Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 8 : Spiritus ubi vult spirat, et vocem eius audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat: sic est omnis qui natus est ex spiritu.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 6, Caput 3
    • Spiritus quippe Domini post unctionem dirigitur: quia foris sacramenta percipimus, ut intus sancti Spiritus gratia repleamur. Foris namque homo, intus Deus operatur, et non homo. Foris namque homo surgit, intus se spiritus dirigit: quia ordinem religionis homo homini praebet, sed in eum cui ordo datur spiritus dirigitur, ut foris sublimitatem suscipiat ordinis, et intus robur sancti Spiritus. Foris ordo committitur, ut quae Dei sunt, agere debeat; intus dirigitur spiritus, ut quod injungitur, potenter agat. Magnum quippe est onus ordinis, magna fragilitas carnis. Onus ergo tantum quia debili committitur, dirigitur spiritus: ut debilis roboretur, et magnum onus tanto gratius ferat, quanto ipsum omnipotens spiritus fortius ad ferendum juvat. Sed dirigi spiritus dicitur, ut conversus a rege superbo sentiatur. Se ergo spiritus in alterum dirigit, quando ejusdem spiritus gratia superbos ac fictos fugit. Unde et scriptum est: Spiritus Domini disciplinae effugiet fictum. ( Sg, 1, 7) Hinc et per semetipsum in Evangelio ait: Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, et nescis unde veniat, aut quo vadat. ( Jn, 3, 8) Spiritus quidem venit et vadit, quia reprobos deserit, electos assumit. Et quia judicium omnipotentis Dei imperscrutabile est, unde veniat et quo vadat homo nescit: quia sciri non potest, an quis in gratia quam recipit perseverare in perpetuum debeat. Ab eo igitur qui defecit venire spiritus dicitur, ire ad eum qui perseveraturus est: quia alios in tempore deserit, alios assumit, nec tamen deserit. Unde et in typo electorum de David dicitur: Directus est spiritus Domini in David a die illa in reliquum. ( S1, 16, 13) In die quidem unctionis dirigitur, quando sic foris Christi sacramenta percipimus, ut intus sancti Spiritus gratia repleamur. Et in reliquum dirigitur spiritus, qui a gratia quam percipit nunquam recedit. Hanc quippe gratiam directi spiritus sic praedicatoribus ascribimus, ut omnibus ordinibus sanctae Ecclesiae tribuamus. Quisquis enim Redemptoris nostri fidem suscipit, per redemptionis nostrae baptismum renascitur, et Spiritus sancti gratia ab omni peccato redimitur. Unde et electis redemptis ejusdem Spiritus sancti donum insinuans Paulus apostolus, ait: In quo signati estis in die redemptionis. ( Ep, 4, 30) Si ergo consideremus populum dudum in circumcisione superbum, Spiritum sanctum amittere, videmus pariter in baptizatos ejusdem spiritus directionem. In quo nos quidem dirigimur, quia per superbiam illi sancti Spiritus gratiam perdiderunt. Quid est ergo, quod dicitur, A die illa et in reliquum, nisi quia sancti Spiritus gratia sic recipitur, ut in ea electi usque in finem perseverare doceantur? Multi quidem post remissionem peccatorum peccata ad mortem faciunt, in quibus nimirum spiritus in reliquum dirigi non videtur. Dirigitur ergo spiritus in electis tantum in die illa in reliquum, quia reprobis in exortu fidei per Spiritum sanctum peccata dimittuntur, sed Spiritus sancti gratiam postmodum per iniquitatem perdunt. Dirigitur namque in reliquum, sed in David, quia manu fortis interpretatur. Manu quidem fortis est qui diabolo praevalet, et bonum quod accipit per perseverantiam usque in finem tenet. De quibus certe Dominus ait: Qui perseveraverit usque in finem, salvus erit. ( Mt, 10, 22) Quod si universalis Ecclesiae status conspicitur, spiritus Domini in David in reliquum directum videmus: quia electos sanctae Ecclesiae ab ejusdem Ecclesiae primordiis Spiritus sancti gratia replere coepit, quos usque ad mundi finem custodire non desinit.

