V. 30 :
Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec, donec omnia ista
fiant.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 3, Caput 1
Sermo etenim venire cognoscitur, cum praedicatorum nostrorum promissio
adimpletur. Promissio enim verbi est gaudium sine fine
mansurum. Universo igitur Israeli sermo Samuelis venit, quia
omnis multitudo sanctae Ecclesiae ad gaudium aeternae beatitudinis
pervenit, et quod nunc in fide sermonis a sanctis ejus praedicatoribus
repromittitur, per rei veritatem eidem in regnis coelestibus
exhibetur. Verbum namque doctorum in repromissione fidelium
est:
Omnis qui credit in ipsum non perit, sed habebit vitam
aeternam
(
Jn, 3, 15). Vel certe sermo doctorum in repromissione
munerum est:
Quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor
hominis ascendit, quae preparavit Deus diligentibus
se
(
1Co, 2, 9 et
Es, 64, 4)
. Sermo itaque Samuelis in universo Israeli venit, quia
quisquis sanctis praedicatoribus et vitae praesentis religiosam
conversationem suadentibus et aeterna gaudia justis promittentibus
credit, ad ea quae pie vivendo exspectavit gaudia aeterna carne moriendo
transivit. Unde et is in cujus fide promiserat affirmat,
dicens:
Amen dico vobis, coelum et terra transibunt, verba autem
mea non transibunt
(
Mc, 13, 30 et
Mc, 13, 31) [mauvais référencement: Mc, 13, 31]. Vel certe sermo Samuelis in universo
Israeli jam venit, quia per effectum divinae animadversionis generalis
impleta cognoscitur repulsio Judaeorum. Unde et ordinem quo
idem sermo in universo Israeli venerit latius exponens, ait:
Commentaires
Gregorius I (540-604)