Liber Secundus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 14 : Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 7
    • Qui si inique aliquid gesserit, ( S2, 7, 14) etc. Non hoc de Domino Jesu Christo accipiendum est, qui peccatumnon fecit, necinventus est dolus in ore ejus, (voir: Es, 53) sed de electis ejus, qui membra sunt ipsius, ex quibus sine peccato nullus essepotuit. Et fidelis erit domus tua. ( S2, 7, 16)Domum Salomonis plenam fuisse mulieribus alienis, nullus qui sacras litterasnovit, ignorat. Domus igitur fidelis, sancta Ecclesia accipitur, quae coram Domino usque inaeternum permanet. Hanc enim domum et nos aedificabimus bene vivendo, et Deus, ut bene vivamus,opitulando: quia nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt quim aedificant eam. ( Ps, 126, 1) [mauvais référencement: Ps, 126] Cujus domus cum venerit ultima dedicatio, tunc fiet illud quod Deus hic perNathan locutus est dicens: « Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illumetinhabitabit seorsum, et non erit sollicitus ultra, et non apponet filius iniquitatishumiliare eum sicut ab initio, a diebus quibus constitui judices super populum meumIsrael. » Hoc tam magnum bonum, quisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat,insipienter sapit, aut quispiam putabit in pace Salomonis id esse completum, autalicujus alterius regno. Nam temporibus judicum humiliavit eum filius iniquitatis, hoc est hostisalienigena, per intervalla temporum, et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora,quam Salomon habuit, qui quadraginta annos regnavit. Nam sub eo judice, qui est appellatus Ahod, octoginta anni pacis fuerunt. Absit ergo ut Salomoni haec tempora, in hac promissione, promissa essecredantur. Locus ergo qui promittitur,tam pacatae ac securae habitationis, aeternus est,aeternisque debetur, in matre Hierusalem libera: ubi erit veraciter populus Israel, etubi habitabit in aeternum cum Deo et in Deo suo, et Deus cum populo atque in populosuo, ita ut Deus sit implens populum suum, et populus plenus Deo suo, et Deus eritomnia in omnibus. Ipse in pace tribuit praemium, qui est virtus in bello.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 7
    • Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum ( S2, 7, 14), et caetera. Virgam virorum gladium vocat inimicorum. Plagae vero filiorum hominum sunt incommoditates corporum humanorum, quibus pro peccatis suis a Domino merito homines flagellantur. Haec secundum historiam dicta, ita sentiri possunt. Caeterum quid secundum allegoriam insinuent, altius perscrutandum est. (voir: Aug, sl) Cum ergo regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Domino domum: templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset Deus, quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus, neque per tantum tempus remandasset cuiquam in populo suo ut sibi faceret domum cedrinam:

Auctor incertus

  • Liber 2, Caput 5
    • Post haec, cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deodomum, templum scilicet illud excellentissimum diffamatum, quod a rege Salomonefilio ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante, factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quodperferret ad regem. Ubi cum dixisset Dominus quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus,neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domuscedrina: Et nunc , inquit, haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus: Cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus; ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum; ego ero illi in patrem, et ipse erit mihi in filium ( S2, 7, 8, S2, 7, 12, S2, 7, 13 et S2, 7, 14). Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone completam, multum errat,attendit enim quod dictum est: Hic aedificabit mihi domum, quoniamSalomon templum illud nobile struxit; et non attendit, Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me. Attendat ergo, et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis,colentibus deos falsos, et ipsum ab eis regem aliquando sapientem in eamdemidololatriam seductum atque dejectum; et non audeat existimare Deum vel hocpromisisse mendaciter, vel talem Salomonem domumque ejus futuram non potuissepraescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec, si non in Christo Jesu Domino nostro, qui factus est ex semine David secundum carnem ( Rm, 1, 3), jamvideremus ista compleri, ne vane atque inaniter hic alium aliquem