Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 31 : ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum et brachium domus patris tui ut non sit senex in domo tua

Poètes

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 138. 139. :

    Quidam uir ueniens ad Heli denuntiat illi

    Quis dolor expectet se puerosque suos.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Ipsi quidem contemnunt, qui nequaquam hunc esse mundi Redemptorem credunt: de quibus profecto ipsa Veritas in Evangelio queritur, dicens: Cives autem ejus oderant illum, et miserunt legationem post eum, dicentes: Nolumus hunc regnare super nos ( Lc, 19, 14). Sed eorum jam ignobilitatem cernimus, quia et genere et conditione proscribuntur. Genere quidem ignobiles sunt, quia ab ipsa Veritate audierunt: Vos ex patre diabolo estis ( Jn, 8, 44). Conditione etiam ignobiles sunt, quia amissa libertate, et regno, perpetua gentium servitute deprimuntur. Sed poenarum ordinem clarius ostendit, dicens: Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua ( S1, 2, 31).
  • Liber 2, Caput 3
    • Quasi aperte loquatur, dicens: Etsi nobilitatem dignitatis praeferunt praetextu religionis, ignobiles tamen sunt, quia excellentiae ejus quam habent gloriae non concordant per sublimitatem vitae. Sed quia hoc totum expressione futuri temporis promittitur, potest non inconvenienter ad venturae retributionis meritum referri. De qua nimirum Joannes dicit: Cum apparuerit, similes ei erimus ( 1Jn, 3, 2) . Hinc evangelista Marcus asserens ait: Tunc videbunt Filium hominis cum potestate multa, et gloria ( Mc, 13, 26) . Cum autem glorificantem se glorificaturum asserit, profecto ei suae similitudinis gloriam repromittit. Glorificantem quippe se Dominus glorificat, quia eos aeterna sublimitate remunerat, qui nunc intra sanctam Ecclesiam per exempla bonorum operum in electorum oculis coruscant. Contemptores autem erunt ignobiles, quia in electorum gloria recipi non merentur. Nam quia modo per conversationem reprobam lapsi angeli imaginem vestiunt, ignobiles cum eo tunc erunt, quando ei in interna poena sociantur. Horum namque glorificationem atque illorum ignobilitatem Propheta intuens, ait: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis. Exsultationes Dei in faucibus eorum, et gladii ancipites in manibus eorum. Ad faciendam vindictam in nationibus, increpationes in populis. Ad alligandos reges eorum in compedibus, et nobiles eorum in manicis ferreis. Glorificantem se quippe Dominus glorificat, quia humiles electi cum eo in aeterna gloria exsultant. Qui nimirum, quia glorificationis claritatem ex modo propriae conversationis accipiunt, in cubilibus suis laetari de gloria consecuta perhibentur. Contemptores autem ejus perpetua ignobilitate feriuntur, quia nationum reges et nobiles ferreis, aeternis videlicet, vinculis ad poenam vinciuntur. Reges autem nationum, et principes, sunt superbi et gloriosi praelati carnalium. Ignobiles autem tunc erunt, quando ferreis vinculis ligantur, quia qui modo se adversus parvulos temporaliter erigunt, a fulgore honoris, et ausu suae tyrannidis aeterna poena cohibentur. Unde et hic quoque subditur: Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui ( S1, 2, 31).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Et elegi eum ex omnibus tribuous Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum: et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me. Et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel. Quare calce abjecistis victimammeam et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii populi mei Israel? Propterea, ait Dominus Deus Israel, loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt et praecidam brachium tuum domus patris tui, ( S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30 et S1, 2, 31) id est dignitatem et robur sacerdotii et summum sacerdotem. Unde et dicitur: Ut non sit senex in domo tua, ( S1, 2, 31) id est, sacerdos magnus.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33 et S1, 2, 34), etc. Ecce , inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui ( S1, 2, 31). Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii. Ut non sit , inquit, senex in domo tua ( S1, 2, 31). Per senem sacerdotem magnum ostendit. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel ( S1, 2, 32). Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur: Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini quod locutus est super domum Heli. ( R3, 2, 27) Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua ( S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.
  • Liber 1, Caput 2
    • (voir: Aug, sl) Mystice autem haec prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in Domino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoc et Abiathar, regnante David; et alii deinceps, antequam tempus veniret quo ista quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, per Christum effici oportebat. Nam cum diceret: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt ( S1, 2, 30 et S1, 2, 31), dicit Dominus. Ecce isti sunt dies qui pronuntiati sunt. Jam enim nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron. Quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximo patre dicere, sed de illo Aaron qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: « Revelatus sum ad domum patris tui, cum essent in terra Aegypti servi in domo Pharaonis: et elegi domum patris tui ex omnibus sceptris Israel mihi sacerdotio fungi. » Quis patrum fuit hujus in illa Aegypti servitute, unde cum liberati essent electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe isto loco dixit futurum fuisse ut non essent ulterius sacerdotes, quod jam videmus impletum. Nullus sacerdos est secundum ordinem Aaron. Et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum esse subtractum, deficiunt oculi ejus. et defluit anima ejus prae nimietate moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur pertinet: « Et omnis qui supererit domui tuae decidet in gladio virorum. Et hoc tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees die uno morientur ambo. » Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus: quo signo significatum est mutandum sacerdotium domus Aaron. Mors quippe filiorum significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron. Quod autem sequitur ad illum jam pertinet sacerdotem cujus figuram gessit huic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur, de Christo Jesu, Novi Testamenti vero sacerdote, dicuntur:

