Evangelium secundum Ioannem

PrécédentSuivant

V. 15 : ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 3, Caput 1
    • Sermo etenim venire cognoscitur, cum praedicatorum nostrorum promissio adimpletur. Promissio enim verbi est gaudium sine fine mansurum. Universo igitur Israeli sermo Samuelis venit, quia omnis multitudo sanctae Ecclesiae ad gaudium aeternae beatitudinis pervenit, et quod nunc in fide sermonis a sanctis ejus praedicatoribus repromittitur, per rei veritatem eidem in regnis coelestibus exhibetur. Verbum namque doctorum in repromissione fidelium est: Omnis qui credit in ipsum non perit, sed habebit vitam aeternam ( Jn, 3, 15). Vel certe sermo doctorum in repromissione munerum est: Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae preparavit Deus diligentibus se ( 1Co, 2, 9 et Es, 64, 4) . Sermo itaque Samuelis in universo Israeli venit, quia quisquis sanctis praedicatoribus et vitae praesentis religiosam conversationem suadentibus et aeterna gaudia justis promittentibus credit, ad ea quae pie vivendo exspectavit gaudia aeterna carne moriendo transivit. Unde et is in cujus fide promiserat affirmat, dicens: Amen dico vobis, coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt ( Mc, 13, 30 et Mc, 13, 31) [mauvais référencement: Mc, 13, 31]. Vel certe sermo Samuelis in universo Israeli jam venit, quia per effectum divinae animadversionis generalis impleta cognoscitur repulsio Judaeorum. Unde et ordinem quo idem sermo in universo Israeli venerit latius exponens, ait:

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 4, Caput 11
    • Mortuus est ergo Elisaeus et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terram Israel in ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem, videntes latrunculos, projecerunt cadaver in sepulcrum Elisaei. Quod mox ut tetigit ossa Elisaei, revixit homo et stetit super pedes suos. ( R4, 13, 20 et R4, 13, 21) Quid significat haec resuscitatio cadaveris mortui per contactum ossiumElisaei, nisi vitam fidelium, quae in morte Christi veraciter constat? Quicunque ergofirma fide tangit mortem Christi, et spem suam veraciterin ipso collocat, sine dubioparticeps erit resurrectionis ejus. Dicit enim ipsa Veritas: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum. ( Jn, 11, 25 et Jn, 11, 26) [mauvais référencement: Jn, 11] Et alibi: Sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis; ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam. ( Nb, 21, Jn, 3, 14 et Jn, 3, 15)

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 4, Caput 13
    • Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. Latrunculi quoque de Moab venerunt in terram ipso anno. Quidam autem sepelientes hominem videntes latrunculos, projecerunt cadaver in sepulcro Elisei. Quod cum tetigisset ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos ( R4, 13, 20 et R4, 13, 21), etc. Quid significat haec resuscitatio cadaveris mortui per contactum ossium Elisei, nisi vitam fidelium, quae in morte Christi veraciter constat? Quicunque ergo firma fide tangit mortem Christi, et spem suam veraciter in ipso collocat, sine dubio particeps erit resurrectionis ejus. Dicit enim ipsa Veritas: Ego sum resurrectio et vita. Qui credit in me, etiamsi mortuus fuerit, vivet. Et omnis qui vivit et credit in me, non morietur in aeternum ( Jn, 11, 25 et Jn, 11, 26) [mauvais référencement: Jn, 11]. Et alibi: Sicut Moyses, inquit, exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam ( Jn, 3, 14 et Jn, 3, 15) [mauvais référencement: Jn, 3].