requiramus,sicut carnales Judaei; nam et ipsi usque adeo filium quem loco isto regi Davidpromissum legunt, dicunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est tantajam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium se speraredicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quodtemplum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum: Salomon quippePacificus Latine: et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit; sedeadem sua persona per umbram futuri praenuntiabat etiam ipsum Christum Dominum,non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dumScriptura sancta etiam rebus gestis prophetissa, quodammodo in eo figuramdelineat futurorum; nam praeter libros divinae historiae, ubi regnassenarratur, psalmus etiam LXXI titulo nominis ejus inscriptus est; in quo tammulta dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christoaptissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat quod in illo figuraqualiscumque adumbrata sit, in isto veritas praesentata; notum est enim quibusterminis regnum conclusum fuerat Salomonis, et tamen in eo psalmo legitur, utalia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae ( Ps, 71, 8), quod in Christo videmusimpleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodemmonstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum Magistrum, verumetiam Dominum appellaverunt. Nec ob aliud vivente adhuc patre suo David regnare Salomon coepit, quod nulliregum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat non esse ipsum quemprophetia praesignat, ista quae ad patrem ejus loquitur dicens: Et erit, cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod exiet de ventre tuo, et praeparabo regnum illius ( S2, 7, 12). Quomodo ergo propter id quod sequitur: Hic aedificabit mihi domum,iste Salomon putabitur prophetatus; et non potius, propter id quod praecedit: Cum completi fuerint dies tui, et dormies cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te ( S2, 7, 12), alius pacificus intelligitur esse promissus, quinon ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus? Cumenim longo interposito tempore Jesus Christus veniret, proculdubio post mortemregis David, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domumDeo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificaregaudemus; huic enim domui dicit Apostolus, hoc est, fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos ( 1Co, 3, 17). Propter quod in psalmo LXXXVIII, cujus titulus est: Intellectus ipsi Ethan Israelitae ( Ps, 88, 1), commemorantur promissiones Dei factae regi David, sicut et in hoc Regum libro positae sunt, ita et ibi similia dicuntur; sicut est illud: Juravi David servo meo, Usque in aeternum praeparabo semen tuum ( Ps, 88, 4 et Ps, 88, 5), etc. Illud vero quod dicit: Si quis inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saul, quem amovi a facie mea ( S2, 7, 14 et S2, 7, 15); non dixit, Ab eis, sed dixit Ab eo, non enim Christi ipsius, qui est caput Ecclesiae, possunt inveniri ulla peccata, quae opus esset humana correptioneservata misericordia divinitus coerceri, sed in ejus corpore ac membris, quodpopulus ejus est. Illud vero quod locutus est Deus per Nathan ad David nullo modo praeter mittendum est, ubi ait: Et ponam locum populo meo Israel, et plantabo illum, et inhabitabit seorsum, et non sollicitus erit ultra, et non apponet filius iniquitatis humiliare eum sicut ab initio, a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel ( S2, 7, 10 et S2, 7, 11). Hoc tam magnum bonumquisquis in hoc saeculo et in hac terra sperat, insipienter facit. An quispiam putabit in pace regis Salomonis id esse completum? Pacem quippe illam Scripturain umbra futuri excellenti praedicatione commendat. Sed huic suspicioni vigilanter occursum est, cum, posteaquam dictum est: Et non apponet filius iniquitatis humiliare eum (voir: S2, 7, 10) , continuo subjunctum est, sicut ab initio a diebus quibus constitui judices super populum meum Israel (voir: S2, 7, 11) . Judices namque priusquam reges ibi esse coepissent, super populum illumfuerant constituti, ex quo terram promissionis accepit; et utique humiliabat eum filius iniquitatis, id est, hostis alienigena per intervalla temporum,quibus leguntur pacem alternasse cum bellis, et inveniuntur illic pacis tempora prolixiora, quam Salomon habuit, qui quadraginta regnavit annos; nam sub eojudice, qui est appellatus Aoth. octoginta pacis anni fuerunt. Absit ergo ut Salomonis