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 3
    • Post haec evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujusquidem nomen tacetur, sed intelligitur officio ministerioque suo sinedubitatione esse propheta: sic enim scriptum est: Christum Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tantamanifestatione praenuntiata mutatio est, in Samuele fuisse completa; quamquamenim esset de tali tribu Samuel quae constituta fuerat a Domino ut serviretaltari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata undefierent sacerdotes; ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio quae perChristum Jesum futura erat, adumbrata est, et ad vetus Testamentum propriepertinebat, figurate vero ad novum, prophetia facti etiam ipsa non verbi, idscilicet facto significans quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est perprophetam: nam fuerunt postea sacerdotes regnante David ex genere Aaron, sicutSadoch et Abiathar, et alii deinceps antequam tempus veniret quo ista quae desacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christumoportebat. Quis autem nunc fideli oculo haec intuens non videbat esse completa,quandoquidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullumsacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus ut de semineAaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum, quod et hic commemoratum est,illo dicente propheta: Haec dicit Dominus Deus Israel, Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me; sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles ( S1, 2, 30); quod enim nominat domum patris ejus, non eum de proximopatre dicere; sed illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujusprogenie caeteri sequerentur, superiora demonstrant, ubi ait: Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem ( S1, 2, 27 et S1, 2, 28). Quis patrum fuit hujus in illa Aegyptia servitute? Unde cum liberati essent,quis electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe isto locodixit futurum fuisse ut non essent ulterius sacerdotes, quod jam videmusimpletum. Vigilet fides, praesto sunt tres, cernuntur, tenentur, et videre nolentiumoculis ingeruntur. Ecce , inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum et brachium domus tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel ( S1, 2, 31 et S1, 2, 32). Ecce dies qui praenuntiati sunt jam venerunt; nullus sacerdos secundumordinem Aaron; et quicumque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificiumChristianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum magnum essesubtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequiturpertinet: Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii domui hujus quo signosignificatum est mutandum sacerdotium domus Aaron: mors quippe filiorum hujussignificavit mortem non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit Dominus, Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi tibi et domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare ergo calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui: ut non sit senex in domo tua, et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel (voir: S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31 et S1, 2, 32) . Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in Domino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret quo ista de sacerdotio mutando per Christum effici oportebat. Nam cum diceret, Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum ( S1, 2, 30): nunc autem dicit Dominus, Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles ( S1, 2, 30); ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt. Nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron. Nam et illud quod ibi sequitur, Suscitabo mihi sacerdotem fidelem ( S1, 2, 35), de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicitur. Quod vero adjungitur: Et erit, qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo ( S1, 2, 36), non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Christi homines remanserunt. De quo genere etiam huc usque non desunt qui convertantur. De quibus alius propheta dixit: Reliquiae salvae fient ( Rm, 9, 27). Unde et Apostolus: Sic ergo , inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 15). De talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est, Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo ( S1, 2, 36). Profecto qui credit in Christum, sicut temporibus apostolorum, ex ipsa gente primi venerunt et crediderunt. Neque nunc desunt qui, licet rarissime, tamen credant, ut impleatur in his quod hic homo Dei locutus est. Quod vero continuo secutus adjunxit, Et offert nummum argenteum, et tortam panis ( S1, 2, 36). Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini, eloquio casta: argentum igne examinatum. probatum terrae, purgatum septuplum ( Ps, 11, 7). Ergo dicit iste qui venit, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36). Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos mediator Dei et hominum homo est, Christus Jesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9) [mauvais référencement: 1P, 1, 9] . In hac parte sacerdotali, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est; de quo dicit Sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ( Jn, 6, 52). Ipsum est quippe sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Ecce dies venient, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui ( S1, 2, 31). Brachium, arcam vocat, et dignitatem sacerdotii. Ut non sit senex in domo tua ( S1, 2, 31). Senem, sacerdotem magnum dicit: Et videbis aemulum tuum in templo, in universis prosperis Israel ( S1, 2, 32). Aemulus domus Eli, Sadoc sacerdos exstitit: qui, ejecto Abiathar a Salomone, sacerdotium suscepit: sicut in Malachim legitur: Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini, quod locutus est super domum Eli ( R3, 2, 27).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. Et videbis Christum aemulum tuum in universis prosperis Israel, ( S1, 2, 31 et S1, 2, 32) usque dum dicit: comedam buccellam panis ( S1, 2, 36) usque ad finem capitis. (Sed Vulgata non nihil distat: habet enim: Et videbis aemulum tuum in templo, ( S1, 2, 32) etc.)
  • Liber 1, Caput 1
    • Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem nomen tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta: Sic enim scriptum est. Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omni Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum, in templo in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur ambo, et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat. ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33, S1, 2, 34 et S1, 2, 35)
  • Liber 1, Caput 1
    • Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata est mutatio, in Samuele fuisse completa: quanquam enim esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes. Ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio, quae per Christum Jesum futura fuerat, adumbrata est: et ad vetus testamentum proprie, figurate vero pertinebat ad novum: prophetia facti etiam ipsa, non verbi; id scilicet facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam. Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron: sicut Sadoch (voir: S2, 15 et S2, 15, 24) , et Abiathar (voir: S1, 22, 20 et S2, 15, 24) [mauvais référencement: S1, 22, 6 , S1, 9, 30 et S1, 7] regnante David, et alii deinceps antequam tempus veniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem fideli nunc oculo haec intuens non videat esse completa? Quoniam quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est, illo dicente propheta (Cap. 2. v. 30.). Haec dicit Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc autem dicit Dominus: absit hoc a me: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Quod enim nominat domum patris ejus, non de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequentur, superiora demonstrant ubi ait (voir: Ex, 4, 28) [mauvais référencement: Ex, 4, 28, 1] : Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis , et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem. ( S1, 2, 27) Quis pater fuit hujus in Aegyptia servitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe, isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes: quod jam videmus impletum. Vigilet fides, presto sunt res: cernuntur, tenentur, et videre nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo in universis prosperis in Israel. ( S1, 2, 31 et S1, 2, 32) [mauvais référencement: Num, 25, 13, etc.] Ecce dies, qui praenuntiati sunt, jam venerunt. Nullus sacerdos secundum ordinem Aaron: et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum esse subtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur, pertinet: Et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerint: hoc autem erit tibi signum, quod eventurum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees: in die uno morientur ambo. ( S1, 2, 33 et S1, 2, 34) Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus, quo signo significatum est, mutandum sacrificium domus Aaron. Mors quippe filiorum hujus significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.