Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 34 : hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis Ofni et Finees in die uno morientur ambo

Poètes

Hildebertus Cenomanensis 1056-1133

  • liber 1 , v. 11. 12. :

    Quos generavit Heli, Phinees dicuntur et Ophni,

    Cum quibus ipse perit dum minus hos reprimit.

Petrus Riga

  • liber 1 , v. 138. 139. :

    Quidam uir ueniens ad Heli denuntiat illi

    Quis dolor expectet se puerosque suos.

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Aetas virilis tempus est dominicae Incarnationis, quod profecto Apostolus insinuat, dicens: Quando venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub lege erant redimeret, et adoptionem filiorum perciperemus ( Ga, 4, 4 et Ga, 4, 5) . Quid igitur praecepta Judaeae fuerunt, nisi quaedam eruditiones infantiae? Hujus item pueritiae tempus idem Apostolus insinuat, dicens: Cum essemus parvuli, sub elementis mundi hujus eramus servientes ( Ga, 4, 3). In virili ergo aetate mortua est, quia in plenitudine temporis in mundi Redemptorem saeviit, et semetipsam infidelitatis mucrone transfixit. Bene autem non tota domus, sed pars magna domus ejus moritura praedicitur, quia ex eis quidam in Redemptorem crediderunt. Et causam majoris doloris adjiciens, ait: Hoc autem tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees. In una die morientur ambo ( S1, 2, 34).

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem vir Dei ad Heli et ait ad eum. Haec dicit Dominus: Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me, et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjicitis victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea ait Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris, ut non sit senex in domo tua. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel, et non erit senex in domo tua omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit. Hoc autem erit tibi signum quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33 et S1, 2, 34), etc. Ecce , inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui ( S1, 2, 31). Per brachium dignitatem et robur summi exprimit sacerdotii. Ut non sit , inquit, senex in domo tua ( S1, 2, 31). Per senem sacerdotem magnum ostendit. Et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel ( S1, 2, 32). Aemulus domus Heli Sadoc sacerdos exstitit, qui, abjecto Abiathar, a Salomone sacerdotium suscepit, sicut in Malachim legitur: Projecitque Salomon Abiathar, ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini quod locutus est super domum Heli. ( R3, 2, 27) Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua ( S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaturum ex domo Heli virum ab altari suo dicit, ut semper de domo Heli esset in domo Domini vir qui in dignitatem sacerdotii alium substitutum videret, et se eadem dignitate privatum videns, oculi ejus deficerent et anima tabesceret.

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Liber 1, Caput 1
    • Sed hoc evidentius ad ipsum Heli sacerdotem missus loquitur homo Dei, cujus quidem nomen tacetur, sed intelligitur officio, ministerioque suo, sine dubitatione esse propheta: Sic enim scriptum est. Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: haec dicit Dominus. Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omni Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret Ephod coram me? Et dedi Domui patris tui, omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea, quae praecepi, ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos, quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? propterea ait Dominus Deus Israel. Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: absit a me hoc: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum, in templo in omnibus prosperis Israel, et non erit senex in domo tua in omnibus diebus. Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua, et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerit: hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees. In die uno morientur ambo, et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum, et animam meam faciat. ( S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31, S1, 2, 32, S1, 2, 33, S1, 2, 34 et S1, 2, 35)
  • Liber 1, Caput 1
    • Non est ut dicatur ista prophetia, ubi sacerdotii veteris tanta manifestatione praenuntiata est mutatio, in Samuele fuisse completa: quanquam enim esset de alia tribu Samuel, quam quae constituta fuerat a Domino, ut serviret altari, tamen non erat de filiis Aaron, cujus progenies fuerat deputata, unde fierent sacerdotes. Ac per hoc in ea quoque re gesta eadem mutatio, quae per Christum Jesum futura fuerat, adumbrata est: et ad vetus testamentum proprie, figurate vero pertinebat ad novum: prophetia facti etiam ipsa, non verbi; id scilicet facto significans, quod verbo ad Heli sacerdotem dictum est per prophetam. Nam fuerunt postea sacerdotes ex genere Aaron: sicut Sadoch (voir: S2, 15 et S2, 15, 24) , et Abiathar (voir: S1, 22, 20 et S2, 15, 24) [mauvais référencement: S1, 22, 6 , S1, 9, 30 et S1, 7] regnante David, et alii deinceps antequam tempus veniret, quo ista, quae de sacerdotio mutando tanto ante praedicta sunt, effici per Christum oportebat. Quis autem fideli nunc oculo haec intuens non videat esse completa? Quoniam quidem nullum tabernaculum, nullum templum, nullum altare, nullum sacrificium, et ideo nec ullus sacerdos remansit Judaeis, quibus, ut de semine Aaron ordinaretur, in Dei fuerat lege mandatum. Quod et hic commemoratum est, illo dicente propheta (Cap. 2. v. 30.). Haec dicit Dominus, Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in aeternum. Nunc autem dicit Dominus: absit hoc a me: sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Quod enim nominat domum patris ejus, non de proximo patre dicere, sed de illo Aaron, qui primus sacerdos est institutus, de cujus progenie caeteri sequentur, superiora demonstrant ubi ait (voir: Ex, 4, 28) [mauvais référencement: Ex, 4, 28, 1] : Revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis , et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem. ( S1, 2, 27) Quis pater fuit hujus in Aegyptia servitute, unde cum liberati essent, electus est ad sacerdotium, nisi Aaron? De hujus ergo stirpe, isto loco dixit futurum fuisse, ut non essent ulterius sacerdotes: quod jam videmus impletum. Vigilet fides, presto sunt res: cernuntur, tenentur, et videre nolentium oculis ingeruntur. Ecce, inquit, dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus tuae, ut non sit senex in domo tua, et videbis Christum aemulum tuum in templo in universis prosperis in Israel. ( S1, 2, 31 et S1, 2, 32) [mauvais référencement: Num, 25, 13, etc.] Ecce dies, qui praenuntiati sunt, jam venerunt. Nullus sacerdos secundum ordinem Aaron: et quicunque ex ejus genere est homo, cum videt sacrificium Christianorum toto orbe pollere, sibi autem honorem illum esse subtractum, deficiunt oculi ejus, et defluit anima ejus tabe moeroris. Proprie autem ad hujus domum Heli, cui haec dicebantur, quod sequitur, pertinet: Et pars magna domus tuae morietur, cum ad virilem aetatem venerint: hoc autem erit tibi signum, quod eventurum est duobus filiis tuis Ofni, et Finees: in die uno morientur ambo. ( S1, 2, 33 et S1, 2, 34) Hoc ergo signum factum est mutandi sacerdotii de domo hujus, quo signo significatum est, mutandum sacrificium domus Aaron. Mors quippe filiorum hujus significavit mortem, non hominum, sed ipsius sacerdotii de filiis Aaron.