tempora in hac promissione praedicta esse credantur,multo minus cujuslibet regis alterius; non enim quisquam eorum in tanta quantaille pace regnavit, nec umquam omnino gens illa regnum tenuit, ut sollicita nonfuerit ne hostibus subderetur, quia in tanta mutabilitate rerum humanarum nullialiquando populo concessa est tanta securitas, ut hujus vitae hostiles nonformidaret incursus. Locus ergo iste qui promittitur tam pacatae ac securae habitationis, aeternusest, aeternisque debetur in illa Hierusalem libera, ubi erit veraciter populusIsrael; hoc enim nomen interpretatur Videns Deum, cujus praemii desiderio piaper fidem vita in hac aerumnosa peregrinatione ducenda est. Nuntiante verba haec Nathan ad David: Ingressus est rex David, et sedit coram Domino ( S2, 7, 18). Quid in hac sessione intelligendum est, nisi quia sedit in conspectu Domini,sive ubi erat arca testamenti per quam jam secretior et commendatior praesentiaquaedam Domini accipi potest; sive quia oraturus sedit, quod non fit recte nisiin conspectu Dei, hoc est, in intimis cordis? Potest enim sic accipi quoddictum est. Ante Dominum, ubi nullus esset hominum qui audiret orantem. Sive ergo propter arcam testamenti, sive propter secretum remotis arbitris,sive propter intimum cordis, ubi erat orantis affectus, convenienter dictumest: Sedit ante Dominum, nisi forte quod sedens oravit, hoc monet, cumet sanctus Elias hoc fecerit, quando pluviam orando impetravit. Quibus admonemur exemplis non esse praescriptum quomodo corpus constituaturad orandum, dum animus Deo praesens peragat intentionem suam; nam et stantesoramus, sicut scriptum est: Publicanus autem de longe stabat (voir: Lc, 18, 13) . Et fixis genibus, sicut in Actibus Apostolorum legimus (voir: Ac, 20) . Et sedentes, ut ecce David et Elias. Nisi autem etiam jacentes oraremus, non scriptum esset in psalmis: Lavabo per singulas noctes lectum meum, lacrymis meis stratum meum rigabo ( Ps, 6, 7): cum enim quisque orationem quaerit, collocat membra, sicut eioccurrerit, pro tempore positi corporis ad movendum animum; cum autem nonquaerit, sed infertur appetitus orandi, et aliquid repente venit in mentem quosupplicandi moveatur affectus, gemitibus inenarrabilibus, quocumque modoinvenerit hominem, non est utique differenda oratio, ut quaeramus quosecedamus, aut ubi stemus, aut ubi prosternamur; gignit enim sibi mentisintentio solitudinem, et saepe etiam obliviscitur se, vel quam coeli partem,vel in qua positione corporis membra illud tempus invenerit. Fecit quoque David sibi nomen, cum reverteretur capta Syria in valle Salinarum, caesis centum viginti millia ( S2, 8, 13) [Vulg., decem et octo mill.]. Quid per percussam multitudinem a David in Salinarum valle signatur, nisiquia Redemptor noster suo videlicet discretionis examine, in his qui de illoprava sentiunt, stultitiam immoderati saporis exstinguit?

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 7
    • Qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum ( S2, 7, 14). Virgam virorum, gladium vocat inimicorum. Plagae vero filiorum hominum sunt incommoditates corporum humanorum, quibus pro peccatis suis a Domino merito homines flagellantur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 2, Caput 3
    • (voir: S2, 7) Post haec, cum regi David multa prospera provenissent, cogitavit facere Deo domum, templum illud scilicet excellentissime diffamatum, quod a rege Salomone filio ejus postea fabricatum est. Hoc eo cogitante factum est verbum Domini ad Nathan prophetam, quod perferret ad regem. Ubi cum dixisset Dominus, quod non ab ipso David sibi aedificaretur domus, neque per tantum tempus se mandasse cuiquam in populo suo, ut sibi fieret domus cedrina: [mauvais référencement: S2, 7, 5 , S2, 7, 6 et S2, 7, 7] Et nunc , inquit, hoc dices servo meo David. Haec dicit Dominus: ( S2, 7, 8) Cum impleti fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, quod egredietur de utero tuo, et firmabo regnum ejus. Ipse aedificabit domum nomini meo, et stabiliam thronum regni ejus usque in sempiternum. Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium ( S2, 7, 12, S2, 7, 13 et S2, 7, 14) [mauvais référencement: S2, 7, 12] . Hanc tam grandem promissionem qui putat in Salomone fuisse completam, multum errat. Attendit enim quod dictum est: hic aedificabit mihi domum ( S2, 7, 13), quoniam Salomon templum illud nobile struxit, et non attendit: Fidelis erit domus ejus, et regnum ejus usque in aeternum coram me ( S2, 7, 16).
