Liber Primus Samuelis

Caput 2

Liens vers les chapitres : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31
Liens vers les versets : 1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21 22 23 24 25 26 27 28 29 30 31 32 33 34 35 36
PrécédentSuivant

V. 36 : futurum est autem ut quicumque remanserit in domo tua veniat ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis dicatque dimitte me obsecro ad unam partem sacerdotalem ut comedam buccellam panis.

Poètes

Commentaires

Gregorius I (540-604)

  • Liber 2, Caput 2
    • Unicuique enim electorum coram Christo ambulare est se semper in conspectu Redemptoris aspicere, et ea quae ei accepta cognoscit operari. Vel certe coram Christo ambulat, qui in omni quod agit semper ad ipsum respicit, et vitae suae rectitudinem in eo dirigit, quem per assumptam humanitatem ad componendum electorum speciem venisse recognoscit. Sed in caecitatis suae tenebris Judaea non semper deserenda est, quia per prophetam dicitur: Si fuerit numerus filiorum Israel, sicut arena maris, tamen reliquiae salvae fient ( Es, 10, 22). Hinc Paulus ait: Caecitas ex parte contigit in Israel, donec plenitudo gentium introeat, et sic omnis Israel salvus fiat ( Rm, 11, 25 et Rm, 11, 26). Hanc ergo Judaeae visitationem subsequenter ostendit, quia dicit: Futurum est autem ut quicunque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo ( S1, 2, 36) [mauvais référencement: S1, 2, 33] .
  • Liber 2, Caput 2
    • Tunc certe Judaea pro se orari Dominum postulat, quando, collectis jam electis de gentibus, caecitatis suae tenebras non ignorat, cum per sacerdotes omnipotentis Dei ei offerri per confessionem sanctae Trinitatis appetit, quia in vetustate pristina, superna promereri gaudia non praesumit, sed et fidem Redemptoris, quam conversa recepit, praedicando etiam convertendis aliis impendit. Bene etiam subditur: Ut offerret nummum argenteum ( S1, 2, 36) [mauvais référencement: S1, 2, 33] . Argento quippe eloquia divina signantur, quia per Prophetam dicitur: Eloquia Domini igne examinata, argentum igne probatum ( Ps, 11, 7) . Quod profecto argentum tunc Judaea in Dei laudibus impendit, cum aperte fidem nostram praedicat, cui in infidelitate posita ante contradixit. Et quia eumdem Redemptorem, quem amando praedicat, etiam compatiendo imitatur, adjungitur: Et tortam panis ( S1, 2, 36) [mauvais référencement: S1, 2, 33] . Panis namque nomine ille exprimitur qui de semetipso ait: Ego sum panis vivus qui de coelo descendi ( Jn, 6, 51). Torta itaque panis Redemptoris caro est affecta supplicis. Hunc namque tortum panem propheta intuens, ait: Vere languores nostros ipse tulit, et dolores nostros ipse portavit ( Es, 53, 4). Et quia per quemdam sapientem dicitur: Si sederis ad mensam potentis, sapienter attende quae apponuntur tibi, quia similia oportet te praeparare (voir: Pv, 23, 1, LXX et Pv, 23, 2, LXX) , tortam panis et nummum argenteum Judaea tunc offert, cum Redemptorem nostrum aperta confessione praedicat, et pro ejus amore, quem praedicat, sustinere tormenta a perfidis non recusat. In qua nimirum imitatione passionis et refectione dulcedinis quia valde delectatur, sequitur: Dicatque dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem ( S1, 2, 36) [mauvais référencement: S1, 2, 33] .
  • Liber 2, Caput 2
    • Dimitte me, ait, quasi dicat: Noli me, quasi infamem et morte Redemptoris cruentatam, repellere. Unam quoque partem sacerdotalem sibi concedi obsecrat, quia veris sacerdotibus sociari desiderat, ut eorum valeat admisceri gaudiis, quorum oblationes appetit, seipsam offerens, imitari. Unde et refectionis suae exponens desiderium, dicit: Ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36) [mauvais référencement: S1, 2, 33] . Qua in re notandum est quia tortam panis in devotione oblationis habitura praedicitur, et buccellam in appetitu comestionis. Cur ergo ad comedendum non torta panis, sed buccella concupiscitur? Et cur non buccella, sed torta offerenda perhibetur? Sed quia in rotunditate buccella conficitur, rotunditas autem ipsa quodam modo nec principio, nec fine dignoscitur, recte per panis buccellam Redemptoris aeternitas designatur. Torta igitur panis a nobis offerri, et non buccella potest, quia qui passionem dominicam imitari moriendo, sive carnem affligendo, possumus, aeternitatem in nobis, quam praesentemus ejus conspectui, non habemus. Et buccella nobis in perfectione desiderii esse, non torta panis, debet, quia qui humani generis Redemptorem compatiendo temporaliter sequimur, in superna patria non mortalem jam, nec patientem, sed aeternum atque regnantem possidere desideramus. Eam igitur quam offerre tortam panis desiderat dicit: Ut comedam buccellam panis, quia conversi de Judaea Redemptorem nostrum in aeternitate refectionis possidere desiderant, cujus passionem imitati hic sunt ad strenuitatem militiae, non ad praemium retributionis.
