V. 26 :
Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et
gloria.
Poètes
Commentaires
Gregorius I (540-604)
Liber 2, Caput 3
Quasi aperte loquatur, dicens: Etsi nobilitatem dignitatis praeferunt
praetextu religionis, ignobiles tamen sunt, quia excellentiae ejus quam
habent gloriae non concordant per sublimitatem vitae. Sed
quia hoc totum expressione futuri temporis promittitur, potest non
inconvenienter ad venturae retributionis meritum referri. De
qua nimirum Joannes dicit:
Cum apparuerit, similes ei erimus
(
1Jn, 3, 2)
. Hinc evangelista Marcus asserens ait:
Tunc videbunt Filium hominis cum potestate multa, et
gloria
(
Mc, 13, 26)
. Cum autem glorificantem se glorificaturum asserit,
profecto ei suae similitudinis gloriam repromittit.
Glorificantem quippe se Dominus glorificat, quia eos aeterna sublimitate
remunerat, qui nunc intra sanctam Ecclesiam per exempla bonorum operum
in electorum oculis coruscant. Contemptores autem erunt
ignobiles, quia in electorum gloria recipi non merentur. Nam
quia modo per conversationem reprobam lapsi angeli imaginem vestiunt,
ignobiles cum eo tunc erunt, quando ei in interna poena
sociantur. Horum namque glorificationem atque illorum
ignobilitatem Propheta intuens, ait: Exsultabunt sancti in
gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Exsultationes
Dei in faucibus eorum, et gladii ancipites in manibus
eorum. Ad faciendam vindictam in nationibus,
increpationes in populis. Ad alligandos reges eorum
in compedibus, et nobiles eorum in manicis
ferreis. Glorificantem se quippe Dominus
glorificat, quia humiles electi cum eo in aeterna gloria
exsultant. Qui nimirum, quia glorificationis claritatem ex
modo propriae conversationis accipiunt, in cubilibus suis laetari de
gloria consecuta perhibentur. Contemptores autem ejus
perpetua ignobilitate feriuntur, quia nationum reges et nobiles ferreis,
aeternis videlicet, vinculis ad poenam vinciuntur. Reges
autem nationum, et principes, sunt superbi et gloriosi praelati
carnalium. Ignobiles autem tunc erunt, quando ferreis
vinculis ligantur, quia qui modo se adversus parvulos temporaliter
erigunt, a fulgore honoris, et ausu suae tyrannidis aeterna poena
cohibentur. Unde et hic quoque subditur:
Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et
brachium domus patris tui
(
S1, 2, 31).
Liber 2, Caput 4
Tunc namque se ei revelavit, cum ei secretum sui consilii de repulsione
reprobi praedicatoris aperuit. Quod profecto juxta verbum
Domini factum asseritur, ut hoc quod non valde superius per virum Dei ad
Heli dictum fuerat, etiam secundum historiam impletum esse sentiatur:
Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem qui juxta cor meum,
et animam meam faciat, et ambulabit coram Christo meo
omnibus diebus
(
S1, 2, 35)
. Et item:
Videbis aemulum tuum
in templo, in universis prosperis Israel
(
S1, 2, 32)
. Quod si juxta spiritalem intelligentiam perscrutamur,
quomodo addit Dominus ut electis appareat, nisi quia qui electos suos de
contemplatione justitiae suae mirabiliter terret, etiam de ostensione
gloriae ineffabiliter demulcet. Qui enim apparendo justus,
corda sanctorum terrore concutit, ut appareat addit, quando cordi
territo dulcedo refunditur suae pietatis. Hinc est enim quod
Moysi non semper in igne apparuit, sed in igne aliquando, aliquando in
nube. In igne quippe terror judicii est. Unde et
de secundo Redemptoris nostri adventu per Psalmistam dicitur:
Ignis ante eum praeibit, et in circuitu ejus tempestas
valida
(
Ps, 49, 3)
. In nube autem protectio miserationis exprimitur, quia
ejusdem protectionis suae blandimentum electis suis promittens Dominus,
ait:
Tunc videbunt Filium hominis venientem in
nube
(
Mc, 13, 26 et
Lc, 21, 27). In igne itaque et nube per deserta
gradientibus Dominus apparet, quia mentes contemplantium se in hac
exsilii peregrinatione, etsi aliquando terret de justitia, pavore
dejectas erigit blandimento protectionis. Dominus itaque
Samueli apparuit, et, ut appareret, addidit, quia qui ab electorum
mentibus in igne terroris aspicitur, in nube etiam dulcedinis
exhibetur. Ignis namque visionem intus viderat, qui nuntiabat
foris, dicens:
Sanctum et terribile nomen ejus
(
Ps, 110, 9) [mauvais référencement: Ps, 110, 10]. In igne item eum visum ostendere cupiens,
ait:
Venite et videte opera Domini, terribilis in consiliis
super filios hominum
(
Ps, 65, 5)
. Sed qui ei in igne apparuit, ut appareret addidit,
quia suavitatem gloriae, et dulcedinis suae, ei etiam de nube
propinavit. Quare et exhilaratus, qui territus fuerat, dixit:
Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam
abscondisti timentibus te
(
Ps, 30, 20)
. Hinc item additam apparitionem admirans, ait:
Quam bonus Israel Deus iis qui recto sunt corde
(
Ps, 72, 1).
Commentaires
Gregorius I (540-604)