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 2, Caput 7
    • Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade fac, quia Dominus tecum est, ( S2, 7, 1, S2, 7, 2 et S2, 7, 3) etc. Hoc enim Nathan ex se, non ex sermone Domini dixit; et ideo erravit de sensu suopraesumens: prius enim Deum interrogare debuit. Hic itaque demonstratur, quod spiritus prophetiae, prophetarum mentes non semperirradiat: quia sicut de Spiritu sancto scriptum est, ubi vult spirat. ( Jn, 3, 8) [mauvais référencement: Jn, 3] Hinc est etiam quod Elisaeus, cum flentem mulierem cerneret, causamquenesciret, ad prohibentem hanc puerum dicit: Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est: et Dominus celavit me, et non indicavit mihi. ( R4, 4) Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit, quia dumprophetiae spiritum aliquandodat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes etelevat in celsitudine, et custodit in humilitate: ut accipientes spiritum, inveniantquid de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes, cognoscant quid desemetipsis sint. Unde propheta quod ex se dixit, propter usum prophetiae, et spiritu dixissecredebat Ideoque illud quod sequitur ex sermone Domini dixit.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 2, Caput 7
    • Factum est autem cum sedisset rex in domo sua, et Dominus dedisset ei requiem undique ab universis inimicis suis, dixit ad Nathan prophetam: Videsne quod ego habitem in domo cedrina, et arca Dei posita sit in medio pellium? Dixitque Nathan ad regem: Omne quod est in corde tuo, vade, fac, quia Dominus tecum est. Factum est autem in nocte illa, ecce sermo Domini ad Nathan, dicens: Vade et loquere ad servum meum David. Haec dicit Dominus: Nunquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum? Neque enim habitavi in domo ex die qua eduxi filios Israel de terra Aegypti, usque in diem hanc, sed ambulabam in tabernaculo et in tentorio per cuncta loca, quae transivi cum omnibus filiis Israel, ( S2, 7, 1, S2, 7, 2, S2, 7, 3, S2, 7, 4, S2, 7, 5, S2, 7, 6 et S2, 7, 7) etc. Quod Propheta interrogatus a rege respondit: Omne, quod est in corde tuo, vade, fac ( S2, 7, 3); et postea a Domino admonitus eadem prohibuit quae ante concessit, patet profecto, quod prophetiae spiritus prophetarum mentes non semper irradiat, quia, sicut de Spiritu sancto scriptum est: ubi vult, spirat. ( Jn, 3, 8) [mauvais référencement: Jn, 3] Hinc est enim quod Elisaeus cum mulierem flentem cerneret causamque nescisset, ad prohibentem hanc puerum dixit: Dimitte eam, quia anima ejus in amaritudine est, et Dominus celavit a me, et non indicavit mihi. ( R4, 4) Quod omnipotens Deus ex magna pietatis dispensatione disponit: quia dum prophetiae spiritum aliquando dat, et aliquando subtrahit, prophetantium mentes et elevat in celsitudine, et custodit in humilitate, ut et accipientes spiritum, inveniant quod de Deo sint, et rursum prophetiae spiritum non habentes cognoscant quid sint de semetipsis. Quod autem David prohibitus est domum Dei aedificare, quia vir sanguinum esset, innuitur moraliter quod mundus in se esse a vitiis debet, qui curat aliena corrigere. Ut terrena non cogitet, ut desideriis infimis non succumbat, quatenus in tanto perspicacius aliis fugienda videat, quanto haec ipse per scientiam et vitam verius declinat. Nequaquam pure maculam in membro considerat oculus, quem pulvis gravat. Et superjectas sordes tergere non valent manus, quae lutum tenent. Quoad antiquae translationis seriem, bene ad David erga exteriora bella laborantem per significationem divina vox innuit cum dicit: « Non tu aedificabis mihi templum: quia vir sanguinum es. » Dei templum aedificat, qui corrigendis institutis proximorum mentibus vacat. Templum Dei quippe nos sumus, quia ad veram vitam ex ejus inhabitatione construimur, Paulo attestante qui ait: Templum Dei sanctum est, quod estis vos. ( 1Co, 3) Sed vir sanguinum templum Dei aedificare prohibetur, quia qui adhuc actibus carnalibus incubat, necesse est ut instituere spiritualiter proximorum mentes erubescat.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 11