  • Liber 2, Caput 3
    • Christus autem Domini Redemptor est generis humani. Qui nimirum, quia jam ad coelos ascendisse creditur, a fidelibus suis nunc non oculis corporeis, sed mente, videtur. Coram ipso itaque omnibus diebus ambulat qui cogitatione subita nihil operatur. Nam ut rectos gressus foris ponat in opere, intus ad Christum respicit, quem per considerationem portat in corde. Sed quia adhuc reprobo pastori loquitur, subjungens, ait: Futurum est autem ut quicunque remanserit de domo tua veniat ut oretur pro eo ( S1, 2, 36).
  • Liber 2, Caput 3
    • Remansurus namque de ejus domo aliquis dicitur, quia magna pars illius moritura perhibetur. De domo namque reprobi pastoris remanet quem conscientia peccati a spe consequendae veniae non exstinguit. Remanet ergo quia pondus conscientiae per poenitentiae propositum laevigatur spe consequendae vitae. Qui profecto ut oretur pro eo venit, et ad Deum poenitendo properat, a quo peccando recessit. Ut oretur itaque pro eo venit, quia qui indignum Deo se fecit, dignum intercessorem exigit, ut alienis precibus expietur, qui propriis mundari non posse cognoscitur. Unde et pie Jacobus admonet, dicens: Confitemini alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem, ut salvemini ( Jc, 5, 16) . Hinc iterum: Multum valet oratio justi assidua. Sed pro eo oratio valet, qui dum se a peccati immunditia cohibet, ad Dei se similitudinem redigit, qua se peccando spoliavit. Unde et hic quoque subditur: Ut offerat nummum argenteum ( S1, 2, 36).
  • Liber 2, Caput 3
    • In nummo igitur imago Domini sculpitur, ut ejus esse cognoscatur a quo formari praecipitur. Nummus itaque Dei similitudo ejus accipitur. Unde in Genesi loquitur, dicens: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram ( Gn, 1, 26). Et quia de sacro eloquio Dei imaginem et similitudinem ad quam redigamur agnoscimus, argenteus nummus esse perhibetur. Qui ergo a peccati via ut pro se oretur venit, nummum argenteum offerre debet, quia nihil ei prodest quod poenitendo compungitur, nec quod flendo confitetur, si, inemendata et incorrepta, interius pulchritudine bonae voluntatis, luce Dei imaginis nequaquam radiare cognoscitur. Imago etenim et similitudo Dei est inclyto odio malum odire, et amore perfecto Deum diligere. Unde et Propheta claritatem divinae similitudinis ab humano genere periisse intuens, ad eum qui cum inclyta reparationis nostrae luce de coelo venit respicit, dicens: Dilexisti justitiam, et odisti iniquitatem ( Ps, 44, 8). Hinc se jam de ejus contemplatione in perfectionis formam renovatum considerans, ait: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi ( Ps, 118, 113). Qui ergo de domo reprobi per confessionem venit, qui per humilitatem pro se orari Dominum petit, curet omnino necesse est ut nummum argenteum offerat, quatenus, sumpto splendore bonae voluntatis, perfecte oderit malum quod fecit, et bonum integro amore diligat quod neglexerit. Unde et justi judicis examine propitiationis edicta promulgantur. In quacunque die, vel hora, ait, peccator convertitur, vita vivet, et non morietur (voir: Ez, 18, 21 et Ez, 18, 27) . Conversio autem peccatoris non est in humilitate confessionis, sed in renovatione interioris hominis, cum peccatori, jam divina inspiratione correcto, et malum displicet quod amavit, et bonum placet quod odit. Nam sunt nonnulli qui se et de nequitia accusant criminis, et pravitatem non corrigunt voluntatis. Qui profecto converti ad Dominum non creduntur, quia vera conversio in ore non accipitur, sed in corde. Converti etenim simul verti est. Conversio itaque peccatoris vera tunc est, cum ad Creatoris nostri beneplacitum uterque noster homo reducitur, cum et caro nostra per iniquitatis odium cohibetur a perpetratione facinoris, et per amorem justitiae mens se extendit ad intentionem bonae operationis. Sed quia nonnulli intra Ecclesiam sunt, qui tantum in vitae suae terminum ad poenitentiae satisfactionem veniunt, et judicio Veritatis dicitur: Quacunque hora peccator convertitur, vivit, a nonnullis valde quaeri solet si statim vitam post carnis mortem inveniant qui magnae vitae tempore peccata perpetrant, et tantum in vitae exitu se nequiter egisse accusant. Ad quod dicendum est