Liber Secundus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 11 : ex die qua constitui iudices super populum meum Israel: et requiem dabo tibi ab omnibus inimicis tuis: praedicitque tibi Dominus quod domum faciat tibi Dominus.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 7
    • « Non tu aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es. » Dei templum aedificat,qui corrigendis institutis proximorum mentibus vacat. Sed vir sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibuscarnalibus incubat, necesse est ut instituere spiritaliter proximorum menteserubescat. Fecique tibi nomen grande. ( S2, 7, 9) Videlicet ut dicaturDeus David, sicut Abraham, Isaac et Jacob: sicut feci Moysiet Josue, quorum nomina famosissima sunt in terra, sic feci tibi. Et ponam locum populo meo Israel. ( S2, 7, 10) Locum quem Dominus populo suo praeparaturum se pollicitus est, non de situterrarum, neque de quolibet loco, sed de coelesti Hierusalem intelligitur, quanquam detemplo videatur intelligi, et de temporibus Salomonis, quoniam filii Israel quodammodosub pace essent quieturi, et ipse Salomon si quid deliquisset in virga virorum, et inplagis filiorum hominum, hoc est, non in gladio inimicorum et incommoditatibuscorporum humanorum esset arguendus. Quod postea expletum legimus in coelesti Hierusalem, ubi omnes electi post diemjudicii translati, absque ulla perturbatione sub ipso Dominousque in aeternummanebunt. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciet tibi Dominus, ( S2, 7, 11)etc. Domus David Ecclesia est Christi. Hoc de Salomone credere absurdum est: ille enim vivente patre suo regnarecoepit. Hic autem dicit:

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 5
    • Post haec, cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deodomum, templum scilicet illud excellentissimum diffamatum, quod a rege Salomonefilio ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante, factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quodperferret ad regem. Ubi cum dixisset Dominus quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus,neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domuscedrina: Et nunc , inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus: Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus; ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum; ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ( S2, 7, 8, S2, 7, 12, S2, 7, 13 et S2, 7, 14). Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone completam, multum errat,attendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniamSalomon templum illud nobile struxit; et non attendit, Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me. Attendat ergo, et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis,colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eamdemidololatriam seductum atque dejectum; et non audeat existimare Deum vel hocpromisisse mendaciter, vel talem Salomonem domumque ejus futuram non potuissepraescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec, si non in Christo Jesu Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem ( Rm, 1, 3), jamvideremus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus,sicut carnales Judaei; nam et ipsi usque adeo filium quem loco isto regi Davidpromissum legunt, dicunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tantajam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium se speraredicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quodtemplum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum: Salomon quippePacificus Latine: et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sedeadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipsum Christum Dominum,non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dumScriptura sancta etiam rebus gestis prophetissa, quodammodo in eo figuramdelineat futurorum; nam praeter libros divinae historiae, ubi regnassenarratur, psalmus etiam LXXI titulo nominis ejus inscriptus est; in quo tammulta dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christoaptissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat quod in illo figuraqualiscumque adumbrata sit, in isto veritas praesentata; notum est enim quibusterminis regnum conclusum fuerat Salomonis, et tamen in eo psalmo legitur, utalia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae ( Ps, 71, 8), quod in Christo videmusimpleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodemmonstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum Magistrum, verumetiam Dominum appellaverunt. Nec ob aliud vivente adhuc patre suo David regnare Salomon coepit, quod nulliregum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum quemprophetia praesignat, ista quae ad patrem ejus loquitur dicens: Et erit, cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod exiet de ventre tuo, et praeparabo regnum illius ( S2, 7, 12). Quomodo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum,iste Salomon putabitur prophetatus; et non potius, propter id quod praecedit: Cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te ( S2, 7, 12), alius pacificus intelligitur esse promissus, quinon ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus? Cumenim longo interposito tempore Jesus Christus veniret, proculdubio post mortemregis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domumDeo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificaregaudemus; huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos ( 1Co, 3, 17). Propter quod in psalmo LXXXVIII, cujus titulus est: Intellectus ipsi Ethan Israelitae ( Ps, 88, 1), commemorantur promissiones Dei factae regi David, sicut et in hoc Regum libro positae sunt, ita et ibi similia dicuntur; sicut est illud: Juravi David servo meo, Usque in aeternum praeparabo semen tuum ( Ps, 88, 4 et Ps, 88, 5), etc. Illud vero quod dicit: Si quis inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea ( S2, 7, 14 et S2, 7, 15); non dixit, Ab eis, sed dixit Ab eo, non enim Christi ipsius, qui est caput Ecclesiae, possunt inveniri ulla