    • Porro filii Samuel declinaverunt post avaritiam et accipiebant munera, et taminiqui judices exstiterunt, ut populus nequaquam ferens, regem sibi insimilitudinem gentium caeterarum postularet: quibus dedit Dominus Saul regem,cum quaereret asinas patris sui, et veniret ad Samuelem in Ramatha: intercaetera quae locuti sunt, simul praedicens ei signa Samuel, quae ventura erantei eo die, cum recederet ab eo; cumque ab eo recessisset, venit ad collemDomini, ubi erat statio Philistinorum; jam primum peractum, sicut locutusfuerat homo Dei. Hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis: Spiritus enim ubi vult spirat ( Jn, 3, 8), et spiritum prophetiae nullarumanimarum potest maculare contactus; attingit enim ubique propter suammunditiam: afficit enim omnes non eodem modo, sed alios per informationemspiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines, alios per fructummentis ad intelligentiam, alios utraque inspiratione; alios etiam nescientesper informationem spiritus duobus modis: aut per somnia, sicut non solumplerique sancti, sed et Pharao et Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorumintelligere valebat, sed tamen videre uterque poterant; aut demonstratione inecstasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur, mirum si proprie, sedvicine; et tamen cum sit mentis alienatio a sensibus corporis, ut spiritushominis divino Spiritu assumptus capiendis atque intuendis imaginibus vacet,sicut Danieli demonstratum est, quod non intelligebat; et Petro illud vassubmissum est de coelo quatuor lineis (voir: Ac, 10) : nam et ipse quid illademonstratio figuraret postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam, uno modo cum haec ipsa quaedemonstrantur in imaginibus, quid significent, et quo pertineant, revelantur,quae certior prophetia est: nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam, sicutJoseph meruit intelligere, quod Pharao non nisi videre; et Daniel exponit regi,quod ille cernit et nescit. Cum vero mens ita afficitur ut non rerum imagines conjecturali examinationeintelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia et justitia,omnisque incommutabilis et divina species ad prophetiam non pertinet, de quanunc agimus. Utroque autem munere prophetiae donantur, qui et rerum imagines in spirituvident, et quid valeant simul intelligunt; aut certe manifestis locutionibus inipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum essetpontifex prophetavit de Domino, quod expediret unum mori pro tota gente, cumaliud in verbis quae dicebat attenderet, quae non a se ipso dicerenesciebat. Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo quod positum est, Insiluit in eum spiritus, tamquamex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satisapparet ex eo quod ibi scriptum est, Convertit Deus in Saul cor aliud;sic enim aliam cordis affectionem significat, quam convertendo fecit Deus, utimaginum significantium et praefigurantium capax fieret ad propheticamdivinationem. Tantum autem distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicutJeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam quae in Saulapparuit, quantum distat inter loquelam humanam, cum loquuntur homines, et cumeadem loquela propter necessarium prodigium asina locuta est, in qua sedebatBalaam propheta (voir: Nb, 23) : accepit enim hoc ad tempus illudjumentum, ut Deus quod statuerat demonstraret, non ut habitu perpetuo bestialoqueretur. Aut si hoc exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum esthomini reprobo datam fuisse ad momentum temporis affectu transitorioprophetiam, quando ille dederat, qui et asinam, cum voluit, loqui fecit; magisenim distat pecus ab homine quam homo reprobus ab electis etiam hominibus: nonenim si quisquam dixerit aliquid quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiensexistimandus est; sic nec quisquam, si aliquando prophetavit, jam interprophetas numerabitur, cum et Dominus in Evangelio dicat quosdam cum gaudioverbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales. Ideoque sicut consequens indicat lectio, factum est in parabola, Et Saul inter prophetas ( S1, 10, 12). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid,quorum vel meritum vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdamsignificationis gratia tale aliquid demonstrari. Si autem hoc movet quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur, quiprophetiae prius spiritum acceperat, neque hoc mirandum est: illud enim factumest ex dispensatione aliquid significandi, hoc ex merito vindicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est, in creaturamutabili, praesertim eodem tempore quo caro corruptibilis mortalisqueportatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantamconfessionem, ut audire meruerit: Beatus es, Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed Pater meus qui in coelis est ( Mt, 16, 17); et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, utstatim audiret: Vade post me, Satanas, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum ( Mt, 16, 23). Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad illa visamentis haec differentia, qua Petrus intellexit, Deo Patre revelante, quodFilius Dei esset Christus, et postea ne moreretur extimuit, quantum valet addistinguenda visa quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt,revelatio prophetiae, qua primo afflatus est Saul, et commixtio spiritus mali,quo postea premebatur.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Cumque ab illo recessisset, venit ad collem Domini, ubi erat statio Philistinorum. ( S1, 10, 5) Jam primum signum peractum, sicut locutus fuerat homo Dei: et ecce cuneus Prophetarum obvius ei; et insiluit super eum spiritus Dei, et prophetavit in medio eorum. Videntes autem omnes, qui noverant eum heri, et nudius tertius, quod esset cum prophetis, et prophetaret, dixerunt ad invicem: Quaenam res accidit filio Cis? Num et Saul in Prophetis? ( S1, 10, 10 et S1, 10, 11) Et hoc quidem non puto habere aliquid quaestionis: Spiritus enim, ubi vult, spirat. ( Jn, 3, 8) Et spiritum prophetiae nullarum animarum potest maculare contactus, attingit enim ubique propter suam munditiam; ( Sg, 7, 24) afficit autem omnes non eodem modo, sed alios per informationem spiritus eorumdem hominum, ubi rerum demonstrantur imagines; alios per fructum mentis ad intelligentiam, alios utraque inspiratione, alios autem nescientes. Per informationem spiritus, duobus modis, aut per somnia, sicut non solum plerique sancti, sed et (voir: Gn, 45, 2) Pharao, et (voir: Da, 2, 1 et Da, 4, 1) Nabuchodonosor rex vidit, quod nemo eorum intelligere valuit, sed tamen videre utique potuerant: aut demonstratione in extasi, quod Latini nonnulli pavorem interpretantur. Mirum si proprie, sed vicine: tamen cum fit mentis alienatio a sensibus, ut spiritus hominis divino spiritu assumptus, capiendis atque intuendis imaginibus vacet, sicut Danieli demonstratum est quod non intelligebat, et Petro illud vas summissum est de coelo quatuor lineis: nam et ipse, quid illa demonstratio figuraret, postea cognovit. Per fructum autem mentis ad intelligentiam uno modo cum haec ipsa, quae demonstrantur in imaginibus, quid significent, et quo pertineant, revelantur, quae certior prophetia est. Nam magis ipsam vocat Apostolus prophetiam ( 1Co, 3, 2), sicut Joseph meruit intelligere, quod Pharao nonnisi videre; et Daniel exponit regi, quod ille cernit et nescit. Cum vero ita mens afficitur, ut non rerum imagines