quia ex vi conversionis magnitudo deletur criminis. Vis autem conversionis est affectio charitatis cordi infusae visitatione sancti Spiritus. Et scriptum est de eodem Spiritu: Quia ipse remissio peccatorum est. Nam cum electorum corda dignanter visitat, ab omni peccatorum immunditia potenter purgat, quia ut se menti infuderit, eam protinus in peccatorum et vitiorum odia et in virtutum amorem ineffabiliter excitat. Facit eam statim odisse quod amabat, et quod odio habuerat ardenter diligere, atque in utroque valde ingemiscere, quia et mala quae odit se damnabiliter amasse recolit, et bona quae diligit odisse. Quis enim audeat dicere, licet omnimoda peccatorum sarcina praegravetur, quod perire possit aliquis visitatus gratia Spiritus sancti? Quia ergo peccator nulla hora convertitur, nisi qua a sancto Spiritu illustratur, quid restat, nisi quia sicut peccati mortem exsecrando descrit, ita vita justitiae ad quam se desideranter convertit vivat? Qui statim post mortem in vita recipitur, si tantum amoris ignem recipit in conversione qui consumere in anima possit omnem congestam peccati rubiginem. Unde et de peccatrice muliere dicitur: Remittuntur ei peccata multa, quoniam dilexit multum ( Lc, 7, 47) . Hinc ab eadem Veritate in cruce pendente dicitur: Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso ( Lc, 23, 43). In vitae igitur exitu hi solummodo salubriter resipiscunt, qui et per internam visitationem perfecte bona diligunt, et mala oderunt quae amaverant. Qui tamen si sufficienter pro admissis iniquitatibus dolere non possunt, nihilominus et isti in hora qua convertuntur vivunt. Nam qui perfectionem bonae voluntatis habuerunt in confessione peccati, post mortem purgatoria poena peccati ad vitam transeunt, si ad delenda peccata sufficientem vim amoris nequaquam habuerunt. Unde et Paulus dicit: Sic salvi fient, quasi per ignem ( 1Co, 3, 15). Sed peccator, qui ibi salvari per ignem meruit, hic per afflictionem carnis adimpleat hoc quod sibi de vi amoris deesse cognoscit. Et tortam panis ( S1, 2, 36).
  • Liber 2, Caput 3
    • Panis namque nomine aliquando terrenae delectationis refectio designatur. Quare et propheta Jeremias in appetitu saeculari corruptae Judaeae populum memorans, ait: Omnis populus ejus gemens ( La, 1, 11) , et quaerens panem. Panem itaque peccator conversus torquet cum praeteritam delectationem cruciat per afflictionem poenitentiae. Panem namque torquere est carnem pro perpetrata delectatione affligere. Qui ergo sine tormento ignis ad salutem transire desiderat, cum nummo argenteo tortam panis offerat, ut qui per bonam voluntatem peccata deserit, ea nimirum valida carnis afflictione penitus exstinguat. Nummum namque argenteum offerebat, qui, recepta jam Dei similitudine, confitendo exsecrabatur quod fecerat, dicens: Computruerunt cicatrices meae a facie insipientiae meae ( Ps, 37, 6) . Et item: Incurvatus sum, et humiliatus usquequaque. Sed qui nummum argenteum sibi non sufficere ad oblationem timuit, panis tortam addere curavit. Nam confitetur, et dicit: Rugiebam a gemitu cordis mei ( Ps, 37, 9). Rugitus enim fletum magni doloris insinuat in afflictione poenitentis. Hunc tortum panem argenteo nummo socians idem ipse loquitur, dicens: Quoniam iniquitatem meam annuntiabo, et cogitabo pro peccato meo ( Ps, 37, 19) . Pro peccato etenim cogitare est delectationi praeteritae dignam carnis afflictionem proponere. Offerendum ergo panem torquebat, qui et flagitia perpetrata pronuntians, qualiter ea delere posset cogitabat. Et quia de austeritate conversationis poenitentibus subrepere aliquando solet cupido laudis, intentio vere conversi peccatoris insinuatur per hoc quod subditur: Dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem ( S1, 2, 36).
  • Liber 2, Caput 3
    • Pars namque sacerdotalis uniuscujusque est in aeterna vita retributio electi. Sacerdotes etenim Dei omnes electi ejus sunt, quia cui per oblationem ministerii sui incessanter serviunt sacra semper offerre munera non desistunt. Unde etiam illi in regno tripudiantes, dicunt: Redemisti nos Deo in sanguine tuo, et fecisti nos Deo nostro regnum, et sacerdotes ( Ap, 5, 9 et Ap, 5, 10) . Dicere ergo peccatori converso: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, est de austeritate vitae et poenitentiae solam partem aeternae beatitudinis exspectare, ut videlicet securitatem delectationis inveniat, quam et perenni perfruitione possideat, et post se tortiones poenitentiae nunquam trahat. Quare et subditur: Ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36).

