Liber Secundus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 23 : Quae est autem ut populus tuus Israel gens in terra, propter quam ivit Deus ut redimeret eam sibi in populum, et poneret sibi nomen, faceretque eis magnalia et horribilia super terram a facie populi tui quem redemisti tibi ex Aegypto, gentem, et deum eius.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 7
    • Quia tu, Domine exercituum Deus Israel, revelasti aurem servi tui, dicens: Domum aedificabo tibi. ( S2, 7, 27) Aurem sibi revelare, quia per prophetam praedicatum est, domum sibiaedificandam a Domino. Quae est autem ut populus tuus Israel gens in terra? ( S2, 7, 23) Quae est gens in terra alia praeter populum electum, propter quem veniredignatus est Deus Dei Filius in hunc mundum, velut in Aegyptum, ut assumpta formaservi, commercio sanguinis sui, redimeret sibi populum, acceptabilem, sectatorembonorum operum? Deum autem ejusdem populi electi, dominicum hominem accipere oportet,quemde Aegypto, hoc est ex hoc mundo per uterum virginis assumpsit. Et domus servi tui David erit stabilita coram Domino. ( S2, 7, 26) Domus David, Ecclesia Christi sine dubio est, de qua satis jam dictum estsuperius. Propterea invenit servus tuus cor suum, ut oraret te. ( S2, 7, 27) Cum ergo cogitatio per discretionis custodiam restringitur, cor quod fugereconsuevit, invenitur. Nihil quippe in nobis est corde fugacius, quod a nobis toties recedit, quoties perpravas cogitationes defluit. Sed David cor suum invenisse dicit, id est, audaciam in corde ut oraret Dominumoratione hac.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 7
    • A facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto gentem et Deum ejus. ( S2, 7, 23) Hebraeus habet: Gentibus et diis earum. Et est sensus: A facie populi tui, quem redemisti tibi ex Aegypto, de manu scilicet Aegyptiorum, quos in mari Rubro peremisti; et de diis eorum, in quibus judicia fecisti.

Hugo de Sancto Victore -1141

  • Liber 1, Caput 2
    • A facie populi tui faceres, scilicet horribilia; ( S2, 7, 23) id est, propter populum tuum. Ab eo enim sumpsisti causam faciendi. Quem redemisti tibi ex Aegypto. ( S2, 7, 23) Hic sistendum est; deinde subjunge: Gentem, et Deum ejus, ( S2, 7, 23) subauditur ubi inveniemus talem gentem, et talem Deum ejus, qualis populus tuus Israel, et qualis tu Deus ejus.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 7
    • A facie populi tui, quem redemisti ex Aegypto, gentem et Deum ejus ( S2, 7, 23). Hebraeus habet, gentibus et diis earum. Et est sensus: A facie populi tui, quem redemisti ex Aegypto, de manu scilicet Aegyptiorum, quos in mari Rubro peremisti, et diis eorum, in quibus judicia fecisti.