conjecturali examinatione intelligat, sed res ipsas intueatur, sicut intelligitur sapientia, et justitia, omnisque incommutabilis, et divina species, ad prophetiam, de qua nunc agimus, non pertinet. Utroque autem munere prophetiae donantur ii, qui et rerum imagines in spiritu vident, et quid valeant, simul intelligunt, aut certe manifestis locutionibus in ipsa demonstratione informantur, sicut in Apocalypsi quaedam exponuntur. Nescientes autem afficit prophetiae spiritus, sicut Caiphas cum esset pontifex prophetavit ( Jn, 11, 49) de Domino, quod expediret unum mori pro tota gente, ( Jn, 11, 50) cum aliud in verbis quae dicebat, attenderet, quae non se a seipso dicere nesciebat. Abundant in sanctis libris exempla. Hoc autem verbo, quod positum est, insiluit in eum spiritus, tanquam ex abdito divinitatis secreto, repentinus significatur afflatus. Horum igitur modorum, quonam potius affectum esse intelligamus Saul, satis apparet ex eo quod ibi scriptum est: Convertit Deus in Saul cor aliud. ( S1, 10, 9) Sic enim aliam cordis significat affectionem, quam convertendo fecit Deus, ut imaginum significantium, et praefigurantium capax fieret ad propheticam divinationem. Quantum autem distat prophetia Saul a prophetis? tantum distat inter prophetiam prophetarum, sicut Isaias, sicut Jeremias, et caeteri hujusmodi fuerunt, atque istam transitoriam, quae in Saul apparuit, quantum distat inter loquelam humanam cum loquuntur homines, et cum eadem loquela propter necessarium prodigium asina locuta est, (voir: Nb, 20, 28) in qua sedebat Baalam propheta: accepit enim hoc ad tempus illud jumentum, ut Deus quod statuerat, demonstraret: unde non habitu perpetuo inter homines bestia loqueretur: aut si hoc exemplum majore differentia remotum est, multo minus mirandum est homini reprobo datam fuisse ad momentum temporis, affectu transitorio prophetiam, quoniam ille dederat, qui et asinam, cum voluit, loqui fecit. Magis enim distat pecus ab homine, quam homo reprobus ab electis etiam hominibus; non enim si quisquam dixerit aliquid, quod ad sapientiam pertinet, continuo sapiens existimandus est. Sic nec quisquam si aliquando prophetaverit, jam inter prophetas numerabitur, cum et Dominus (voir: Mt, 13, 20) in Evangelio dicat: quosdam cum gaudio verbum excipere, et radicis altitudinem non habere, sed esse temporales. Ideoque, sicut consequens indicat lectio, factum est in parabolam: et Saul inter prophetas ( S1, 10, 12). Hoc igitur mirari desinamus, cum in hominibus apparet divinitus aliquid, quorum vel meritum, vel habitum excedit, cum forte vult Deus cujusdam significationis gratia tale aliquid demonstrari. Si autem hoc movet, quod postea Saul malo spiritu invadente praefocabatur, (voir: S1, 16, 14) qui prophetiae spiritum prius acceperat, neque hoc mirandum est. Illud enim factum est ex dispensatione aliquid significandi, hoc est ex merito judicandi. Nec movere nos debent haec alternantia in animo humano, hoc est in creatura mutabili, praesertim eodem tempore, quo caro corruptibilis, mortalisque portatur. Aut non videmus in ipso Petro, quantum indicat Evangelium, exstitisse tantam confessionem, ut audire meruerit, Beatus es Simon Barjona, quia non tibi revelavit caro et sanguis, sed pater meus, qui in coelis est ( Mt, 16, 17)? Et paulo post tam carnaliter eum de Domini passione sensisse, ut statim audiret: Vade post me, Satana, scandalum mihi es, non enim sapis quae Dei sunt, sed quae hominum. ( Mt, 16, 23) Et fortasse aliquanto interius intelligentibus tantum valet ad visa illa mentis, haec differentia, qua Petrus primo intellexit, Deo patre revelante, quod filius Dei esset Christus, et postea, ne moreretur, extimuit, quantum valet ad distinguenda visa, quae in spiritu hominis alienata mente imaginarie fiunt, revelatio prophetiae, qua primo afflatus est Saul, et commixtio spiritus mali, quo postea premebatur.