Angelomus Luxovensis(-c.895)

  • Liber 1, Caput 2
    • Futurum est autem ut quicunque remanserit in domo tua, ut oretur pro eo et offerat nummum argenteum et tortam panis. ( S1, 2, 36) Non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de quo genere etiamhucusque non desunt, qui veniant et convertantur. De quibus dicitur: Reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. ( Rm, 11) De talibus enim reliquiis bene intelligitur quod dicitur: Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo; ( S1, 2, 36) profecto qui credit in Christum sicut et temporibus apostolorum, et inpraesenti tempore aliquantum solet impleri, et in fine mundi perfectecomplebitur. Nam etsi pauci, tamen aliqui, quotidie ex Judaeorum non tantum ex plebe sed exsacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt. Et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet. ( Rm, 11) Quicunque autem ex his salvandus est, ipse enim qui remansurus esse dicitur, indomo pereunte sacerdotis Heli necesse est ad Ecclesiam confugiat, et offerat pro sesacerdoti Christiano nummum confessionis Dei devote quae in symbolo continetur: brevemquidem verbo, sed virtute praecipuam. Constat argento claritatem verbi coelestis, sicut splendorem sapientiaespiritualis auro saepe designari. Offerat et panem sacrificii salutaris abjectis carnibus legalium victimarum, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ( S1, 2, 36) id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram. Cui Petrus ait: Vos enim genus electum, regale sacerdotium. ( 1P, 2) Quod autem addit, ut comedam buccellam panis, ( S1, 2, 36) etiam ipsum sacrificiigenus eleganter expressit. De quo dicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. ( Jn, 6, 52) [mauvais référencement: Jn, 6] Quia enim dixerat superius dedisse cibos domui Aaron de victimis VeterisTestamenti, qui fuerant sacrificia Judaeorum, ideo hic dixit postulandum ad comedendumbuccellam panis, quod est de Novo Testamento sacrificium Christianorum.

Rabanus Maurus (780-856)

  • Liber 1, Caput 2
    • Futurum est autem ut quidquid remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum et tortam panis ( S1, 2, 36). Non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de quo genere etiam hucusque non desunt qui veniant et convertantur. De quibus alius propheta dixit: Reliquiae salvae fient. ( Es, 16) Unde Apostolus: Sic ergo, inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt. ( Rm, 11) De talibus enim reliquiis bene intelligitur quod dictum est: Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo ( S1, 2, 36). Profecto qui credit in Christo, sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimi venerunt et crediderunt. Neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen credant, ut impleatur in his quod hic homo Dei locutus est. Quod vero continuo secutus adjungit: Offeret nummum argenteum, et tortam panis, ( Rm, 10) quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum. ( Ps, 11, 7) [mauvais référencement: Ps, 12] Offerat et panem sacrificii altaris, abjectis carnalibus legalium victimarum, dicatque:
  • Liber 1, Caput 2
    • Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem ( S1, 2, 36), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram. Cui Petrus ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium. ( 1P, 2) Quia autem addit: Ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit. De quo dicit Sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. ( Jn, 6, 52) [mauvais référencement: Jn, 6] Quia enim dixerat superius dedisse se cibos domui Aaron de victimis Veteris Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum, ideo hic dixit postulandam ad comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium Christianorum ut pabulum fidelium animarum. Sequitur:

