Liber Secundus Samuelis

Caput 7

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29
PrécédentSuivant

V. 3 : Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac: quia Dominus tecum est.

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 2, v. 63. 64. :

    Ut faceret templum David Nathan insinuarat;

    Mane Nathan rediens aedificare vetat.

Commentaires

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 7
    • Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade fac, quia Dominus tecum est, ( S2, 7, 1, S2, 7, 2 et S2, 7, 3) etc. Hoc enim Nathan ex se, non ex sermone Domini dixit; et ideo erravit de sensu suopraesumens: prius enim Deum interrogare debuit. Hic itaque demonstratur, quod spiritus prophetiae, prophetarum mentes non semperirradiat: quia sicut de Spiritu sancto scriptum est, ubi vult spirat. ( Jn, 3, 8) [mauvais référencement: Jn, 3] Hinc est etiam quod Elisaeus, cum flentem mulierem cerneret, causamquenesciret, ad prohibentem hanc puerum dicit: Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est: et Dominus celavit me, et non indicavit mihi. ( R4, 4) Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit, quia dumprophetiae spiritum aliquandodat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes etelevat in celsitudine, et custodit in humilitate: ut accipientes spiritum, inveniantquid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes, cognoscant quid desemetipsis sint. Unde propheta quod ex se dixit, propter usum prophetiae, et spiritu dixissecredebat Ideoque illud quod sequitur ex sermone Domini dixit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 7
    • Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est. Factum est autem in nocte illa, ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade et loquere ad servum meum David. Haec dicit Dominus: Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, ( S2, 7, 1, S2, 7, 2, S2, 7, 3, S2, 7, 4, S2, 7, 5, S2, 7, 6 et S2, 7, 7) etc. Quod Propheta interrogatus a rege respondit: Omne, quod est in corde tuo, vade, fac ( S2, 7, 3); et postea a Domino admonitus eadem prohibuit quae ante concessit, patet profecto, quod prophetiae spiritus prophetarum mentes non semper irradiat, quia, sicut de Spiritu sancto scriptum est: ubi vult, spirat. ( Jn, 3, 8) [mauvais référencement: Jn, 3] Hinc est enim quod Elisaeus cum mulierem flentem cerneret causamque nescisset, ad prohibentem hanc puerum dixit: Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. ( R4, 4) Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit: quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut et accipientes spiritum, inveniant quod de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quid sint de semetipsis. Quod autem David prohibitus est domum Dei aedificare, quia vir sanguinum esset, innuitur moraliter quod mundus in se esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere. Ut terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat, quatenus in tanto perspicacius aliis fugienda videat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat. Et superjectas sordes tergere non valent manus, quae lutum tenent. Quoad antiquae translationis seriem, bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem divina vox innuit cum dicit: « Non tu aedificabis mihi templum: quia vir sanguinum es. » Dei templum aedificat, qui corrigendis institutis proximorum mentibus vacat. Templum Dei quippe nos sumus, quia ad veram vitam ex ejus inhabitatione construimur, Paulo attestante qui ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. ( 1Co, 3) Sed vir sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibus carnalibus incubat, necesse est ut instituere spiritualiter proximorum mentes erubescat.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 2, Caput 7
    • Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade et fac: quia Dominus tecum est ( S2, 7, 3). Hoc enim Nathan ex se, non ex sermone Domini dixit ad David. Illud vero quod sequitur, ex sermone Domini dixit: Haec dicit Dominus: Numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? ( S2, 7, 5) Ac si diceret: Non poteris mihi domum aedificare, quia vir sanguinum es, et multum sanguinem effudisti.