Liber Secundus Samuelis

Caput 8

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18
PrécédentSuivant

V. 13 : Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus:

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 8
    • Fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur, capta Syria in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus. ( S2, 8, 13) Fecisse sibi nomen dicitur, quia in valle Salinarum caesis decem et octomillibus, erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit etiam sibinomen, quia victa Syria Damasci, et Syria Sobal, erexisse sibidicitur alteram fornicem triumphalem. Et si quem movet, quod in plerisque Latinorum codicibus invenitur, David non decemet octo millia in valle Salinarum, sed duodecim cecidisse: noverit hoc vitiumscriptorum in eisdem codicibus molitum esse. Veraciter tunc David in eadem valle Salinarum decem et octo millia cecidit, etJoab vero duodecim millia, sicut in titulo, Quinquagesimi Octavi psalmiscribitur. Caeterum allegorice quid in percussa multitudine a David in Salinarum vallesignatur, nisi quia Redemptor noster suae videlicet districtionis examine, in his quide illo prave sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit? Unde et perquemdamsapientem dicitur: Cor durum male habebit in novissimo; et qui amat periculum in illo peribit. ( Ec, 3)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 8
    • Fecit quoque sibi David nomen, cum reverteretur, capta Syria in valle Salinarum caesis decem et octo millibus, ( S2, 8, 13) et caetera. (voir: Hebr, sl) Fecisse sibi nomen dicitur, quia in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus, erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci, et Syria Soba, erexisse sibi dicitur alteram fornicem triumphalem. Et si quem movet, quod in plerisque Latinorum codicibus invenitur David non decem et octo millia in valle Salinarum, sed duodecim millia cecidisse, noverit hoc vitio Scriptorum in eisdem codicibus molitum esse. Veraciter tamen David in eadem valle Salinarum decem et octo millia cecidit, Joab vero duodecim millia, sicut in titulo quinquagesimi octavi psalmi scribitur. Quid in percussa a David multitudine in valle Salinarum designatur, nisi quia Redemptor noster sui examinis districtione, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati soporis exstinguit? Unde et per quemdam sapientem dicitur: Cor durum male habebit in novissimo, et qui amat periculum, in illo peribit. ( Ec, 3)