Beda (672-735)

  • Liber 1, Caput 1
    • Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum ( S1, 2, 35), etc. Quod ait propheta, ad Heli loquens ex persona Dei: Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus ( S1, 2, 35), sub figura Samuelis de Domino Salvatore, summo videlicet ac vero pontifice, debet intelligi, quod nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit in sacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus: Fuit enim filius Elcana, filii Jeroham, filii Eliel, filii Thou, filii Suph, filii Elcana, filii Maath, filii Amasai, filii Elcana, filii Joel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaath, filii Asir, filii Abiasaph, filii Core, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel ( Ch1, 6, 19, Ch1, 6, 20, Ch1, 6, 21, Ch1, 6, 22 et Ch1, 6, 23), ut verba Dierum narrant: ita Mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed de alia utique tribu, id est, Juda, carnis originem sumpsit; aliam quam legalem hostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam de genere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae novi testamenti, de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more loquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35); de Samuele quidem recte potest accipi, quod in omnibus ejus voluntati sicut homo Deo paruerit; de Domino autem Salvatore, quod sicut Filius unigenitus paternorum fit in omnibus conscius arcanorum, juxta quod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor. Et qui me misit, mecum est; et non relinquit me solum, quia ego quae placita sunt ei, facio semper ( Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29) . Cui domum fidelem aedificat Pater, quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus. Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ipso videlicet summo pontifice, cunctis diebus; quod nimirum usque ad finem saeculi suorum augmentatione membrorum Ecclesia sancta proficere nunquam cessabit. Alioquin quo modo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet; cum legamus in sequentibus, quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium? Nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit. De qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum ( S1, 7, 2). Et paulo post: Abstulerunt ergo filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli ( S1, 7, 4). Quod vero subditur: Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat ut oret pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis ( S1, 2, 36); et in praesenti tempore aliquantulum solet impleri, et in fine mundi perfecte complebitur. Nam etsi pauci, tamen aliqui quotidie ex Judaeorum, non tantum plebeia, sed et sacerdotali stirpe ad Ecclesiam confugiunt; et cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiet ( Rm, 25, Rm, 11, 25 et Rm, 11, 26) [mauvais référencement: Rm, 2] Quicunque autem ex his salvandus est, is etenim est qui remansurus esse dicitur in domo. Pereunte sacerdotio Heli, necesse est ad ecclesiam offerat pro se sacerdoti Christiano nummum confessionis Deo devotae, quae in symbolo continetur; brevem quidem verbo, sed virtute praecipuam. Constat argento claritatem verbi coelestis, sicut fulgorem sapientiae spiritualis auro saepe designari. Offerat et panem sacrificii salutaris, abjectis carnibus legalium victimarum, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem ( S1, 2, 36), id est, ad ipsam plebem Christo sacerdote praeclaram, cui Petrus ait: Vos autem genus electum, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9). Quod autem addit: Ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36), etiam ipsum sacrificii genus eleganter expressit, de quo dixit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ( Jn, 6, 51). Quod enim dixerat superius, dedisse se cibos domui Aaron, de victimis Veteris Testamenti, quae fuerant sacrificia Judaeorum; ideo hic dixit, postulandum ad comedendum buccellam panis, quod est in Novo Testamento sacrificium Christianorum.

