Liber Secundus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 20 : Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? tu enim scis servum tuum, Domine Deus.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 7
    • Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec, ita ut notum faceres servo tuo. ( S2, 7, 20 et S2, 7, 21) Ac si diceret: Propter verbum tuum quod promisisti Abraham, Isaac et Jacob,fecisti omnia mihi servo tuo. Sed etiam Verbum Patris unigenitus Filius est, qui est benedictus insaecula. Propter mysterium enim incarnationis ipsius ex semine David, gesta sunt multa inDavid. Quod dicit secundum cor tuum, intelligitur secundum misericordiam tuam.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 7
    • Quid ergo addere poterit adhuc David, ut loquatur ad te? Tu enim scis servum tuum, Domine Deus. Propter verbum tuum, et secundum cor tuum fecisti omnia magnalia haec. ( S2, 7, 20 et S2, 7, 21) Propter verbum tuum, quod promisisti Abraham, Isaac et Jacob, fecisti omnia haec mihi servo tuo. Quod dicit, secundum cor tuum ( S2, 7, 21) intelligitur, secundum misericordiam tuam.