peccata, quae opus esset humana correptioneservata misericordia divinitus coerceri, sed in ejus corpore ac membris, quodpopulus ejus est. Illud vero quod locutus est Deus per Nathan ad David nullo modo praeter mittendum est, ubi ait: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum sicut ab initio, a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel ( S2, 7, 10 et S2, 7, 11). Hoc tam magnum bonumquisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter facit. An quispiam putabit in pace regis Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam Scripturain umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum, posteaquam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum (voir: S2, 7, 10) , continuo subjunctum est, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel (voir: S2, 7, 11) . Judices namque priusquam reges ibi esse coepissent, super populum illumfuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit; et utique humiliabat eum filius iniquitatis, id est, hostis alienigena per intervalla temporum,quibus leguntur pacem alternasse cum bellis, et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos; nam sub eojudice, qui est appellatus Aoth. octoginta pacis anni fuerunt. Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur,multo minus cujuslibet regis alterius; non enim quisquam eorum in tanta quantaille pace regnavit, nec umquam omnino gens illa regnum tenuit, ut sollicita nonfuerit ne hostibus subderetur, quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nullialiquando populo concessa est tanta securitas, ut hujus vitae hostiles nonformidaret incursus. Locus ergo iste qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternusest, aeternisque debetur in illa Hierusalem libera, ubi erit veraciter populusIsrael; hoc enim nomen interpretatur Videns Deum, cujus praemii desiderio piaper fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est. Nuntiante verba haec Nathan ad David: Ingressus est rex David, et sedit coram Domino ( S2, 7, 18). Quid in hac sessione intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini,sive ubi erat arca testamenti per quam jam secretior et commendatior praesentiaquaedam Domini accipi potest; sive quia oraturus sedit, quod non fit recte nisiin conspectu Dei, hoc est, in intimis cordis? Potest enim sic accipi quoddictum est. Ante Dominum, ubi nullus esset hominum qui audiret orantem. Sive ergo propter arcam testamenti, sive propter secretum remotis arbitris,sive propter intimum cordis, ubi erat orantis affectus, convenienter dictumest: Sedit ante Dominum, nisi forte quod sedens oravit, hoc monet, cumet sanctus Elias hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit. Quibus admonemur exemplis non esse praescriptum quomodo corpus constituaturad orandum, dum animus Deo praesens peragat intentionem suam; nam et stantesoramus, sicut scriptum est: Publicanus autem de longe stabat (voir: Lc, 18, 13) . Et fixis genibus, sicut in Actibus Apostolorum legimus (voir: Ac, 20) . Et sedentes, ut ecce David et Elias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non scriptum esset in psalmis: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo ( Ps, 6, 7): cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut eioccurrerit, pro tempore positi corporis ad movendum animum; cum autem nonquaerit, sed infertur appetitus orandi, et aliquid repente venit in mentem quosupplicandi moveatur affectus, gemitibus inenarrabilibus, quocumque modoinvenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut quaeramus quosecedamus, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur; gignit enim sibi mentisintentio solitudinem, et saepe etiam obliviscitur se, vel quam coeli partem,vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit. Fecit quoque David sibi nomen, cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis centum viginti millia ( S2, 8, 13) [Vulg., decem et octo mill.]. Quid per percussam multitudinem a David in Salinarum valle signatur, nisiquia Redemptor noster suo videlicet discretionis examine, in his qui de illoprava sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit?

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Illud vero quod locutus est Deus per Nathan ad David, nullo modo praetermittendum est, ubi ait: Et ponam locum meo populo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum, sicut ab initio a diebus, quibus constitui judices super populum meum Israel ( S2, 7, 10 et S2, 7, 11). Hoc tam magnum bonum quisquis in hoc saeculo, et in hac terra sperat, insipienter facit. An quispiam putabit in pace regis Salomonis id esse completum: pacem quippe illam Scriptura in umbra futuri excellenti praedicatione commendat? sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum posteaquam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum ( S2, 7, 10), continuo subjunctum est: sicut ab initio in diebus quibus constitui judices super populum meum Israel ( S2, 7, 11). Judices namque, priusquam reges ibi esse coepissent, super illum populum fuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit. Et utique humiliabat eum filius iniquitatis, hoc est hostis alienigena per intervalla temporum, quibus leguntur pacem alternasse cum bellis: et inveniunt illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos. Nam sub eo judice, qui est appellatus Aoth, octoginta anni pacis fuerunt. Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur: multo minus utique cujuslibet regis alterius: non enim quisquam eorum in tanta, quanta ille, pace regnavit: nec unquam omnino gens illa ita regnum tenuit, ut sollicita non fuerit, ne hostibus subderetur: quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nulli aliquando populo concessa est tanta securitas, ut hujus vitae hostiles non formidaret incursus. Locus ergo iste, qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est, aeternisque debetur in matre Hierusalem libera, ubi erit veraciter populus Israel: hoc enim nomen interpretatur videns Deum: cujus praemii desiderio pia per fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est.