatus Joannes Evangelista dicit: Et in circuitu sedis sedilia viginti quatuor, et super sedes viginti quatuor seniores ( Ap, 4, 4) . Seniores quippe sancti sunt praedicatores maturi sensu, moribus graves, qui thronum Dei juxta positis sedibus ambiunt: quia qui prae caeteris Conditorem diligunt, per altissimam conversationem ei vicinius requiescunt. Bene itaque Saul cum puero suo locum in capite eorum, qui invitati fuerant, sortitur; quia in eis eligendorum pastorum typus ostenditur. In capite quidem rector statuitur, quando per vim magni amoris supernae vitae singulare propositum accipit; cum fidem catholicam cum caeteris communem tenet, sed prae caeteris virtutem sublimem. Unde et sequitur: Erant enim quasi triginta viri ( S1, 9, 22).
  • Liber 5, Caput 4
    • Quid est, quod regis praecepto populus a rege, et ejus filio separatur, nisi quia dum culpa latens, et suspecta quaeritur, et superiores et inferiores personae discutiendae sunt? Saepe quidem populus, saepe eorum rector delinquit: et aliquando ipsa subditorum culpa praelato ascribitur, quo negligente impleri perhibetur. Cum ergo ostensis superius indiciis, quia lateat in populo culpa cognoscitur, et in quo sit abscondita nescitur, se rex admisceat, ut an sua sit culpa, vel populi, pastor sciat. Equidem rex Saul conscius culpae non erat quam ipse nec consensu, nec opere perpetraverat, et tamen discutiendus miscetur, ut si in se etiam latet, inveniatur. Quasi enim se peccati inscium perquirebat, qui dicebat: Nihil enim mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum: qui autem judicat me, Dominus est. ( 1Co, 4, 4) Quasi dicat: Quaerere meipsum, et invenire non desino, quia si mihi lateo, cui nuda sunt omnia non latebo. Dicat ergo rex peccati illius, quod discutiebatur, non conscius: Ego cum Jonatha filio meo ero in parte altera; ( S1, 14, 40) quia electi doctores, cum in aliis per rectitudinis zelum saeviunt, sibimetipsis et suis familiaribus nequaquam parcunt. Quasi enim in una parte populum separant, et semetipsos non separant, qui subditorum culpas discutiunt, et ut semetipsos inveniant, investigare non curant. Magnum quippe est humanae ignorantiaepelagus. Nam si nosmetipsos quaerere, et quales simus invenire vix aut nunquam possumus, alios quando possumus? Quid est enim, quod Propheta deplorat, dicens: Cor meum dereliquit me. ( Ps, 39, 13) Quid est, quod Scriptura sacra denuntiat: Ignorat homo utrum odio vel amore dignus sit. ( Ec, 9, 2) Item quaestionis suae fructum Propheta denuntiat, dicens: Invenit servus tuus cor suum. ( S2, 7, 27) Si vix invenire cor sancti possunt, nosmetipsos inquirere qua temeritate cessamus? Sed fortasse nec Propheta potuit, quia subjunxit: Ut timeat te. Inveniret utique cor suum, si pleniter cognovisset, odio an amore dignus existeret. Qui ergo non invenit, ut coram Deo securus esset, invenit utique ut timeret. At nos nec istud facile possumus, quia dum invenire peccata nostra, et inventa pensare negligimus, quasi perdito corde securi sumus. In parte ergo altera hi, illi in altera statuuntur, ut singulorum occulta considerentur, et inventa culpa digna poena feriatur. Quod quia laudandum valde non dissuadendum est, sequitur: Respondit populus Saul: Quod bonum est in oculis tuis, fac. ( S1, 14, 40)

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 7
    • Quia tu, Domine exercituum Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi. ( S2, 7, 27) Aurem sibi revelare, quia per prophetam praedicatum est, domum sibiaedificandam a Domino. Quae est autem ut populus tuus Israel gens in terra? ( S2, 7, 23) Quae est gens in terra alia praeter populum electum, propter quem veniredignatus est Deus Dei Filius in hunc mundum, velut in Aegyptum, ut assumpta formaservi, commercio sanguinis sui, redimeret sibi populum, acceptabilem, sectatorembonorum operum? Deum autem ejusdem populi electi, dominicum hominem accipere oportet,quemde Aegypto, hoc est ex hoc mundo per uterum virginis assumpsit. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino. ( S2, 7, 26) Domus David, Ecclesia Christi sine dubio est, de qua satis jam dictum estsuperius. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te. ( S2, 7, 27) Cum ergo cogitatio per discretionis custodiam restringitur, cor quod fugereconsuevit, invenitur. Nihil quippe in nobis est corde fugacius, quod a nobis toties recedit, quoties perpravas cogitationes defluit. Sed David cor suum invenisse dicit, id est, audaciam in corde ut oraret Dominumoratione hac.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 7
    • « Et nunc, inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus omnipotens: Accepi te de ovili ovium, ut esses in ducem super populum meum Israel; et eram tecum in omnibus quibus ingrediebaris; et exterminavi omnes inimicos tuos a facie tua, et feci te nominatum secundum nomen magnorum qui sunt super terram. Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum; et non sollicitus erit ultra et non apponet filius iniquitatis humiliare eum sicut ab initio a diebus, quibus constitui judices super populum meum Israel; et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis, et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi. Et erit, cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum ejus. Hic aedificabit domum nomini meo, et dirigam thronum illius usque in aeternum. Ego ero illi in patrem, et ille erit mihi in filium. Et cum venerit iniquitas ejus, redarguam illum in virga virorum, et in plagis filiorum homiNum. Misericordiam autem meam non amovebo ab eo, sicut movi a quibusdam, quos amovi a facie mea. Et fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me: et thronus ejus erit erectus in aeternum. » Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat. Attendit enim quod dictum est: « Hic aedificabit mihi domum: » quoniam Salomon templum illud nobile struxit; et non attendit quod dicit: « Fidelis erit domus ejus et regnum ejus usque in aeternum coram me. » Attendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eamdem idololatriam seductum atque dejectum et non audeat existimare Deum, vel hoc promisisse mendaciter, vel talem Salomonis domum eum futuram non potuisse praescire. Non hinc debemus amplius ambigere, cum in Christo Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem, ( Rm, 1) jam viderimus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus sicut inanes Judaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi David promissum legant, intelligunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tanta jam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium sperare se diCant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificavit et pacem habuit secundum nomen suum. Salomon quippe pacificus est Latine. Et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit. Sed eadem sua persona per umbram futura praenuntiabat, etiam ipse Christum Dominum non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, cum Scriptura sancta etiam de rebus gestis prophetans, quodammodo in eo figuram delineat futurorum. Nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagesimus, primus titulo nominis ejus inscriptus est, in quo tam multa dicuntur quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate conveniunt: ut evidenter appareat quod in illo qualiscunque adumbrata sit: in isto autem ipsa veritas praesentata. Notum est enim quibus terminis regnum conclusum fuerat Salomonis; et tamen in eo psalmo legitur ut alia taceam: « Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae: » quod in Christo videmus implexi. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodem monstrante, coepit agnosci a discipulis, qui non solum magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt. Nec ob aliud vivente adhuc patre suo David, regnare Salomon coepit (quod nulli regum illorum contigit), nisi ut huic quoque satis eluceat, non esse ipsum quem prophetia ista praesignat, quae ad ejus patrem loquitur, dicens: « Et erit, cum repleti fuerint dies tui et dormies cum patribus tuis, et suscitabo semen tuum post te, qui erit de ventre tuo, et praeparabo regnum illius. » Quomodo ergo propter id quod sequitur, « Hic aedificabit mihi domum, » iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod praecedit: « Cum repleti fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te: » alius pacificus intelligitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus? Quamlibet enim longo interposito tempore Christus Jesus veniret, procul dubio post mortem regis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus. Huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos. ( 1Co, 3) Benedictio Domini quippe in semine David, non ad aliquod tempus, qualis diebus Salomonis apparuit, sed in aeternum speranda est, in qua certissima spe dicitur, « Fiat, fiat, » sicut in psalmo octogesimo octavo scriptum in fine est: « Benedictus, inquit, Dominus in aeturnum. Fiat, fiat, » Illius enim spei est confirmatio, verbi hujus iteratio. Hoc ergo intelligens David ait in secundo Regum libro: Et locutus es pro domo servi tui in longinquum ( S2, 7, 25). Ideo autem post paululum ait: Nunc incipe, et benedic domum servi tui usque in aeternum ( S2, 7, 29), etc. Quia tunc geniturus erat filium, ex quo progenies ejus duceretur ad Christum, per quem futura erat domus ejus aeterna, eademque domus Dei. Domus enim David propter genus David; domus autem Dei eadem ipsa propter templum Dei, de hominibus factum, non de lapidibus, ubi habitet in aeternum populus cum Deo, et in Deo suo, et Deus cum populo, et in populo suo: ita ut Deus sit implens populum suum et populus plenus Deo suo, Et Deus erit omnia in omnibus. ( 2Co, 15) Ipse in pace praemium, qui virtus in bello. Ideo cum secundum Septuaginta in verbis Nathan dictum sit: « Et nuntiabit tibi Dominus, quoniam domum aedificabis ipsi: » postea dictum est verbis David: Quoniam tu Dominus omnipotens Deus Israel, revelasti autem servo tuo, dicens: Domum aedificabo tibi ( S2, 7, 27). Hanc enim domum et nos aedificabimus bene vivendo, et Deo, ut bene vivamus, opitulando; quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laborant aedificantes eam. ( Ps, 126, 1) [mauvais référencement: Ps, 126] Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud, quod hic per Nathan locutus est Deus, dicens:
  • Liber 2, Caput 7
    • Quia tu, Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi. Propter hoc invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione, ( S2, 7, 27) etc. Aurem ejus Dominus per prophetam revelaverat, se illi domum aedificaturum: idcirco David invenisse se dicit cor suum, id est, invenit audaciam in corde suo, ut oraret eum oratione hac.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 7
    • Quia tu Domine exercituum, Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi, propter hoc invenit servus tuus cor suum, ut oraret te oratione hac ( S2, 7, 27). Aurem ejus Dominus per Prophetam revelaverat, se illi domum aedificaturum. Idcirco David invenisse se dicit cor suum, id est, invenit audaciam in corde suo, ut oraret eum oratione hac.