Auctor incertus

  • Liber 1, Caput 4
    • Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessithuic succedendo Samuel. De sacerdote fideli. Quod autem sequitur, ad illum jam pertinet sacerdotem, cujus figuram gessithuic succedendo Samuel. Proinde quae sequuntur de Christo Jesu novi Testamenti vero sacerdotedicuntur: Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35). Sub figura Samuelis, de Domino salvatore, summo videlicet ac vero pontificedebet intelligi, qui nimirum sicut Samuel defuncto Heli successit insacerdotium, non de stirpe Aaron, sed de alia Levi familia electus. Fuit enim, ut jam supra meminimus, filius Helchana, filii Hieroboam, filii Thau, filii Suph, filii Helchana, filii Johel, filii Azariae, filii Sophoniae, filii Thaat, filii Asir, filii Abiasaph, filii Chore, filii Isaar, filii Caath, filii Levi, filii Israel ( Ch1, 6, 19, Ch1, 6, 20, Ch1, 6, 21, Ch1, 6, 22 et Ch1, 6, 23), ut Verba dierum narrant. Ita mediator Dei et hominum, ut esset nobis pontifex, non de Levi, sed dealia utique tribu, id est, a Juda carnis originem sumpsit; aliam quam legalemhostiam, id est, ipsam suam carnem obtulit Patri pro nobis; alios quam degenere Aaron pontificatus sui reliquit haeredes, filios videlicet gratiae noviTestamenti de universa gentium natione collectos. Quod vero quasi humano more eloquens Deus dicit: Qui juxta cor meum et animam meam faciat ( S1, 2, 35), de Samuele quidem recte potest intelligi, quod inomnibus ejus voluntati, sicut homo Deo paruerit; de Domino ac Salvatore, quodsicut Filius unigenitus paternorum sit in omnibus conscius arcanorum, juxtaquod de se ipse manifeste testatur, dicens: Et a me ipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, haec loquor, et qui misit me, mecum est, et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei, facio semper ( Jn, 8, 28 et Jn, 8, 29). In hoc vero quod ait Deus, qui omnia quae in corde meo, et quae in anima mea sunt, faciat, non arbitramur animam habere Deum, cum sit conditoranimae; sed ita hoc de Deo tropice, non proprie dicitur, sicut manus, pes, etalia corporis membra. Et ne secundum hoc credatur homo in carnis hujus effigie factus ad imaginemDei, adduntur et alae, quas utique non habet homo, et dicitur Deo, Sub umbra alarum tuarum protege me ( Ps, 16, 8), ut intelligant homines, deilla ineffabili natura non propriis, sed translatis rerum vocabulis istadici. Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus ( S1, 2, 35). Ipsa est domus quam aedificat Pater, de qua Apostolus ait: Quae domus sumus nos, si fiduciam et gloriam spei usque in finem firmam retineamus ( He, 3, 6); et haec domus ambulabit coram Christo ejus,ipso videlicet summo pontifice. Ambulabit, dixit, conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum ( S1, 2, 30). Quod autem ait: Coram Christo meo ambulabit ( S1, 2, 35), de ipsa domo utiqueintelligendum est, non de illo sacerdote qui est Christus mediator atquesalvator. Domus ergo ejus coram illo ambulabit. Potest et ambulabit intelligi de morte ad vitam, omnibus diebusquibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas. Alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit domus fidelis,quae coram Christo Domini, id est, ipso Samuele cunctis diebus incederet, cumlegamus in sequentibus quod filii illius aversi de viis ejus post avaritiamdeclinaverint et perverterint judicium: nisi forte domum ejus hoc loco plebemIsraeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Dominoservierit, de qua scriptum est: Et requievit omnis domus Israel post Dominum ( S1, 7, 2); et paulo post: Abstulerunt filii Israel Baalim et Astaroth, et servierunt Domino soli ( S1, 7, 4). Quod vero adjungitur: Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo ( S1, 2, 36), non proprie de domo dicitur hujus Heli,sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Jesu Christi homines remanserunt, dequo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo hujus Heli jam supra dictum erat: Et omnis qui supererit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit: Et erit qui remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo ( S1, 2, 36)? si illud est verum, quod ultore gladio nemoinde supererit; nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem,scilicet illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo, si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius prophetadixit, Reliquiae salvae fient (voir: Es, 10, 22) ; unde et Apostolus: Sic ergo , inquit, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 5): quia de talibus reliquiis beneintelligitur esse, de quo dictum est, Qui remanserit in domo tua ( S1, 2, 36);profecto credit in Christum, sicut temporibus apostolorum ex ipsa gente plurimicrediderunt, neque nunc desunt qui, licet rarissimi, tamen credant; et impleturin eo quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36). Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fitcredentibus ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmistatestante ubi canitur, Eloquia Domini, eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae purgatum ( Ps, 11, 7). Sed quod dicit iste qui venit: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis, sacerdotalem partem corpusChristi, id est, Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos est mediator Deiet hominum, homo Christus Jesus, cui plebi dicit apostolus Petrus, Plebs sancta, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9). In hanc partem sacerdotalem, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est, de quodicit sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita;ipsum quippe est sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinemMelchisedech.

