Liber Secundus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 9 : et fui tecum in omnibus ubicumque ambulasti, et interfeci universos inimicos tuos a facie tua: fecique tibi nomen grande, iuxta nomen magnorum qui sunt in terra.

Poètes

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 7
    • « Non tu aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es. » Dei templum aedificat,qui corrigendis institutis proximorum mentibus vacat. Sed vir sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibuscarnalibus incubat, necesse est ut instituere spiritaliter proximorum menteserubescat. Fecique tibi nomen grande. ( S2, 7, 9) Videlicet ut dicaturDeus David, sicut Abraham, Isaac et Jacob: sicut feci Moysiet Josue, quorum nomina famosissima sunt in terra, sic feci tibi. Et ponam locum populo meo Israel. ( S2, 7, 10) Locum quem Dominus populo suo praeparaturum se pollicitus est, non de situterrarum, neque de quolibet loco, sed de coelesti Hierusalem intelligitur, quanquam detemplo videatur intelligi, et de temporibus Salomonis, quoniam filii Israel quodammodosub pace essent quieturi, et ipse Salomon si quid deliquisset in virga virorum, et inplagis filiorum hominum, hoc est, non in gladio inimicorum et incommoditatibuscorporum humanorum esset arguendus. Quod postea expletum legimus in coelesti Hierusalem, ubi omnes electi post diemjudicii translati, absque ulla perturbatione sub ipso Dominousque in aeternummanebunt. Praedicitque tibi Dominus quod domum faciet tibi Dominus, ( S2, 7, 11)etc. Domus David Ecclesia est Christi. Hoc de Salomone credere absurdum est: ille enim vivente patre suo regnarecoepit. Hic autem dicit:

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 7
    • Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem greges ( S2, 7, 8). Et post pauca: Fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum, qui sunt in terra ( S2, 7, 9). Feci , inquit, tibi Dominus nomen grande ( S2, 7, 9), id est, sicut feci Abraham, Isaac, et Jacob, et Moysi, et Josue quorum nomina famosissima sunt in terra.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 7
    • Et nunc haec dices servo meo David: Haec dicit Dominus exercituum: Ego tuli te de pascuis sequentem gregem ( S2, 7, 8). Et post pauca: Fecique tibi nomen grande juxta nomen magnorum qui sunt in terra ( S2, 7, 9). Feci, inquit Dominus, tibi nomen grande, sicut feci Abraham Isaac, et Jacob, et Moysi et Josue: quorum nomina sunt famosissima in terra.