  • Liber 2, Caput 3
    • Attendat ergo et aspiciat Salomonis domum plenam mulieribus alienigenis colentibus Deos falsos, et ipsorum ab eis regem aliquando sapientem, in eamdem idololatriam seductum atque dejectum, et non audeat existimare Deum, vel hoc promisisse mendaciter, vel talem Salomonem domumque ejus futuram, non potuisse praescire. Non hinc autem deberemus ambigere, nec si non in Christo Domino nostro, qui factus (voir: Rm, 1, 3) est ex semine David secundum carnem, jam videremus ista compleri, ne vane atque inaniter hic aliquem requiramus, sicut carnales Judaei. Nam et ipsi usque adeo filium, quem loco isto regi David promissum legunt, intelligunt non fuisse Salomonem, ut eo qui promissus est, tanta jam manifestatione declarato, adhuc mirabili caecitate alium sperare se dicant. Facta est quidem nonnulla imago rei futurae etiam in Salomone, in eo quod templum aedificavit, et pacem habuit secundum nomen suum (Salomon quippe pacificus est Latine), et in exordio regni sui mirabiliter laudabilis fuit: sed eadem sua persona per umbram futuri, praenuntiabat etiam ipse Christum Dominum, non exhibebat. Unde quaedam de illo ita scripta sunt, quasi de ipso ista praedicta sint, dum Scriptura sancta etiam rebus gestis prophetans, quodam modo in eo figuram delineat futurorum. Nam praeter libros divinae historiae, ubi regnasse narratur, psalmus etiam septuagesimus primus titulo nominis ejus inscriptus est: in quo tam multa dicuntur, quae omnino ei convenire non possunt, Domino autem Christo aptissima perspicuitate conveniunt, ut evidenter appareat, quod in illo figura qualiscunque adumbrata sit; in isto ipsa veritas praesentata. Notum est enim quibus terminis regnum conclusum fuerit Salomonis: et tamen in eo psalmo legitur, ut alia taceam: Dominabitur a mari usque ad mare, et a flumine usque ad terminos orbis terrae ( Ps, 71, 8): quod in Christo videmus impleri. A flumine quippe dominandi sumpsit exordium, ubi baptizatus a Joanne, eodem monstrante coepit agnosci a discipulis, qui eum non solum Magistrum, verum etiam Dominum appellaverunt: nec ob aliud, vivente adhuc patre suo David, regnare Salomon coepit, quod nulli regum illorum contigit, nisi ut hinc quoque satis eluceat, non esse ipsum quem prophetia ista praesignat, quae ad ejus patrem loquitur, dicens: Et erit cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te, qui exiet de ventre tuo, et praeparabo regnum illius ( S2, 7, 12). Quomodo ergo propter quod sequitur: aedificabit mihi domum ( S2, 7, 13), iste Salomon putabitur prophetatus, et non potius propter id quod procedit: cum completi fuerint dies tui, et dormieris cum patribus tuis, suscitabo semen tuum post te ( S2, 7, 12)? Alius pacificus intelligitur esse promissus, qui non ante, sicut iste, sed post mortem David praenuntiatus est suscitandus. Quolibet enim, longo interposito tempore, Jesus Christus veniret, procul dubio post mortem David regis, cui sic est promissus, eum venire oportebat, qui aedificaret domum Deo, non de lignis et lapidibus, sed de hominibus, qualem illum aedificare gaudemus: huic enim domui dicit Apostolus, hoc est fidelibus Christi: Templum enim Dei sanctum est, quod estis vos ( 1Co, 3, 17). Propter quod in psalmo octuagesimo octavo, cujus titulus est: Intellectus ipsi Ethan Israelitae ( Ps, 88, 1), commemorantur promissiones Dei factae regi David, sicut et in hoc libro Regum positae sunt, ita et ibi quaedam similia dicuntur, sicut est illud: Juravi David servo meo, usque in aeternum praeparabo semen tuum ( Ps, 88, 4 et Ps, 88, 5), etc. Illud vero quod dicit: Qui, si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum et in plagis filiorum hominum; misericordiam autem meam non auferam ab eo, sicut abstuli a Saule, quem amovi a facie mea ( S2, 7, 14 et S2, 7, 15): non dixit ab eis, sed dixit ab eo. Non enim Christi ipsius, quod est caput Ecclesiae, possunt inveniri ulla peccata, quae opus esset humanibus correptionibus, servata misericordia divinitus coerceri, sed in ejus corpore ac membris, quod populus ejus est.