Auctor incertus (Beda ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Venit autem propheta Dei quidam ad Heli sacerdotem, et dixit ei: Haec dicit Dominus, Nunquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum esset in Aegypto in domo Pharaonis, et elegi eum ex omnibus tribubus Israel mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi tibi et domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israel? Quare ergo calce abjecisti victimam meam, et munera mea quae praecepi ut offerrentur in templo, et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israel populi mei? Propterea haec dicit Dominus Deus Israel: Loquens locutus sum, ut domus tua et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me. Sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui: ut non sit senex in domo tua, et videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel (voir: S1, 2, 27, S1, 2, 28, S1, 2, 29, S1, 2, 30, S1, 2, 31 et S1, 2, 32) . Quae prophetia de mutatione sacerdotii non est in Samuele completa, sed in Domino Jesu Christo exstitit adumbrata. Nam post Samuelem prophetam, postea sacerdotes fuerunt de genere Aaron, sicut Sadoch et Abiathar, regnante David, et alii deinceps, antequam tempus veniret quo ista de sacerdotio mutando per Christum effici oportebat. Nam cum diceret, Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo usque in sempiternum ( S1, 2, 30): nunc autem dicit Dominus, Absit hoc a me, sed quicunque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles ( S1, 2, 30); ecce isti sunt dies qui praenuntiati sunt, jam enim venerunt. Nullus enim sacerdos est secundum ordinem Aaron. Nam et illud quod ibi sequitur, Suscitabo mihi sacerdotem fidelem ( S1, 2, 35), de Christo Jesu Novi Testamenti vero sacerdote dicitur. Quod vero adjungitur: Et erit, qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo ( S1, 2, 36), non proprie dicitur de domo hujus Heli, sed illius Aaron, de quo usque ad adventum Christi homines remanserunt. De quo genere etiam huc usque non desunt qui convertantur. De quibus alius propheta dixit: Reliquiae salvae fient ( Rm, 9, 27). Unde et Apostolus: Sic ergo , inquit, et in hoc tempore reliquiae secundum electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 15). De talibus enim residuis bene intelligitur esse quod dictum est, Qui remanserit in domo tua, veniet ut oretur pro eo ( S1, 2, 36). Profecto qui credit in Christum, sicut temporibus apostolorum, ex ipsa gente primi venerunt et crediderunt. Neque nunc desunt qui, licet rarissime, tamen credant, ut impleatur in his quod hic homo Dei locutus est. Quod vero continuo secutus adjunxit, Et offert nummum argenteum, et tortam panis ( S1, 2, 36). Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio designatur, quae fit credentibus ad salutem? Argentum enim pro eloquio poni solet, Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini, eloquio casta: argentum igne examinatum. probatum terrae, purgatum septuplum ( Ps, 11, 7). Ergo dicit iste qui venit, Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36). Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit, cujus plebis ille sacerdos mediator Dei et hominum homo est, Christus Jesus. Cui plebi dicit apostolus Petrus: Plebs sancta, regale sacerdotium ( 1P, 2, 9) [mauvais référencement: 1P, 1, 9] . In hac parte sacerdotali, postulat comedere buccellam panis. Quibus verbis ipsum sacrificium Christianorum eleganter expressum est; de quo dicit Sacerdos ipse: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita ( Jn, 6, 52). Ipsum est quippe sacrificium, non secundum ordinem Aaron, sed secundum ordinem Melchisedech.

Auctor incertus (Hieronymus Stridonensis ?)

  • Liber 1, Caput 2
    • Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo, ut deficiant oculi tui, et tatbescat anima tua ( S1, 2, 33). Ideo Dominus se non penitus ablaur um ex domo Eli virum ab altari suo dicit, ut semper de domo Eli esset in domo Domini vir, qui in dignitate sacerdotii alium substitutum videret: et se eadem dignitate privatum videns, oculi ejus deficerent, et anima tabesceret. Unde et in subsequentibus dicitur: Veniat ut adoret eum ( S1, 2, 36), id est, sacerdotem magnum: et accipiat ab eo nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis ( S1, 2, 36).