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 5
    • Post haec, cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deodomum, templum scilicet illud excellentissimum diffamatum, quod a rege Salomonefilio ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante, factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quodperferret ad regem. Ubi cum dixisset Dominus quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus,neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domuscedrina: Et nunc , inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus: Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus; ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum; ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ( S2, 7, 8, S2, 7, 12, S2, 7, 13 et S2, 7, 14). Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone completam, multum errat,attendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniamSalomon templum illud nobile struxit; et non attendit, Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me. Attendat ergo, et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis,colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eamdemidololatriam seductum atque dejectum; et non audeat existimare Deum vel hocpromisisse mendaciter, vel talem Salomonem domumque ejus futuram non potuissepraescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec, si non in Christo Jesu Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem ( Rm, 1, 3), jamvideremus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus,sicut carnales Judaei; nam et ipsi usque adeo filium quem loco isto regi Davidpromissum legunt, dicunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tantajam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium se speraredicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quodtemplum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum: Salomon quippePacificus Latine: et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sedeadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipsum Christum Dominum,non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dumScriptura sancta etiam rebus gestis prophetissa, quodammodo in eo figuramdelineat futurorum; nam praeter libros divinae historiae, ubi regnassenarratur, psalmus etiam LXXI titulo nominis ejus inscriptus est; in quo tammulta dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christoaptissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat quod in illo figuraqualiscumque adumbrata sit, in isto veritas praesentata; notum est enim quibusterminis regnum conclusum fuerat Salomonis, et tamen in eo psalmo legitur, utalia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae ( Ps, 71, 8), quod in Christo videmusimpleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodemmonstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum Magistrum, verumetiam Dominum appellaverunt. Nec ob aliud vivente adhuc patre suo David regnare Salomon coepit, quod nulliregum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum quemprophetia praesignat, ista quae ad patrem ejus loquitur dicens: Et erit, cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod exiet de ventre tuo, et praeparabo regnum illius ( S2, 7, 12). Quomodo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum,iste Salomon putabitur prophetatus; et non potius, propter id quod praecedit: Cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te ( S2, 7, 12), alius pacificus intelligitur esse promissus, quinon ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus? Cumenim longo interposito tempore Jesus Christus veniret, proculdubio post mortemregis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domumDeo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificaregaudemus; huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos ( 1Co, 3, 17). Propter quod in psalmo LXXXVIII, cujus titulus est: Intellectus ipsi Ethan Israelitae ( Ps, 88, 1), commemorantur promissiones Dei factae regi David, sicut et in hoc Regum libro positae sunt, ita et ibi similia dicuntur; sicut est illud: Juravi David servo meo, Usque in aeternum praeparabo semen tuum ( Ps, 88, 4 et Ps, 88, 5), etc. Illud vero quod dicit: Si quis inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea ( S2, 7, 14 et S2, 7, 15); non dixit, Ab eis, sed dixit Ab eo, non enim Christi ipsius, qui est caput Ecclesiae, possunt inveniri ulla peccata, quae opus esset humana correptioneservata misericordia divinitus coerceri, sed in ejus corpore ac membris, quodpopulus ejus est. Illud vero quod locutus est Deus per Nathan ad David nullo modo praeter mittendum est, ubi ait: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum sicut ab initio, a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel ( S2, 7, 10 et S2, 7, 11). Hoc tam magnum bonumquisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter facit. An quispiam putabit in pace regis Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam Scripturain umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum, posteaquam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum (voir: S2, 7, 10) , continuo subjunctum est, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel (voir: S2, 7, 11) . Judices namque priusquam reges ibi esse coepissent, super populum illumfuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit; et utique humiliabat eum filius iniquitatis, id est, hostis alienigena per intervalla temporum,quibus leguntur pacem alternasse cum bellis, et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos; nam sub eojudice, qui est appellatus Aoth. octoginta pacis anni fuerunt. Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur,multo minus cujuslibet regis alterius; non enim quisquam eorum in tanta quantaille pace regnavit, nec umquam omnino gens illa regnum tenuit, ut sollicita nonfuerit ne hostibus subderetur, quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nullialiquando populo concessa est tanta securitas, ut hujus vitae hostiles nonformidaret incursus. Locus ergo iste qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternusest, aeternisque debetur in illa Hierusalem libera, ubi erit veraciter populusIsrael; hoc enim nomen interpretatur Videns Deum, cujus praemii desiderio piaper fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est. Nuntiante verba haec Nathan ad David: Ingressus est rex David, et sedit coram Domino ( S2, 7, 18). Quid in hac sessione intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini,sive ubi erat arca testamenti per quam jam secretior et commendatior praesentiaquaedam Domini accipi potest; sive quia oraturus sedit, quod non fit recte nisiin conspectu Dei, hoc est, in intimis cordis? Potest enim sic accipi quoddictum est. Ante Dominum, ubi nullus esset hominum qui audiret orantem. Sive ergo propter arcam testamenti, sive propter secretum remotis arbitris,sive propter intimum cordis, ubi erat orantis affectus, convenienter dictumest: Sedit ante Dominum, nisi forte quod sedens oravit, hoc monet, cumet sanctus Elias hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit. Quibus admonemur exemplis non esse praescriptum quomodo corpus constituaturad orandum, dum animus Deo praesens peragat intentionem suam; nam et stantesoramus, sicut scriptum est: Publicanus autem de longe stabat (voir: Lc, 18, 13) . Et fixis genibus, sicut in Actibus Apostolorum legimus (voir: Ac, 20) . Et sedentes, ut ecce David et Elias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non scriptum esset in psalmis: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo ( Ps, 6, 7): cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut eioccurrerit, pro tempore positi corporis ad movendum animum; cum autem nonquaerit, sed infertur appetitus orandi, et aliquid repente venit in mentem quosupplicandi moveatur affectus, gemitibus inenarrabilibus, quocumque modoinvenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut quaeramus quosecedamus, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur; gignit enim sibi mentisintentio solitudinem, et saepe etiam obliviscitur se, vel quam coeli partem,vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit. Fecit quoque David sibi nomen, cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis centum viginti millia ( S2, 8, 13) [Vulg., decem et octo mill.]. Quid per percussam multitudinem a David in Salinarum valle signatur, nisiquia Redemptor noster suo videlicet discretionis examine, in his qui de illoprava sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit?

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 8
    • Fecitque David sibi nomen cum reverteretur, capta Syria ( S2, 8, 13) [mauvais référencement: S2, 8, 19] . Fecisse sibi nomen dicitur, quia in valle Salinarum, caesis decem et octo millibus, erexit sibi fornicem triumphalem. Fecit etiam sibi nomen, quia victa Syria Damasci, et Syria Soba, erexisse sibi dicitur alteram fornicem triumphalem. Et si quem movet quod in plerisque Latinorum codicibus invenitur David non decem et octo millia ( S2, 8, 13) in valle Salinarum, sed duodecim millia cecidisse: noverit hoc vitio Scriptorum in eisdem codicibus inditum esse. Veraciter tamen David in eadem valle Salinarum decem et octo millia cecidit. Joab vero duodecim millia: sicut in titulo quinquagesimi octavi psalmi scribitur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • Fecit quoque David sibi nomen, cum reverteretur capta Syria in valle salinarum, caesis duodecim millibus ( S2, 8, 13). Quid de percussa multitudine ad David in salinarum valle signatur, nisi quia Redemptor noster suae videlicet districtionis examine, in his qui de illo prava sentiunt, stultitiam immoderati saporis extinguit.