Liber Secundus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 7 : Per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificastis mihi domum cedrinam?

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 63. 64. :

    Ut faceret templum David Nathan insinuarat;

    Mane Nathan rediens aedificare vetat.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 7
    • Nunquid loquens locutus sum alicui judici de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum Israel, dicens: Quare non aedificasti mihi domum cedrinam? ( S2, 7, 7) Idcirco a nullo judicum sibi aedificari domum cedrinam jussit, quia ab omnibuscontra hostes pugnatum fuit, et omnes effusores sanguinum fuerunt. Filius tamen tuus cui non instabunt bella hostium, et quia non erit vir sanguinum,ipse aedificabit mihi domum: nam quod sequitur: per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel, ( S2, 7, 7) intelliguntur Silo et Galgala et Nobee, et caetera loca ubi tabernaculum etarca collocata sit. Porro quod superius ait: Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum, ( S2, 7, 5) etc., potest etiam altius intelligi. Omnipotens enim Deus qui incircumscriptus spiritus est, in domibus manufactisitaque non habitat. Unde et dicit: Neque enim habitavi in domo, ex qua die eduxi filios Israel de terra Aegypti, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio. ( S2, 7, 6) Tabernacula enim sive tentoria, corda sanctorum figuraliter exprimunt, inquibus Dominus habitare dignatur. Sed quid est quod volente David aedificare templum, a Domino prohibitus est? nisiquia hoc, Scriptura praefigurante, demonstratur, ut qui vir sanguinum est, hoc est quiadhuc carnalibus actibus incubat, templum Deo, sanctam scilicet Ecclesiam, perpraedicationis officium construere non debet, seu etiam moraliter innuitur, quodmundus in se esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere: interrena non cogitet,ut desideriis infimis non succumbat, quatenus tanto perspicacius aliis fugiendapraevideat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat, etsuperjectas sordes tergere non valent manus, quae lutum tenent. Unde et David, qui juxta exteriora bella laboravit, dicitur:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 7
    • Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est. Factum est autem in nocte illa, ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade et loquere ad servum meum David. Haec dicit Dominus: Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, ( S2, 7, 1, S2, 7, 2, S2, 7, 3, S2, 7, 4, S2, 7, 5, S2, 7, 6 et S2, 7, 7) etc. Quod Propheta interrogatus a rege respondit: Omne, quod est in corde tuo, vade, fac ( S2, 7, 3); et postea a Domino admonitus eadem prohibuit quae ante concessit, patet profecto, quod prophetiae spiritus prophetarum mentes non semper irradiat, quia, sicut de Spiritu sancto scriptum est: ubi vult, spirat. ( Jn, 3, 8) [mauvais référencement: Jn, 3] Hinc est enim quod Elisaeus cum mulierem flentem cerneret causamque nescisset, ad prohibentem hanc puerum dixit: Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. ( R4, 4) Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit: quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut et accipientes spiritum, inveniant quod de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quid sint de semetipsis. Quod autem David prohibitus est domum Dei aedificare, quia vir sanguinum esset, innuitur moraliter quod mundus in se esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere. Ut terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat, quatenus in tanto perspicacius aliis fugienda videat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat. Et superjectas sordes tergere non valent manus, quae lutum tenent. Quoad antiquae translationis seriem, bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem divina vox innuit cum dicit: « Non tu aedificabis mihi templum: quia vir sanguinum es. » Dei templum aedificat, qui corrigendis institutis proximorum mentibus vacat. Templum Dei quippe nos sumus, quia ad veram vitam ex ejus inhabitatione construimur, Paulo attestante qui ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. ( 1Co, 3) Sed vir sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibus carnalibus incubat, necesse est ut instituere spiritualiter proximorum mentes erubescat.
  • Liber 2, Caput 7
    • Per cuncta , inquit loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel ( S2, 7, 7). Haec loca, per quae se transisse Dominus dicit, intelligenda sunt Sylo, Galgalo et Nobe, et caetera loca, ubi tabernaculum et arca Domini collocata sunt.
  • Liber 2, Caput 7
    • Nunquid loquens locutus sum alicui judici de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificasti mihi domum cedrinam? ( S2, 7, 7) Idcirco a nullo judicum sibi aedificari domum cedrinam jussit, quia ab omnibus contra hostes pugnatum fuit, et omnes effusores fuerunt sanguiNum. Filius tamen tuus cui non instabunt bella hostium et qui non erit vir sanguinum, ipse aedificabit mihi domum.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 7
    • Per cuncta loca quae transivi cum omnibus filiis Israel, numquid loquens locutus sum ad unam de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum meum Israel, dicens: Quare non aedificasti mihi domum cedrinam? ( S2, 7, 7) Haec loca per quae se transisse Dominus dicit, intelligenda sunt Silo et Galgala et Nobe, et caetera loca, ubi tabernaculum et arca Domini collocata fuit. Numquid loquens locutus sum alicui judici de tribubus Israel, cui praecepi ut pasceret populum meum Israel: Quare non aedificasti mihi domum cedrinam? ( S2, 7, 7) Idcirco a nullo Judicum sibi aedificari domum cedrinam jussit, quia ab omnibus contra hostes pugnatum fuit, et omnes effusores fuerunt sanguinum. Filius autem tuus, cui non instabunt bella hostium, et qui non erit vir sanguinum, ipse aedificabit mihi domum.