Theutmirus; Claudius Taurinensis

  • Proemium, Caput 3
    • Ecce dies veniunt, et praecidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. Et videbis Christum aemulum tuum in universis prosperis Israel, ( S1, 2, 31 et S1, 2, 32) usque dum dicit: comedam buccellam panis ( S1, 2, 36) usque ad finem capitis. (Sed Vulgata non nihil distat: habet enim: Et videbis aemulum tuum in templo, ( S1, 2, 32) etc.)
  • Liber 1, Caput 1
    • Et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. ( S1, 2, 35) Ipsa est domus, quam aedificat pater, de qua Apostolus ait : quae domus sumus nos, si fiduciam, et gloriam spei usque in finem firmam retineamus. ( He, 3, 6) Et haec domus ambulabit coram Christo ejus, ( S1, 2, 35) ipso videlicet summo Pontifice. Ambulabit, dixit, id est conversabitur, sicut superius dixerat de domo Aaron : Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui ministraret in conspectu meo, usque in sempiternum. ( S1, 2, 30) Quod autem ait: coram Christo meo ambulabit, de ipsa domo utique intelligendum est, non de illo sacerdote, qui est Christus ipse, mediator, atque Salvator. Domus ergo ejus coram illo ambulabit. Potest et ambulabit ( S1, 2, 35) intelligi de morte ad vitam, omnibus diebus quibus peragitur usque in finem saeculi hujus ista mortalitas: alioquin quomodo de Samuele potest accipi, quod aedificata sit ei domus fidelis, quae coram Christo Domini (id est, ipso Samuele) cunctis diebus incederet, cum legamus in sequentibus (Cap. 8. v. 3), quod filii illius ( adversi ) aversi de viis ejus, post avaritiam declinaverint, et perverterint judicium: nisi forte domum ejus hoc loco plebem Israeliticam intelligamus, quae cunctis diebus sacerdotii ejus Domino servierit, de qua scriptum est : Et requievit omnis Israel post Dominum. ( S1, 7, 2) [mauvais référencement: S1, 7] Et paulo post abstulerunt filii Israel Baalim, et Astaroth, et servierunt Domino soli. ( S1, 7, 4) Quod vero adjungitur: Futurum est autem, ut quicunque remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo, ( S1, 2, 36) non proprie de domo dicitur hujus Heli, sed illius Aaron, de qua usque ad adventum Jesu Christi, homines remanserunt: de quo genere etiam nunc usque non desunt. Nam de illa domo Heli hujus, jam supra dictum erat: Et omnis qui superaverit domus tuae, decidet in gladio virorum. Quomodo ergo hic vere dici potuit, et erit qui remanserit in domo tua, veniat, ut oretur pro eo? ( S1, 2, 36) Si illud est verum, quod ultore gladio nemo inde supererit, nisi quia illos intelligi voluit, qui pertinent ad stirpem illius totius sacerdotii secundum ordinem Aaron. Ergo si de illis est praedestinatis reliquiis, de quibus alius Propheta dixit, reliquiae salvae fient, ( Rm, 9, 27, Es, 10, 21 et Es, 10, 22) unde et Apostolus: Sic ergo, et in hoc tempore reliquiae per electionem gratiae salvae factae sunt ( Rm, 11, 5), quia de talibus reliquiis bene intelligitur esse, de quo dictum est, qui remanserit in domo tua ( S1, 2, 36): profecto credit in Christum: sicut temporibus Apostolorum ex ipsa gente plurimi crediderunt (voir: Ac, 2, 41) . Neque nunc desunt qui licet rarissime, tamen credant, et impletur in eo, quod hic iste homo Dei continuo secutus adjunxit: Et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. ( S1, 2, 36) Quid per nummum argenteum, nisi oris confessio ( Rm, 10, 10) designatur, quae fit credentibus, ad salutem? argentum enim pro eloquio poni solet: Psalmista testante, ubi canitur: Eloquia Domini eloquia casta, argentum igne examinatum, probatum terrae, purgatum septuplum. ( Ps, 11, 7) Sed quid dicit iste qui venit? dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. ( S1, 2, 36) Sacerdotalem partem corpus Christi, id est Ecclesiam dicit; cujus plebis ille sacerdos est, mediator Dei, et hominum, homo Christus Jesus; cui plebi dicit Apostolus Petrus : Plebs sancta, regale sacerdotium. ( 1P, 2, 9) In hanc partem sacerdotalem postulat comedere buccellam panis, quibus verbis ipsum sacrificium christianorum eleganter expressum est, de quo dicit sacerdos ipse: (Dabo) Panis, quem ego dedero, caro mea est pro mundi vita. ( Jn, 6, 52) Ipsum quippe est sacrificium non secundum ordinem Aaron (voir: He, 5, 6 et He, 7, 11) , sed secundum ordinem Melchisedech.